Reader
Reader | Aeneid, Book 4
Aeneid
Virgil
Text
Position
Line 1 of 705
Waypoints
| Line Ref | J. B. Greenough | Latin |
|---|---|
| 1 | Primary At regina gravi iamdudum saucia cura |
| 2 | Primary volnus alit venis, et caeco carpitur igni. |
| 3 | Primary Multa viri virtus animo, multusque recursat |
| 4 | Primary gentis honos: haerent infixi pectore voltus |
| 5 | Primary verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. |
| 6 | Primary Postera Phoebea lustrabat lampade terras, |
| 7 | Primary umentemque Aurora polo dimoverat umbram, |
| 8 | Primary cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: |
| 9 | Primary Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! |
| 10 | Primary Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, |
| 11 | Primary quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! |
| 12 | Primary Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. |
| 13 | Primary Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille |
| 14 | Primary iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! |
| 15 | Primary Si mihi non animo fixum immotumque sederet, |
| 16 | Primary ne cui me vinclo vellem sociare iugali, |
| 17 | Primary postquam primus amor deceptam morte fefellit; |
| 18 | Primary si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, |
| 19 | Primary huic uni forsan potui succumbere culpae. |
| 20 | Primary Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei |
| 21 | Primary coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, |
| 22 | Primary solus hic inflexit sensus, animumque labantem |
| 23 | Primary impulit: adgnosco veteris vestigia flammae. |
| 24 | Primary Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, |
| 25 | Primary vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, |
| 26 | Primary pallentis umbras Erebi noctemque profundam, |
| 27 | Primary ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. |
| 28 | Primary Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores |
| 29 | Primary abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro. |
| 30 | Primary Sic effata sinum lacrimis implevit obortis. |
| 31 | Primary Anna refert: O luce magis dilecta sorori, |
| 32 | Primary solane perpetua maerens carpere iuventa, |
| 33 | Primary nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris? |
| 34 | Primary Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? |
| 35 | Primary Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, |
| 36 | Primary non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas |
| 37 | Primary ductoresque alii, quos Africa terra triumphis |
| 38 | Primary dives alit: placitone etiam pugnabis amori? |
| 39 | Primary Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? |
| 40 | Primary Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, |
| 41 | Primary et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; |
| 42 | Primary hinc deserta siti regio, lateque furentes |
| 43 | Primary Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, |
| 44 | Primary germanique minas? |
| 45 | Primary Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda |
| 46 | Primary hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. |
| 47 | Primary Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna |
| 48 | Primary coniugio tali! Teucrum comitantibus armis |
| 49 | Primary Punica se quantis attollet gloria rebus! |
| 50 | Primary Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis |
| 51 | Primary indulge hospitio, causasque innecte morandi, |
| 52 | Primary dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, |
| 53 | Primary quassataeque rates, dum non tractabile caelum. |
| 54 | Primary His dictis incensum animum inflammavit amore, |
| 55 | Primary spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. |
| 56 | Primary Principio delubra adeunt, pacemque per aras |
| 57 | Primary exquirunt; mactant lectas de more bidentis |
| 58 | Primary legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, |
| 59 | Primary Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. |
| 60 | Primary Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido |
| 61 | Primary candentis vaccae media inter cornua fundit, |
| 62 | Primary aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, |
| 63 | Primary instauratque diem donis, pecudumque reclusis |
| 64 | Primary pectoribus inhians spirantia consulit exta. |
| 65 | Primary Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem, |
| 66 | Primary quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas |
| 67 | Primary interea, et tacitum vivit sub pectore volnus. |
| 68 | Primary Uritur infelix Dido, totaque vagatur |
| 69 | Primary urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, |
| 70 | Primary quam procul incautam nemora inter Cresia fixit |
| 71 | Primary pastor agens telis, liquitque volatile ferrum |
| 72 | Primary nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat |
| 73 | Primary Dictaeos; haeret lateri letalis arundo. |
| 74 | Primary Nunc media Aenean secum per moenia ducit, |
| 75 | Primary Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; |
| 76 | Primary incipit effari, mediaque in voce resistit; |
| 77 | Primary nunc eadem labente die convivia quaerit, |
| 78 | Primary Iliacosque iterum demens audire labores |
| 79 | Primary exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. |
| 80 | Primary Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim |
| 81 | Primary luna premit suadentque cadentia sidera somnos, |
| 82 | Primary sola domo maeret vacua, stratisque relictis |
| 83 | Primary incubat, illum absens absentem auditque videtque; |
| 84 | Primary aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, |
