Reader
Reader | Aeneid, Book 12
Aeneid
Virgil
Text
Position
Line 1 of 952
Waypoints
| Line Ref | J. B. Greenough | Latin |
|---|---|
| 1 | Primary Turnus ut infractos adverso Marte Latinos |
| 2 | Primary defecisse videt, sua nunc promissa reposci, |
| 3 | Primary se signari oculis, ultro implacabilis ardet |
| 4 | Primary attollitque animos. Poenorum qualis in arvis |
| 5 | Primary saucius ille gravi venantum vulnere pectus |
| 6 | Primary tum demum movet arma leo gaudetque comantis |
| 7 | Primary excutiens cervice toros fixumque latronis |
| 8 | Primary inpavidus frangit telum et fremit ore cruento: |
| 9 | Primary haud secus adcenso gliscit violentia Turno. |
| 10 | Primary Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: |
| 11 | Primary Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent |
| 12 | Primary ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent. |
| 13 | Primary Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus. |
| 14 | Primary Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, |
| 15 | Primary desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), |
| 16 | Primary et solus ferro crimen commune refellam, |
| 17 | Primary aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx. |
| 18 | Primary Olli sedato respondit corde Latinus: |
| 19 | Primary O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci |
| 20 | Primary virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est |
| 21 | Primary consulere atque omnis metuentem expendere casus. |
| 22 | Primary Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta |
| 23 | Primary multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; |
| 24 | Primary sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis, |
| 25 | Primary nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu |
| 26 | Primary sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri. |
| 27 | Primary Me natam nulli veterum sociare procorum |
| 28 | Primary fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. |
| 29 | Primary Victus amore tui, cognato sanguine victus |
| 30 | Primary coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: |
| 31 | Primary promissam eripui genero, arma impia sumpsi. |
| 32 | Primary Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur |
| 33 | Primary bella, vides, quantos primus patiare labores. |
| 34 | Primary Bis magna victi pugna vix urbe tuemur |
| 35 | Primary spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta |
| 36 | Primary sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. |
| 37 | Primary Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat? |
| 38 | Primary Si Turno exstincto socios sum adscire paratus, |
| 39 | Primary cur non incolumi potius certamina tollo? |
| 40 | Primary Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet |
| 41 | Primary Italia, ad mortem si te—Fors dicta refutet!— |
| 42 | Primary prodiderim, natam et conubia nostra petentem? |
| 43 | Primary Respice res bello varias; miserere parentis |
| 44 | Primary longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe |
| 45 | Primary dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni |
| 46 | Primary flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo. |
| 47 | Primary Ut primum fari potuit, sic institit ore: |
| 48 | Primary Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me |
| 49 | Primary deponas letumque sinas pro laude pacisci: |
| 50 | Primary et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra |
| 51 | Primary spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis. |
| 52 | Primary longe illi dea mater erit, quae nube fugacem |
| 53 | Primary feminea tegat et vanis sese occulat umbris. |
| 54 | Primary At regina, nova pugnae conterrita sorte, |
| 55 | Primary flebat et ardentem generum monitura tenebat: |
| 56 | Primary Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae |
| 57 | Primary tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae |
| 58 | Primary tu requies miserae, decus imperiumque Latini |
| 59 | Primary te penes, in te omnis domus inclinata recumbit). |
| 60 | Primary unum oro: desiste manum committere Teucris. |
| 61 | Primary Qui te cumque manent isto certamine casus, |
| 62 | Primary et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam |
| 63 | Primary lumina nec generum Aenean captiva videbo. |
| 64 | Primary Accepit vocem lacrimis Lavinia matris |
| 65 | Primary flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem |
| 66 | Primary subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. |
| 67 | Primary Indum sanguineo veluti violaverit ostro |
| 68 | Primary siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa |
| 69 | Primary alba rosa: talis virgo dabat ore colores. |
| 70 | Primary Illum turbat amor, figitque in virgine voltus: |
| 71 | Primary ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam. |
| 72 | Primary Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto |
| 73 | Primary prosequere in duri certamina Martis euntem, |
| 74 | Primary O mater; neque enim Turno mora libera mortis. |
| 75 | Primary Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno |
| 76 | Primary haud placitura refer: cum primum crastina caelo |
| 77 | Primary puniceis invecta rotis Aurora rubebit, |
| 78 | Primary non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant |
| 79 | Primary et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, |
| 80 | Primary illo quaeratur coniunx Lavinia campo. |
| 81 | Primary Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit. |
| 82 | Primary poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, |
| 83 | Primary Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, |
| 84 | Primary qui candore nives anteirent, cursibus auras. |
| 85 | Primary Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt |
| 86 | Primary pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. |
| 87 | Primary Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco |
| 88 | Primary circumdat loricam umeris; simul aptat habendo |
| 89 | Primary ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae. |
| 90 | Primary ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti |
| 91 | Primary fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. |
| 92 | Primary Exin quae mediis ingenti adnixa columnae |
| 93 | Primary aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, |
| 94 | Primary Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem |
| 95 | Primary vociferans: Nunc, O numquam frustrata vocatus |
| 96 | Primary hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor |
| 97 | Primary te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus |
| 98 | Primary loricamque manu valida lacerare revulsam |
| 99 | Primary semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis |
| 100 | Primary vibratos calido ferro murraque madentis. |
| 101 | Primary His agitur furiis; totoque ardentis ab ore |
| 102 | Primary scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis: |
| 103 | Primary mugitus veluti cum prima in proelia taurus |
| 104 | Primary terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, |
| 105 | Primary arboris obnixus trunco, ventosque lacessit |
| 106 | Primary ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. |
| 107 | Primary Nec minus interea maternis saevos in armis |
| 108 | Primary Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, |
| 109 | Primary oblato gaudens componi foedere bellum, |
| 110 | Primary tum socios maestique metum solatur Iuli, |
| 111 | Primary fata docens, regique iubet responsa Latino |
| 112 | Primary certa referre viros et pacis dicere leges. |
| 113 | Primary Postera vix summos spargebat lumine montis |
| 114 | Primary orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt |
| 115 | Primary solis equi lucemque elatis naribus efflant: |
| 116 | Primary campum ad certamen magnae sub moenibus urbis |
| 117 | Primary dimensi Rutulique viri Teucrique parabant |
| 118 | Primary in medioque focos et dis communibus aras |
| 119 | Primary gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, |