| 85 | Primary detinet, infandum si fallere possit amorem. |
| 86 | Primary Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus |
| 87 | Primary exercet, portusve aut propugnacula bello |
| 88 | Primary tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque |
| 89 | Primary murorum ingentes aequataque machina caelo. |
| 90 | Primary Quam simul ac tali persensit peste teneri |
| 91 | Primary cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, |
| 92 | Primary talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: |
| 93 | Primary Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis |
| 94 | Primary tuque puerque tuus, magnum et memorabile numen, |
| 95 | Primary una dolo divom si femina victa duorum est! |
| 96 | Primary Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra |
| 97 | Primary suspectas habuisse domos Karthaginis altae. |
| 98 | Primary Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? |
| 99 | Primary Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos |
| 100 | Primary exercemus? Habes, tota quod mente petisti: |
| 101 | Primary ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. |
| 102 | Primary Communem hunc ergo populum paribusque regamus |
| 103 | Primary auspiciis; liceat Phrygio servire marito, |
| 104 | Primary dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae. |
| 105 | Primary Olli—sensit enim simulata mente locutam, |
| 106 | Primary quo regnum Italiae Libycas averteret oras— |
| 107 | Primary sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens |
| 108 | Primary abnuat, aut tecum malit contendere bello, |
| 109 | Primary si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. |
| 110 | Primary Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam |
| 111 | Primary esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, |
| 112 | Primary miscerive probet populos, aut foedera iungi. |
| 113 | Primary Tu coniunx tibi fas animum temptare precando. |
| 114 | Primary Perge; sequar . Tum sic excepit regia Iuno: |
| 115 | Primary Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat |
| 116 | Primary confieri possit, paucis, adverte, docebo. |
| 117 | Primary Venatum Aeneas unaque miserrima Dido |
| 118 | Primary in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus |
| 119 | Primary extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. |
| 120 | Primary His ego nigrantem commixta grandine nimbum, |
| 121 | Primary dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, |
| 122 | Primary desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. |
| 123 | Primary Diffugient comites et nocte tegentur opaca: |
| 124 | Primary speluncam Dido dux et Troianus eandem |
| 125 | Primary devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas, |
| 126 | Primary conubio iungam stabili propriamque dicabo, |
| 127 | Primary hic hymenaeus erit. —Non adversata petenti |
| 128 | Primary adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis. |
| 129 | Primary Oceanum interea surgens Aurora reliquit. |
| 130 | Primary It portis iubare exorto delecta iuventus; |
| 131 | Primary retia rara, plagae, lato venabula ferro, |
| 132 | Primary Massylique ruunt equites et odora canum vis. |
| 133 | Primary Reginam thalamo cunctantem ad limina primi |
| 134 | Primary Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro |
| 135 | Primary stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. |
| 136 | Primary Tandem progreditur, magna stipante caterva, |
| 137 | Primary Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. |
| 138 | Primary Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, |
| 139 | Primary aurea purpuream subnectit fibula vestem. |
| 140 | Primary Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus |
| 141 | Primary incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis |
| 142 | Primary infert se socium Aeneas atque agmina iungit. |
| 143 | Primary Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta |
| 144 | Primary deserit ac Delum maternam invisit Apollo, |
| 145 | Primary instauratque choros, mixtique altaria circum |
| 146 | Primary Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; |
| 147 | Primary ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem |
| 148 | Primary fronde premit crinem fingens atque implicat auro; |
| 149 | Primary tela sonant umeris: haud illo segnior ibat |
| 150 | Primary Aeneas; tantum egregio decus enitet ore. |
| 151 | Primary Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, |
| 152 | Primary ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae |
| 153 | Primary decurrere iugis; alia de parte patentis |
| 154 | Primary transmittunt cursu campos atque agmina cervi |
| 155 | Primary pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. |
| 156 | Primary At puer Ascanius mediis in vallibus acri |
| 157 | Primary gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, |
| 158 | Primary spumantemque dari pecora inter inertia votis |
| 159 | Primary optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. |
| 160 | Primary Interea magno misceri murmure caelum |
| 161 | Primary incipit; insequitur commixta grandine nimbus; |
| 162 | Primary et Tyrii comites passim et Troiana iuventus |
| 163 | Primary Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros |
| 164 | Primary tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. |
| 165 | Primary Speluncam Dido dux et Troianus eandem |
| 166 | Primary deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno |
| 167 | Primary dant signum; fulsere ignes et conscius aether |
| 168 | Primary conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae. |