| 120 | Primary velati limo et verbena tempora vincti. |
| 121 | Primary Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis |
| 122 | Primary agmina se fundunt portis. Hinc Troïus omnis |
| 123 | Primary Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, |
| 124 | Primary haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis |
| 125 | Primary pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi |
| 126 | Primary ductores auro volitant ostroque decori, |
| 127 | Primary et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas |
| 128 | Primary et Messapus equum domitor, Neptunia proles. |
| 129 | Primary Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, |
| 130 | Primary defigunt tellure hastas et scuta reclinant. |
| 131 | Primary Tum studio effusae matres et volgus inermum |
| 132 | Primary invalidique senes turris ac tecta domorum |
| 133 | Primary obsedere, alii portis sublimibus adstant. |
| 134 | Primary At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur, |
| 135 | Primary tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti, |
| 136 | Primary prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas |
| 137 | Primary Laurentum Troumque acies urbemque Latini. |
| 138 | Primary Extemplo Turni sic est adfata sororem |
| 139 | Primary diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris |
| 140 | Primary praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem |
| 141 | Primary Iuppiter erepta pro virginitate sacravit): |
| 142 | Primary Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, |
| 143 | Primary scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae |
| 144 | Primary magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, |
| 145 | Primary praetulerim caelique lubens in parte locarim: |
| 146 | Primary disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. |
| 147 | Primary Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant |
| 148 | Primary cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi: |
| 149 | Primary nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, |
| 150 | Primary Parcarumque dies et vis inimica propinquat. |
| 151 | Primary Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. |
| 152 | Primary Tu pro germano siquid praesentius audes, |
| 153 | Primary perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur. |
| 154 | Primary Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit |
| 155 | Primary terque quaterque manu pectus percussit honestum. |
| 156 | Primary Non lacrumis hoc tempus, ait Saturnia Iuno: |
| 157 | Primary Adcelera et fratrem, siquis modus, eripe morti, |
| 158 | Primary aut tu bella cie conceptumque excute foedus: |
| 159 | Primary auctor ego audendi. Sic exhortata reliquit |
| 160 | Primary incertam et tristi turbatam volnere mentis. |
| 161 | Primary Interea reges, ingenti mole Latinus |
| 162 | Primary quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum |
| 163 | Primary aurati bis sex radii fulgentia cingunt, |
| 164 | Primary Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis, |
| 165 | Primary bina manu lato crispans hastilia ferro; |
| 166 | Primary hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, |
| 167 | Primary sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, |
| 168 | Primary et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, |
| 169 | Primary procedunt castris, puraque in veste sacerdos |
| 170 | Primary saetigeri fetum suis intonsamque bidentem |
| 171 | Primary adtulit admovitque pecus flagrantibus aris. |
| 172 | Primary Illi ad surgentem conversi lumina solem |
| 173 | Primary dant fruges manibus salsas et tempora ferro |
| 174 | Primary summa notant pecudum paterisque altaria libant. |
| 175 | Primary Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: |
| 176 | Primary Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti, |
| 177 | Primary quam propter tantos potui perferre labores, |
| 178 | Primary et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx, |
| 179 | Primary iam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors, |
| 180 | Primary cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; |
| 181 | Primary fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti |
| 182 | Primary religio et quae caeruleo sunt numina ponto: |
| 183 | Primary cesserit Ausonio si fors victoria Turno, |
| 184 | Primary convenit Evandri victos discedere ad urbem, |
| 185 | Primary cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles |
| 186 | Primary Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent, |
| 187 | Primary sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem |
| 188 | Primary (ut potius reor et potius di numine firment), |
| 189 | Primary non ego nec Teucris Italos parere iubebo |
| 190 | Primary nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae |
| 191 | Primary invictae gentes aeterna in foedera mittant. |
| 192 | Primary Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, |
| 193 | Primary imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri |
| 194 | Primary constituent, urbique dabit Lavinia nomen. |
| 195 | Primary Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus |
| 196 | Primary suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram: |
| 197 | Primary Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro |
| 198 | Primary Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem |
| 199 | Primary vimque deum infernam et duri sacraria Ditis; |
| 200 | Primary audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit. |
| 201 | Primary Tango aras, medios ignis et numina testor: |
| 202 | Primary nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, |
| 203 | Primary quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem |
| 204 | Primary avertet, non, si tellurem effundat in undas |
| 205 | Primary diluvio miscens caelumque in Tartara solvat; |
| 206 | Primary ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) |
| 207 | Primary numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, |
| 208 | Primary cum semel in silvis imo de stirpe recisum |
| 209 | Primary matre caret posuitque comas et bracchia ferro, |
| 210 | Primary olim arbos, nunc artificis manus aere decoro |
| 211 | Primary inclusit patribusque dedit gesture gestare Latinis. |
| 212 | Primary Talibus inter se firmabant foedera dictis |
| 213 | Primary conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas |
| 214 | Primary in flammam iugulant pecudes et viscera vivis |
| 215 | Primary eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras. |
| 216 | Primary At vero Rutulis inpar ea pugna videri |
| 217 | Primary iamdudum et vario misceri pectora motu; |
| 218 | Primary tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis. |
| 219 | Primary Adiuvat incessu tacito progressus et aram |
| 220 | Primary suppliciter venerans demisso lumine Turnus |
| 221 | Primary tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor. |
| 222 | Primary Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit |
| 223 | Primary sermonem et volgi variare labantia corda, |
| 224 | Primary in medias acies, formam adsimulata Camerti, |
| 225 | Primary cui genus a proavis ingens clarumque paternae |
| 226 | Primary nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis, |
| 227 | Primary in medias dat sese acies haud nescia rerum |
| 228 | Primary rumoresque serit varios ac talia fatur: |
| 229 | Primary Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam |
| 230 | Primary obiectare animam? Numerone an viribus aequi |
| 231 | Primary non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt |
| 232 | Primary fatalesque manus, infensa Etruria Turno: |
| 233 | Primary vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. |
| 234 | Primary Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, |
| 235 | Primary succedet fama vivusque per ora feretur: |
| 236 | Primary nos patria amissa dominis parere superbis |
| 237 | Primary cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis. |
| 238 | Primary Talibus incensa est iuvenum sententia dictis |
| 239 | Primary iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur; |
| 240 | Primary ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. |
| 241 | Primary Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem |
| 242 | Primary sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur |
| 243 | Primary infectum et Turni sortem miserantur iniquam. |
| 244 | Primary His aliud maius Iuturna adiungit et alto |
| 245 | Primary dat signum caelo, quo non praesentius ullum |
| 246 | Primary turbavit mentes Italas monstroque fefellit. |
| 247 | Primary Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra |
| 248 | Primary litoreas agitabat aves turbamque sonantem |
| 249 | Primary agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas |
| 250 | Primary cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. |
| 251 | Primary Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres |
| 252 | Primary convertunt clamore fugam, mirabile visu, |
| 253 | Primary aetheraque obscurant pennis hostemque per auras |
| 254 | Primary facta nube premunt, donec vi victus et ipso |
| 255 | Primary pondere defecit, praedamque ex unguibus ales |
| 256 | Primary proiecit fluvio penitusque in nubila fugit. |
| 257 | Primary Tum vero augurium Rutuli clamore salutant |
| 258 | Primary expediuntque manus; primusque Tolumnius augur |
| 259 | Primary Hoc erat, hoc, votis, inquit, quod saepe petivi. |
| 260 | Primary Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum |
| 261 | Primary corripite, O miseri, quos improbus advena bello |
| 262 | Primary territat invalidas ut aves et litora vestra |
| 263 | Primary vi populat: petet ille fugam penitusque profundo |
| 264 | Primary vela dabit. Vos unanimi densete catervas |
| 265 | Primary et regem vobis pugna defendite raptum. |
| 266 | Primary Dixit et adversos telum contorsit in hostis |
| 267 | Primary procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras |
| 268 | Primary certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes |
| 269 | Primary turbati cunei calefactaque corda tumultu. |
| 270 | Primary Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum |
| 271 | Primary corpora constiterant contra, quos fida crearat |
| 272 | Primary una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, |
| 273 | Primary horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo |
| 274 | Primary balteus et laterum iuncturas fibula mordet |
| 275 | Primary egregium forma iuvenem et fulgentibus armis |
| 276 | Primary transadigit costas fulvaque effundit harena. |
| 277 | Primary At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, |
| 278 | Primary pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum |
| 279 | Primary corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra |
| 280 | Primary procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant |
| 281 | Primary Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: |
| 282 | Primary sic omnis amor unus habet decernere ferro. |
| 283 | Primary Diripuere aras, it toto turbida caelo |
| 284 | Primary tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, |
| 285 | Primary craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus |
| 286 | Primary pulsatos referens infecto foedere divos. |
| 287 | Primary Infrenant alii currus aut corpora saltu |
| 288 | Primary subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. |
| 289 | Primary Messapus regem regisque insigne gerentem, |
| 290 | Primary Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, |
| 291 | Primary adverso proterret equo: ruit ille recedens |
| 292 | Primary et miser oppositis a tergo involvitur aris |
| 293 | Primary in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta |
| 294 | Primary Messapus teloque orantem multa trabali |
| 295 | Primary desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: |
| 296 | Primary Hoc habet, haec melior magnis data victima divis. |
| 297 | Primary Concurrunt Itali spoliantque calentia membra. |
| 298 | Primary Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara |
| 299 | Primary corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti |
| 300 | Primary occupat os flammis: olli ingens barba reluxit |
| 301 | Primary nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus |
| 302 | Primary caesariem laeva turbati corripit hostis |
| 303 | Primary inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum: |
| 304 | Primary sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum |
| 305 | Primary pastorem primaque acie per tela ruentem, |
| 306 | Primary ense sequens nudo superimminet: ille securi |
| 307 | Primary adversi frontem mediam mentumque reducta |
| 308 | Primary disicit et sparso late rigat arma cruore. |
| 309 | Primary Olli dura quies oculos et ferreus urget |
| 310 | Primary somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. |
| 311 | Primary At pius Aeneas dextram tendebat inermem |
| 312 | Primary nudato capite atque suos clamore vocabat: |
| 313 | Primary Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit? |
| 314 | Primary O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes |
| 315 | Primary compositae leges; mihi ius concurrere soli; |
| 316 | Primary me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo |
| 317 | Primary firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra. |
| 318 | Primary Has inter voces, media inter talia verba |
| 319 | Primary ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est |
| 320 | Primary incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, |
| 321 | Primary quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, |
| 322 | Primary adtulerit: pressa est insignis gloria facti. |
| 323 | Primary nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam. |
| 324 | Primary Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit |
| 325 | Primary turbatosque duces, subita spe fervidus ardet: |
| 326 | Primary poscit equos atque arma simul saltuque superbus |
| 327 | Primary emicat in currum et manibus molitur habenas. |
| 328 | Primary Multa virum volitans dat fortia corpora Leto, |
| 329 | Primary semineces volvit multos aut agmina curru |
| 330 | Primary proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. |
| 331 | Primary Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri |
| 332 | Primary sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis |
| 333 | Primary bella movens immittit equos; illi aequore aperto |
| 334 | Primary ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu |
| 335 | Primary Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora |
| 336 | Primary Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: |
| 337 | Primary talis equos alacer media inter proelia Turnus |
| 338 | Primary fumantis sudore quatit, miserabile caesis |
| 339 | Primary hostibus insultans; spargit rapida ungula rores |
| 340 | Primary sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena. |
| 341 | Primary Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, |
| 342 | Primary hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo |
| 343 | Primary Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse |
| 344 | Primary nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis, |
| 345 | Primary vel conferre manum vel equo praevertere ventos. |
| 346 | Primary Parte alia media Eumedes in proelia fertur, |
| 347 | Primary antiqui proles bello praeclara Dolonis, |
| 348 | Primary nomine avum referens, animo manibusque parentem, |
| 349 | Primary qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, |
| 350 | Primary ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; |
| 351 | Primary illum Tydides alio pro talibus ausis |
| 352 | Primary adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis. |
| 353 | Primary Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, |
| 354 | Primary ante levi iaculo longum per inane secutus |
| 355 | Primary sistit equos biiugis et curru desilit atque |
| 356 | Primary semianimi lapsoque supervenit et pede collo |