| 169 | Primary Ille dies primus leti primusque malorum |
| 170 | Primary causa fuit; neque enim specie famave movetur, |
| 171 | Primary nec iam furtivum Dido meditatur amorem: |
| 172 | Primary coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam. |
| 173 | Primary Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes— |
| 174 | Primary Fama, malum qua non aliud velocius ullum; |
| 175 | Primary mobilitate viget, viresque adquirit eundo, |
| 176 | Primary parva metu primo, mox sese attollit in auras, |
| 177 | Primary ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. |
| 178 | Primary Illam Terra parens, ira inritata deorum, |
| 179 | Primary extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem |
| 180 | Primary progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, |
| 181 | Primary monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae |
| 182 | Primary tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, |
| 183 | Primary tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. |
| 184 | Primary Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, |
| 185 | Primary stridens, nec dulci declinat lumina somno; |
| 186 | Primary luce sedet custos aut summi culmine tecti, |
| 187 | Primary turribus aut altis, et magnas territat urbes; |
| 188 | Primary tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. |
| 189 | Primary Haec tum multiplici populos sermone replebat |
| 190 | Primary gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: |
| 191 | Primary venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, |
| 192 | Primary cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; |
| 193 | Primary nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere |
| 194 | Primary regnorum immemores turpique cupidine captos. |
| 195 | Primary Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. |
| 196 | Primary Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, |
| 197 | Primary incenditque animum dictis atque aggerat iras. |
| 198 | Primary Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, |
| 199 | Primary templa Iovi centum latis immania regnis, |
| 200 | Primary centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, |
| 201 | Primary excubias divom aeternas, pecudumque cruore |
| 202 | Primary pingue solum et variis florentia limina sertis. |
| 203 | Primary Isque amens animi et rumore accensus amaro |
| 204 | Primary dicitur ante aras media inter numina divom |
| 205 | Primary multa Iovem manibus supplex orasse supinis: |
| 206 | Primary Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis |
| 207 | Primary gens epulata toris Lenaeum libat honorem, |
| 208 | Primary aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, |
| 209 | Primary nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes |
| 210 | Primary terrificant animos et inania murmura miscent? |
| 211 | Primary Femina, quae nostris errans in finibus urbem |
| 212 | Primary exiguam pretio posuit, cui litus arandum |
| 213 | Primary cuique loci leges dedimus, conubia nostra |
| 214 | Primary reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. |
| 215 | Primary Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, |
| 216 | Primary Maeonia mentum mitra crinemque madentem |
| 217 | Primary subnexus, rapto potitur: nos munera templis |
| 218 | Primary quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem. |
| 219 | Primary Talibus orantem dictis arasque tenentem |
| 220 | Primary audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit |
| 221 | Primary regia et oblitos famae melioris amantes. |
| 222 | Primary Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: |
| 223 | Primary Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, |
| 224 | Primary Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc |
| 225 | Primary exspectat, fatisque datas non respicit urbes, |
| 226 | Primary adloquere, et celeris defer mea dicta per auras. |
| 227 | Primary Non illum nobis genetrix pulcherrima talem |
| 228 | Primary promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis; |
| 229 | Primary sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem |
| 230 | Primary Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri |
| 231 | Primary proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. |
| 232 | Primary Si nulla accendit tantarum gloria rerum, |
| 233 | Primary nec super ipse sua molitur laude laborem, |
| 234 | Primary Ascanione pater Romanas invidet arces? |
| 235 | Primary Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, |
| 236 | Primary nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva? |
| 237 | Primary Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto. |
| 238 | Primary Dixerat. Ille patris magni parere parabat |
| 239 | Primary imperio; et primum pedibus talaria nectit |
| 240 | Primary aurea, quae sublimem alis sive aequora supra |
| 241 | Primary seu terram rapido pariter cum flamine portant; |
| 242 | Primary tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco |
| 243 | Primary pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, |
| 244 | Primary dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. |
| 245 | Primary Illa fretus agit ventos, et turbida tranat |
| 246 | Primary nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit |
| 247 | Primary Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit, |
| 248 | Primary Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris |
| 249 | Primary piniferum caput et vento pulsatur et imbri; |
| 250 | Primary nix umeros infusa tegit; tum flumina mento |
| 251 | Primary praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. |
| 252 | Primary Hic primum paribus nitens Cyllenius alis |
| 253 | Primary constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas |
| 254 | Primary misit, avi similis, quae circum litora, circum |
| 255 | Primary piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. |
| 256 | Primary Haud aliter terras inter caelumque volabat, |
| 257 | Primary litus harenosum Libyae ventosque secabat |
| 258 | Primary materno veniens ab avo Cyllenia proles. |
| 259 | Primary Ut primum alatis tetigit magalia plantis, |
| 260 | Primary Aenean fundantem arces ac tecta novantem |
| 261 | Primary conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva |
| 262 | Primary ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena |
| 263 | Primary demissa ex umeris, dives quae munera Dido |
| 264 | Primary fecerat, et tenui telas discreverat auro. |
| 265 | Primary Continuo invadit: Tu nunc Karthaginis altae |
| 266 | Primary fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem |
| 267 | Primary exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum? |
| 268 | Primary Ipse deum tibi me claro demittit Olympo |
| 269 | Primary regnator, caelum ac terras qui numine torquet; |
| 270 | Primary ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: |
| 271 | Primary quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris? |
| 272 | Primary Si te nulla movet tantarum gloria rerum, |
| 273 | Primary nec super ipse tua moliris laude laborem, |
| 274 | Primary Ascanium surgentem et spes heredis Iuli |
| 275 | Primary respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus |
| 276 | Primary debentur. Tali Cyllenius ore locutus |
| 277 | Primary mortalis visus medio sermone reliquit, |
| 278 | Primary et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. |
| 279 | Primary At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, |
| 280 | Primary arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. |
| 281 | Primary Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, |
| 282 | Primary attonitus tanto monitu imperioque deorum. |
| 283 | Primary Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem |
| 284 | Primary audeat adfatu? Quae prima exordia sumat? |
| 285 | Primary Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, |
| 286 | Primary in partisque rapit varias perque omnia versat. |
| 287 | Primary Haec alternanti potior sententia visa est: |
| 288 | Primary Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, |
| 289 | Primary classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, |
| 290 | Primary arma parent, et quae rebus sit causa novandis |
| 291 | Primary dissimulent; sese interea, quando optuma Dido |
| 292 | Primary nesciat et tantos rumpi non speret amores, |
| 293 | Primary temptaturum aditus, et quae mollissima fandi |
| 294 | Primary tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes |
| 295 | Primary imperio laeti parent ac iussa facessunt. |
| 296 | Primary At regina dolos—quis fallere possit amantem? |
| 297 | Primary praesensit, motusque excepit prima futuros, |
| 298 | Primary omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti |
| 299 | Primary detulit armari classem cursumque parari. |
| 300 | Primary Saevit inops animi, totamque incensa per urbem |
| 301 | Primary bacchatur, qualis commotis excita sacris |
| 302 | Primary Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho |
| 303 | Primary orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron. |
| 304 | Primary Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: |
| 305 | Primary Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum |
| 306 | Primary posse nefas, tacitusque mea decedere terra? |
| 307 | Primary Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, |
| 308 | Primary nec moritura tenet crudeli funere Dido? |
| 309 | Primary Quin etiam hiberno moliris sidere classem, |
| 310 | Primary et mediis properas aquilonibus ire per altum, |
| 311 | Primary crudelis? Quid, si non arva aliena domosque |
| 312 | Primary ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret, |
| 313 | Primary Troia per undosum peteretur classibus aequor |
| 314 | Primary Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te |
| 315 | Primary (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) |
| 316 | Primary per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, |
| 317 | Primary si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam |
| 318 | Primary dulce meum, miserere domus labentis, et istam— |
| 319 | Primary oro, si quis adhuc precibus locus—exue mentem. |
| 320 | Primary Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni |
| 321 | Primary odere, infensi Tyrii; te propter eundem |
| 322 | Primary exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, |
| 323 | Primary fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? |
| 324 | Primary Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. |
| 325 | Primary Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater |
| 326 | Primary destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? |
| 327 | Primary Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset |
| 328 | Primary ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula |
| 329 | Primary luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, |
| 330 | Primary non equidem omnino capta ac deserta viderer. |
| 331 | Primary Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat |
| 332 | Primary lumina, et obnixus curam sub corde premebat. |
| 333 | Primary Tandem pauca refert: Ego te, quae plurima fando |
| 334 | Primary enumerare vales, numquam, regina, negabo |
| 335 | Primary promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, |