| 357 | Primary impresso dextrae mucronem extorquet et alto |
| 358 | Primary fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit: |
| 359 | Primary En agros et quam bello, Troiane, petisti, |
| 360 | Primary Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me |
| 361 | Primary ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt. |
| 362 | Primary Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit. |
| 363 | Primary Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque |
| 364 | Primary et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten. |
| 365 | Primary Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto |
| 366 | Primary insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, |
| 367 | Primary qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo: |
| 368 | Primary sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt |
| 369 | Primary conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum, |
| 370 | Primary et cristam adverso curru quatit aura volantem. |
| 371 | Primary Non tulit instantem Phegeus animisque frementem: |
| 372 | Primary obiecit sese ad currum et spumantia frenis |
| 373 | Primary ora citatorum dextra detorsit equorum. |
| 374 | Primary Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum |
| 375 | Primary lancea consequitur rumpitque infixa bilicem |
| 376 | Primary loricam et summum degustat volnere corpus. |
| 377 | Primary Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem |
| 378 | Primary ibat et auxilium ducto mucrone petebat: |
| 379 | Primary cum rota praecipitem et procursu concitus axis |
| 380 | Primary impulit effunditque solo, Turnusque secutus |
| 381 | Primary imam inter galeam summi thoracis et oras |
| 382 | Primary abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. |
| 383 | Primary Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, |
| 384 | Primary interea Aenean Mnestheus et fidus Achates |
| 385 | Primary Ascaniusque comes castris statuere cruentum, |
| 386 | Primary alternos longa nitentem cuspide gressus. |
| 387 | Primary Saevit et infracta luctatur arundine telum |
| 388 | Primary eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit |
| 389 | Primary ense secent lato vulnus telique latebram |
| 390 | Primary rescindant penitus seseque in bella remittant. |
| 391 | Primary Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx |
| 392 | Primary Iasides, acri quondam cui captus amore |
| 393 | Primary ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo |
| 394 | Primary augurium citharamque dabat celerisque sagittas. |
| 395 | Primary Ille ut depositi proferret fata parentis, |
| 396 | Primary scire potestates herbarum usumque medendi |
| 397 | Primary maluit et mutas agitare inglorius artes. |
| 398 | Primary Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam |
| 399 | Primary Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli |
| 400 | Primary concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto |
| 401 | Primary Paeonium in morem senior succinctus amictu |
| 402 | Primary multa manu medica Phoebique potentibus herbis |
| 403 | Primary nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra |
| 404 | Primary sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. |
| 405 | Primary Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo |
| 406 | Primary subvenit; et saevus campis magis ac magis horror |
| 407 | Primary crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum |
| 408 | Primary stare vident: subeunt equites, et spicula castris |
| 409 | Primary densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor |
| 410 | Primary bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. |
| 411 | Primary Hic Venus, indigno nati concussa dolore, |
| 412 | Primary dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, |
| 413 | Primary puberibus caulem foliis et flore comantem |
| 414 | Primary purpureo; non illa feris incognita capris |
| 415 | Primary gramina, cum tergo volucres haesere sagittae: |
| 416 | Primary hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo, |
| 417 | Primary detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem |
| 418 | Primary inficit occulte medicans spargitque salubris |
| 419 | Primary ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. |
| 420 | Primary Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx |
| 421 | Primary ignorans, subitoque omnis de corpore fugit |
| 422 | Primary quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis; |
| 423 | Primary iamque secuta manum nullo cogente sagitta |
| 424 | Primary excidit, atque novae rediere in pristina vires. |
| 425 | Primary Arma citi properate viro! Quid statis? Iapyx |
| 426 | Primary conclamat primusque animos adcendit in hostem. |
| 427 | Primary Non haec humanis opibus, non arte magistra |
| 428 | Primary proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat: |
| 429 | Primary maior agit deus atque opera ad maiora remittit. |
| 430 | Primary Ille avidus pugnae suras incluserat auro |
| 431 | Primary hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. |
| 432 | Primary Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, |
| 433 | Primary Ascanium fusis circum complectitur armis |
| 434 | Primary summaque per galeam delibans oscula fatur: |
| 435 | Primary Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, |
| 436 | Primary fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello |
| 437 | Primary defensum dabit et magna inter praemia ducet. |
| 438 | Primary Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, |
| 439 | Primary sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum |
| 440 | Primary et pater Aeneas et avunculus excitet Hector. |
| 441 | Primary Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, |
| 442 | Primary telum immane manu quatiens; simul agmine denso |
| 443 | Primary Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis |
| 444 | Primary turba fluit castris: tum caeco pulvere campus |
| 445 | Primary miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. |
| 446 | Primary Vidit ab adverso venientis aggere Turnus, |
| 447 | Primary videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit |
| 448 | Primary ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos |
| 449 | Primary audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit. |
| 450 | Primary Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. |
| 451 | Primary Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus |
| 452 | Primary it mare per medium; miseris heu praescia longe |
| 453 | Primary horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas |
| 454 | Primary arboribus stragemque satis, ruet omnia late; |
| 455 | Primary ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: |
| 456 | Primary talis in adversos ductor Rhoeteius hostis |
| 457 | Primary agmen agit, densi cuneis se quisque coactis |
| 458 | Primary adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, |
| 459 | Primary Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates |
| 460 | Primary Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, |
| 461 | Primary primus in adversos telum qui torserat hostis. |
| 462 | Primary Tollitur in caelum clamor, versique vicissim |
| 463 | Primary pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros. |
| 464 | Primary Ipse neque aversos dignatur sternere Morti |
| 465 | Primary nec pede congressos aequo nec tela ferentis |
| 466 | Primary insequitur: solum densa in caligine Turnum |
| 467 | Primary vestigat lustrans, solum in certamina poscit. |
| 468 | Primary Hoc concussa metu mentem Iuturna virago |
| 469 | Primary aurigam Turni media inter lora Metiscum |
| 470 | Primary excutit et longe lapsum temone relinquit: |
| 471 | Primary ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, |
| 472 | Primary cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. |
| 473 | Primary Nigra velut magnas domini cum divitis aedes |
| 474 | Primary pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, |
| 475 | Primary pabula parva legens nidisque loquacibus escas, |
| 476 | Primary et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum |
| 477 | Primary stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis |
| 478 | Primary fertur equis rapidoque volans obit omnia curru |
| 479 | Primary iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem |
| 480 | Primary nec conferre manum patitur, volat avia longe. |
| 481 | Primary Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes |
| 482 | Primary vestigatque virum et disiecta per agmina magna |
| 483 | Primary voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem |
| 484 | Primary alipedumque fugam cursu temptavit equorum, |
| 485 | Primary aversos totiens currus Iuturna retorsit. |
| 486 | Primary Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu, |
| 487 | Primary diversaeque vocant animum in contraria curae. |
| 488 | Primary Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat |
| 489 | Primary lenta levis cursu praefixa hastilia ferro, |
| 490 | Primary horum unum certo contorquens dirigit ictu. |
| 491 | Primary Substitit Aeneas et se collegit in arma, |
| 492 | Primary poplite subsidens; apicem tamen incita summum |
| 493 | Primary hasta tulit summasque excussit vertice cristas. |
| 494 | Primary Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus, |
| 495 | Primary diversos ubi sensit equos currumque referri, |
| 496 | Primary multa Iovem et laesi testatus foederis aras |
| 497 | Primary iam tandem invadit medios et Marte secundo |
| 498 | Primary terribilis saevam nullo discrimine caedem |
| 499 | Primary suscitat irarumque omnis effundit habenas. |
| 500 | Primary Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes |
| 501 | Primary diversas obitumque ducum, quos aequore toto |
| 502 | Primary inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, |
| 503 | Primary expediat? Tanton placuit concurrere motu, |
| 504 | Primary Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? |
| 505 | Primary Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis |
| 506 | Primary pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem |
| 507 | Primary excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum |
| 508 | Primary transadigit costas et cratis pectoris ensem. |
| 509 | Primary Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, |
| 510 | Primary congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, |
| 511 | Primary hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum |
| 512 | Primary suspendit capita et rorantia sanguine portat. |
| 513 | Primary Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, |
| 514 | Primary tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, |
| 515 | Primary nomen Echionium matrisque genus Peridiae, |
| 516 | Primary hic fratres Lycia missos et Apollinis agris |
| 517 | Primary et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, |
| 518 | Primary Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae |
| 519 | Primary ars fuerat pauperque domus nec nota potentum |
| 520 | Primary munera conductaque pater tellure serebat. |
| 521 | Primary Ac velut immissi diversis partibus ignes |
| 522 | Primary arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, |
| 523 | Primary aut ubi decursu rapido de montibus altis |
| 524 | Primary dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt |
| 525 | Primary quisque suum populatus iter: non segnius ambo |
| 526 | Primary Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc |
| 527 | Primary fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci |
| 528 | Primary pectora, nunc totis in volnera viribus itur. |
| 529 | Primary Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem |
| 530 | Primary nomina per regesque actum genus omne Latinos, |
| 531 | Primary praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi |
| 532 | Primary excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter |
| 533 | Primary provolvere rotae, crebro super ungula pulsu |
| 534 | Primary incita nec domini memorum proculcat equorum. |
| 535 | Primary Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi |
| 536 | Primary occurrit telumque aurata ad tempora torquet: |
| 537 | Primary olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. |
| 538 | Primary Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu |
| 539 | Primary eripuit Turno. Nec di texere Cupencum |
| 540 | Primary Aenea veniente sui: dedit obvia ferro |
| 541 | Primary pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. |
| 542 | Primary Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi |
| 543 | Primary oppetere et late terram consternere tergo. |
| 544 | Primary Occidis, Argivae quem non potuere phalanges |
| 545 | Primary sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; |
| 546 | Primary hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida, |
| 547 | Primary Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum. |
| 548 | Primary Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, |
| 549 | Primary omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus |
| 550 | Primary et Messapus equum domitor et fortis Asilas |
| 551 | Primary Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, |
| 552 | Primary pro se quisque viri summa nituntur opum vi: |
| 553 | Primary nec mora nec requies, vasto certamine tendunt. |
| 554 | Primary Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit, |
| 555 | Primary iret ut ad muros urbique adverteret agmen |
| 556 | Primary ocius et subita turbaret clade Latinos. |
| 557 | Primary Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum |
| 558 | Primary huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem |
| 559 | Primary immunem tanti belli atque impune quietam. |
| 560 | Primary Continuo pugnae adcendit maioris imago: |
| 561 | Primary Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum |
| 562 | Primary ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum |
| 563 | Primary concurrit legio nec scuta aut spicula densi |
| 564 | Primary deponunt. Celso medius stans aggere fatur: |
| 565 | Primary Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat, |
| 566 | Primary neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. |
| 567 | Primary Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, |
| 568 | Primary ni frenum accipere et victi parere fatentur, |
| 569 | Primary eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. |
| 570 | Primary Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno |
| 571 | Primary nostra pati rursusque velit concurrere victus? |
| 572 | Primary Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi: |
| 573 | Primary ferte faces propere foedusque reposcite flammis. |
| 574 | Primary Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes |
| 575 | Primary dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. |
| 576 | Primary Scalae improviso subitusque apparuit ignis. |
| 577 | Primary Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, |
| 578 | Primary ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. |
| 579 | Primary Ipse inter primos dextram sub moenia tendit |
| 580 | Primary Aeneas magnaque incusat voce Latinum |
| 581 | Primary testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, |
| 582 | Primary bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. |
| 583 | Primary Exoritur trepidos inter discordia civis: |
| 584 | Primary urbem alii reserare iubent et pandere portas |
| 585 | Primary Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, |
| 586 | Primary arma ferunt alii et pergunt defendere muros. |
| 587 | Primary Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor |
| 588 | Primary vestigavit apes fumoque implevit amaro: |
| 589 | Primary illae intus trepidae rerum per cerea castra |
| 590 | Primary discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; |
| 591 | Primary volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco |
| 592 | Primary intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras. |
| 593 | Primary Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, |
| 594 | Primary quae totam luctu concussit funditus urbem. |
| 595 | Primary Regina ut tectis venientem prospicit hostem, |
| 596 | Primary incessi muros, ignis ad tecta volare, |
| 597 | Primary nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni: |
| 598 | Primary infelix pugnae iuvenem in certamine credit |
| 599 | Primary exstinctum et, subito mentem turbata dolore, |
| 600 | Primary se causam clamat crimenque caputque malorum, |
| 601 | Primary multaque per maestum demens effata furorem |
| 602 | Primary purpureos moritura manu discindit amictus |
| 603 | Primary et nodum informis leti trabe nectit ab alta. |
| 604 | Primary Quam cladem miserae postquam accepere Latinae, |
| 605 | Primary filia prima manu flavos Lavinia crinis |
| 606 | Primary et roseas laniata genas, tum cetera circum |
| 607 | Primary turba furit: resonant late plangoribus aedes. |
| 608 | Primary Hinc totam infelix volgatur fama per urbem. |
| 609 | Primary Demittunt mentes; it scissa veste Latinus, |
| 610 | Primary coniugis attonitus fatis urbisque ruina, |
| 611 | Primary canitiem immundo perfusam pulvere turpans. |
| 612 | Primary Multaque se incusat, qui non acceperit ante |
| 613 | Primary Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro. |
| 614 | Primary Interea extremo bellator in aequore Turnus |
| 615 | Primary palantis sequitur paucos iam segnior atque |
| 616 | Primary iam minus atque minus successu laetus equorum |
| 617 | Primary attulit hunc illi caecis terroribus aura |
| 618 | Primary commixtum clamorem adrectasque impulit aures |
| 619 | Primary confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. |
| 620 | Primary Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu? |
| 621 | Primary Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe? |
| 622 | Primary Sic ait adductisque amens subsistit habenis. |
| 623 | Primary Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci |
| 624 | Primary aurigae currumque et equos et lora regebat, |
| 625 | Primary talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur |
| 626 | Primary Troiugenas, qua prima viam victoria pandit; |
| 627 | Primary sunt alii, qui tecta manu defendere possint. |
| 628 | Primary Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet: |
| 629 | Primary et nos saeva manu mittamus funera Teucris. |
| 630 | Primary Nec numero inferior pugnae nec honore recedes. |
| 631 | Primary Turnus ad haec: |
| 632 | Primary O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem |
| 633 | Primary foedera turbasti teque haec in bella dedisti, |
| 634 | Primary et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo |
| 635 | Primary demissam tantos voluit te ferre labores? |
| 636 | Primary An fratris miseri letum ut crudele videres? |
| 637 | Primary Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem? |
| 638 | Primary Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem |
| 639 | Primary Murranum, quo non superat mihi carior alter, |
| 640 | Primary oppetere ingentem atque ingenti volnere victum. |
| 641 | Primary Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens |
| 642 | Primary adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. |
| 643 | Primary Exscindine domos (id rebus defuit unum) |
| 644 | Primary perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? |
| 645 | Primary Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit? |
| 646 | Primary Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes |
| 647 | Primary este boni, quoniam superis aversa voluntas! |
| 648 | Primary Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae |
| 649 | Primary descendam, magnorum haud umquam indignus avorum. |
| 650 | Primary Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis |
| 651 | Primary vectus equo spumante Saces, adversa sagitta |
| 652 | Primary saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: |
| 653 | Primary Turne, in te suprema salus: miserere tuorum. |
| 654 | Primary Fulminat Aeneas armis summasque minatur |
| 655 | Primary deiecturum arces Italum exscidioque daturum; |
| 656 | Primary iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini, |
| 657 | Primary in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus, |
| 658 | Primary quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat. |
| 659 | Primary Praeterea regina, tui fidissima, dextra |
| 660 | Primary occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. |
| 661 | Primary Soli pro portis Messapus et acer Atinas |
| 662 | Primary sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges |
| 663 | Primary stant densae, strictisque seges mucronibus horret |
| 664 | Primary ferrea: tu currum deserto in gramine versas. |
| 665 | Primary Obstipuit varia confusus imagine rerum |
| 666 | Primary Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens |
| 667 | Primary uno in corde pudor mixtoque insania luctu |
| 668 | Primary et furiis agitatus amor et conscia virtus. |
| 669 | Primary Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, |
| 670 | Primary ardentis oculorum orbes ad moenia torsit |
| 671 | Primary turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. |
| 672 | Primary Ecce autem flammis inter tabulata volutus |
| 673 | Primary ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, |
| 674 | Primary turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse |
| 675 | Primary subdideratque rotas pontisque instraverat altos. |
| 676 | Primary Iam iam fata, soror, superant; absiste morari; |
| 677 | Primary quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur. |
| 678 | Primary Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est |
| 679 | Primary morte pati; neque me indecorem, germana, videbis |
| 680 | Primary amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem. |
| 681 | Primary Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis |
| 682 | Primary perque hostis, per tela ruit maestamque sororem |
| 683 | Primary deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. |
| 684 | Primary Ac veluti montis saxum de vertice praeceps |
| 685 | Primary cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber |
| 686 | Primary proluit aut annis solvit sublapsa vetustas; |
| 687 | Primary fertur in abruptum magno mons improbus actu |
| 688 | Primary exsultatque solo, silvas armenta virosque |
| 689 | Primary involvens secum: disiecta per agmina Turnus |
| 690 | Primary sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso |
| 691 | Primary sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, |
| 692 | Primary significatque manu et magno simul incipit ore: |
| 693 | Primary Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; |
| 694 | Primary quaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum |
| 695 | Primary pro vobis foedus luere et decernere ferro. |
| 696 | Primary Discessere omnes medii spatiumque dedere. |
| 697 | Primary At pater Aeneas audito nomine Turni |
| 698 | Primary deserit et muros et summas deserit arces |
| 699 | Primary praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, |
| 700 | Primary laetitia exsultans, horrendumque intonat armis; |
| 701 | Primary quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis |
| 702 | Primary cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali |
| 703 | Primary vertice se attollens pater Appenninus ad auras. |
| 704 | Primary Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes |
| 705 | Primary convertere oculos Itali, quique alta tenebant |
| 706 | Primary moenia quique imos pulsabant ariete muros, |
| 707 | Primary armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus |
| 708 | Primary ingentis, genitos diversis partibus orbis, |
| 709 | Primary inter se coiisse viros et cernere ferro. |
| 710 | Primary Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, |
| 711 | Primary procursu rapido, coniectis eminus hastis, |
| 712 | Primary invadunt Martem clipeis atque aere sonoro. |
| 713 | Primary Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus |
| 714 | Primary congeminant: fors et virtus miscentur in unum. |
| 715 | Primary Ac velut ingenti Sila summove Taburno |
| 716 | Primary cum duo conversis inimica in proelia tauri |
| 717 | Primary frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri, |
| 718 | Primary stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae, |
| 719 | Primary quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; |
| 720 | Primary illi inter sese multa vi volnera miscent |
| 721 | Primary cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo |
| 722 | Primary colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit: |
| 723 | Primary non alitur Tros Aeneas et Daunius heros |
| 724 | Primary concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet. |
| 725 | Primary Iuppiter ipse duas aequato examine lances |
| 726 | Primary sustinet et fata imponit diversa duorum, |
| 727 | Primary quem damnet labor et quo vergat pondere letum; |
| 728 | Primary Emicat hic, impune putans, et corpore toto |
| 729 | Primary alte sublatum consurgit Turnus in ensem |
| 730 | Primary et ferit: exclamant Troes trepidique Latini, |
| 731 | Primary arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis |
| 732 | Primary frangitur in medioque ardentem deserit ictu |
| 733 | Primary ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro, |
| 734 | Primary ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. |
| 735 | Primary Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos |
| 736 | Primary conscendebat equos, patrio mucrone relicto, |
| 737 | Primary dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci. |
| 738 | Primary Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, |
| 739 | Primary suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst, |
| 740 | Primary mortalis mucro glacies ceu futilis ictu |
| 741 | Primary dissiluit; fulva resplendent fragmina harena. |
| 742 | Primary Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus |
| 743 | Primary et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes |
| 744 | Primary undique enim densa Teucri inclusere corona, |
| 745 | Primary atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. |
| 746 | Primary Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta |
| 747 | Primary interdum genua impediunt cursumque recusant, |
| 748 | Primary insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: |
| 749 | Primary inclusum veluti siquando flumine nanctus |
| 750 | Primary cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae |
| 751 | Primary venator cursu canis et latratibus instat; |
| 752 | Primary ille autem, insidiis et ripa territus alta, |
| 753 | Primary mille fugit refugitque vias; at vividus Umber |
| 754 | Primary haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti |
| 755 | Primary increpuit malis morsuque elusus inani est. |
| 756 | Primary Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque |
| 757 | Primary responsant circa et caelum tonat omne tumultu. |
| 758 | Primary Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, |
| 759 | Primary nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. |
| 760 | Primary Aeneas mortem contra praesensque minatur |
| 761 | Primary exitium, si quisquam adeat, terretque trementis |
| 762 | Primary excisurum urbem minitans et saucius instat. |
| 763 | Primary Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt |
| 764 | Primary huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur |
| 765 | Primary praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. |
| 766 | Primary Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris |
| 767 | Primary hic steterat, nautis olim venerabile lignum, |
| 768 | Primary servati ex undis ubi figere dona solebant |
| 769 | Primary Laurenti divo et votas suspendere vestes, |
| 770 | Primary sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum |
| 771 | Primary sustulerant, puro ut possent concurrere campo. |
| 772 | Primary Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam |
| 773 | Primary detulerat fixam et lenta in radice tenebat. |
| 774 | Primary Incubuit voluitque manu convellere ferrum |
| 775 | Primary Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu |
| 776 | Primary non poterat. Tum vero amens formidine Turnus |
| 777 | Primary Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum |
| 778 | Primary terra tene, colui vestros si semper honores, |
| 779 | Primary quos contra Aeneadae bello fecere profanos. |
| 780 | Primary Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. |
| 781 | Primary Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus |
| 782 | Primary viribus haud ullis valuit discludere morsus |
| 783 | Primary roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, |
| 784 | Primary rursus in aurigae faciem mutata Metisci |
| 785 | Primary procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. |
| 786 | Primary Quod Venus audaci nymphae indignata licere |
| 787 | Primary adcessit telumque alta ab radice revellit. |
| 788 | Primary Olli sublimes armis animisque refecti, |
| 789 | Primary hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, |
| 790 | Primary adsistunt contra certamina Martis anheli. |
| 791 | Primary Iunonem interea rex omnipotentis Olympi |
| 792 | Primary adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: |
| 793 | Primary Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat? |
| 794 | Primary Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris |
| 795 | Primary deberi caelo fatisque ad sidera tolli. |
| 796 | Primary Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres? |
| 797 | Primary Mortalin decuit violari volnere divom, |
| 798 | Primary aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) |
| 799 | Primary ereptum reddi Turno et vim crescere victis? |
| 800 | Primary Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, |
| 801 | Primary ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae |
| 802 | Primary saepe tuo dulci tristes ex ore recursent, |
| 803 | Primary ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis |
| 804 | Primary Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, |
| 805 | Primary deformare domum et luctu miscere hymenaeos: |
| 806 | Primary ulterius temptare veto. Sic Iuppiter orsus; |
| 807 | Primary sic dea submisso contra Saturnia voltu: |
| 808 | Primary Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, |
| 809 | Primary Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; |
| 810 | Primary nec tu me aeria solam nunc sede videres |
| 811 | Primary digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa |
| 812 | Primary starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. |
| 813 | Primary Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri |
| 814 | Primary suasi et pro vita maiora audere probavi, |
| 815 | Primary non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: |
| 816 | Primary adiuro Stygii caput implacabile fontis, |
| 817 | Primary una superstitio superis quae reddita divis. |
| 818 | Primary Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. |
| 819 | Primary Illud te, nulla fati quod lege tenetur, |
| 820 | Primary pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: |
| 821 | Primary cum iam conubis pacem felicibus, esto, |
| 822 | Primary component, cum iam leges et foedera iungent, |
| 823 | Primary ne vetus indigenas nomen mutare Latinos |
| 824 | Primary neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari |
| 825 | Primary aut vocem mutare viros aut vertere vestem. |
| 826 | Primary Sit Latium, sint Albani per saecula reges, |
| 827 | Primary sit Romana potens Itala virtute propago: |
| 828 | Primary occidit, occideritque sinas cum nomine Troia. |
| 829 | Primary Olli subridens hominum rerumque repertor |
| 830 | Primary Es germana Iovis Saturnique altera proles: |
| 831 | Primary irarum tantos volvis sub pectore fluctus. |
| 832 | Primary Verum age et inceptum frustra submitte furorem |
| 833 | Primary do quod vis, et me victusque volensque remitto. |
| 834 | Primary Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, |
| 835 | Primary utque est nomen erit; commixti corpore tantum |
| 836 | Primary subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum |
| 837 | Primary adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. |
| 838 | Primary Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, |
| 839 | Primary supra homines, supra ire deos pietate videbis, |
| 840 | Primary nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores. |
| 841 | Primary Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. |
| 842 | Primary Interea excedit caelo nubemque relinquit. |
| 843 | Primary His actis aliud genitor secum ipse volutat |
| 844 | Primary Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. |
| 845 | Primary Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, |
| 846 | Primary quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram |
| 847 | Primary uno eodemque tulit partu paribusque revinxit |
| 848 | Primary serpentum spiris ventosasque addidit alas. |
| 849 | Primary Hae Iovis ad solium saevique in limine regis |
| 850 | Primary adparent acuuntque metum mortalibus aegris, |
| 851 | Primary siquando letum horrificum morbosque deum rex |
| 852 | Primary molitur meritas aut bello territat urbes. |
| 853 | Primary Harum unam celerem demisit ab aethere summo |
| 854 | Primary Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit. |
| 855 | Primary Illa volat celerique ad terram turbine fertur. |
| 856 | Primary Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, |
| 857 | Primary armatam saevi Parthus quam felle veneni, |
| 858 | Primary Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, |
| 859 | Primary stridens et celeris incognita transilit umbras: |
| 860 | Primary talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. |
| 861 | Primary Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, |
| 862 | Primary alitis in parvae subitam conlecta figuram, |
| 863 | Primary quae quondam in bustis aut culminibus desertis |
| 864 | Primary nocte sedens serum canit importuna per umbras, |
| 865 | Primary hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora |
| 866 | Primary fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. |
| 867 | Primary Olli membra novus solvit formidine torpor, |
| 868 | Primary adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. |
| 869 | Primary At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, |
| 870 | Primary infelix crinis scindit Iuturna solutos, |
| 871 | Primary unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: |
| 872 | Primary Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare? |
| 873 | Primary Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem |
| 874 | Primary arte morer? Talin possum me opponere monstro? |
| 875 | Primary Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, |
| 876 | Primary obscenae volucres: alarum verbera nosco |
| 877 | Primary letalemque sonum, nec fallunt iussa superba |
| 878 | Primary magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit? |
| 879 | Primary Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast |
| 880 | Primary condicio? Possem tantos finire dolores |
| 881 | Primary nunc certe et misero fratri comes ire per umbras! |
| 882 | Primary Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum |
| 883 | Primary te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet |
| 884 | Primary terra mihi Manisque deam demittet ad imos? |
| 885 | Primary Tantum effata caput glauco contexit amictu |
| 886 | Primary multa gemens et se fluvio dea condidit alto. |
| 887 | Primary Aeneas instat contra telumque coruscat |
| 888 | Primary ingens arboreum et saevo sic pectore fatur: |
| 889 | Primary Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas? |
| 890 | Primary Non cursu, saevis certandum est comminus armis. |
| 891 | Primary Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid |
| 892 | Primary sive animis sive arte vales; opta ardua pennis |
| 893 | Primary astra sequi clausumve cava te condere terra. |
| 894 | Primary Ille caput quassans Non me tua fervida terrent |
| 895 | Primary dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis. |
| 896 | Primary Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, |
| 897 | Primary saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, |
| 898 | Primary limes agro positus, litem ut discerneret arvis. |
| 899 | Primary Vix illud lecti bis sex cervice subirent, |
| 900 | Primary qualia nunc hominum producit corpora tellus: |
| 901 | Primary ille manu raptum trepida torquebat in hostem |
| 902 | Primary altior insurgens et cursu concitus heros. |
| 903 | Primary Sed neque currentem se nec cognoscit euntem |
| 904 | Primary tollentemve manus saxumve immane moventem; |
| 905 | Primary genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. |
| 906 | Primary Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, |
| 907 | Primary nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. |
| 908 | Primary Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit |
| 909 | Primary nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus |
| 910 | Primary velle videmur et in mediis conatibus aegri |
| 911 | Primary succidimus, non lingua valet, non corpore notae |
| 912 | Primary sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur: |
| 913 | Primary sic Turno, quacumque viam virtute petivit, |
| 914 | Primary successum dea dira negat. Tum pectore sensus |
| 915 | Primary vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem |
| 916 | Primary cunctaturque metu letumque instare tremescit; |
| 917 | Primary nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, |
| 918 | Primary nec currus usquam videt aurigamve sororem. |
| 919 | Primary Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, |
| 920 | Primary sortitus fortunam oculis, et corpore toto |
| 921 | Primary eminus intorquet. Murali concita numquam |
| 922 | Primary tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti |
| 923 | Primary dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar |
| 924 | Primary exitium dirum hasta ferens orasque recludit |
| 925 | Primary loricae et clipei extremos septemplicis orbes. |
| 926 | Primary Per medium stridens transit femur. Incidit ictus |
| 927 | Primary ingens ad terram duplicato poplite Turnus. |
| 928 | Primary Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit |
| 929 | Primary mons circum, et vocem late nemora alta remittunt. |
| 930 | Primary Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem |
| 931 | Primary protendens, Equidem merui nec deprecor, inquit: |
| 932 | Primary utere sorte tua. Miseri te siqua parentis |
| 933 | Primary tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis |
| 934 | Primary Anchises genitor), Dauni miserere senectae |
| 935 | Primary et me seu corpus spoliatum lumine mavis |
| 936 | Primary redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas |
| 937 | Primary Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx: |
| 938 | Primary ulterius ne tende odiis. Stetit acer in armis |
| 939 | Primary Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit; |
| 940 | Primary et iam iamque magis cunctantem flectere sermo |
| 941 | Primary coeperat, infelix umero cum apparuit alto |
| 942 | Primary balteus et notis fulserunt cingula bullis |
| 943 | Primary Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus |
| 944 | Primary straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. |
| 945 | Primary Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris |
| 946 | Primary exuviasque hausit, furiis accensus et ira |
| 947 | Primary terribilis, Tune hinc spoliis indute meorum |
| 948 | Primary eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas |
| 949 | Primary immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit, |
| 950 | Primary hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit |
| 951 | Primary fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra |
| 952 | Primary vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. |