| 336 | Primary dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. |
| 337 | Primary Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto |
| 338 | Primary speravi—ne finge—fugam, nec coniugis umquam |
| 339 | Primary praetendi taedas, aut haec in foedera veni. |
| 340 | Primary Me si fata meis paterentur ducere vitam |
| 341 | Primary auspiciis et sponte mea componere curas, |
| 342 | Primary urbem Troianam primum dulcisque meorum |
| 343 | Primary reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, |
| 344 | Primary et recidiva manu posuissem Pergama victis. |
| 345 | Primary Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, |
| 346 | Primary Italiam Lyciae iussere capessere sortes: |
| 347 | Primary hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces, |
| 348 | Primary Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis, |
| 349 | Primary quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, |
| 350 | Primary invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. |
| 351 | Primary Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris |
| 352 | Primary nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, |
| 353 | Primary admonet in somnis et turbida terret imago; |
| 354 | Primary me puer Ascanius capitisque iniuria cari, |
| 355 | Primary quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. |
| 356 | Primary Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso— |
| 357 | Primary testor utrumque caput—celeris mandata per auras |
| 358 | Primary detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi |
| 359 | Primary intrantem muros, vocemque his auribus hausi. |
| 360 | Primary Desine meque tuis incendere teque querelis: |
| 361 | Primary Italiam non sponte sequor. |
| 362 | Primary Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, |
| 363 | Primary huc illuc volvens oculos, totumque pererrat |
| 364 | Primary luminibus tacitis, et sic accensa profatur: |
| 365 | Primary Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, |
| 366 | Primary perfide; sed duris genuit te cautibus horrens |
| 367 | Primary Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. |
| 368 | Primary Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo? |
| 369 | Primary Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit? |
| 370 | Primary Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? |
| 371 | Primary Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno, |
| 372 | Primary nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. |
| 373 | Primary Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem |
| 374 | Primary excepi, et regni demens in parte locavi; |
| 375 | Primary amissam classem, socios a morte reduxi. |
| 376 | Primary Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, |
| 377 | Primary nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso |
| 378 | Primary interpres divom fert horrida iussa per auras. |
| 379 | Primary Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos |
| 380 | Primary sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello. |
| 381 | Primary I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. |
| 382 | Primary Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, |
| 383 | Primary supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido |
| 384 | Primary saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, |
| 385 | Primary et, cum frigida mors anima seduxerit artus, |
| 386 | Primary omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. |
| 387 | Primary Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos. |
| 388 | Primary His medium dictis sermonem abrumpit, et auras |
| 389 | Primary aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, |
| 390 | Primary linquens multa metu cunctantem et multa parantem |
| 391 | Primary dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra |
| 392 | Primary marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. |
| 393 | Primary At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem |
| 394 | Primary solando cupit et dictis avertere curas, |
| 395 | Primary multa gemens magnoque animum labefactus amore, |
| 396 | Primary iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit. |
| 397 | Primary Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas |
| 398 | Primary deducunt toto naves: natat uncta carina; |
| 399 | Primary frondentisque ferunt remos et robora silvis |
| 400 | Primary infabricata, fugae studio. |
| 401 | Primary Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis. |
| 402 | Primary Ac velut ingentem formicae farris acervum |
| 403 | Primary cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; |
| 404 | Primary it nigrum campis agmen, praedamque per herbas |
| 405 | Primary convectant calle angusto; pars grandia trudunt |
| 406 | Primary obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt |
| 407 | Primary castigantque moras; opere omnis semita fervet. |
| 408 | Primary Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus? |
| 409 | Primary quosve dabas gemitus, cum litora fervere late |
| 410 | Primary prospiceres arce ex summa, totumque videres |
| 411 | Primary misceri ante oculos tantis clamoribus aequor? |
| 412 | Primary Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis? |
| 413 | Primary Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando |
| 414 | Primary cogitur, et supplex animos submittere amori, |
| 415 | Primary ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. |
| 416 | Primary Anna, vides toto properari litore; circum |
| 417 | Primary undique convenere; vocat iam carbasus auras, |
| 418 | Primary puppibus et laeti nautae imposuere coronas. |
| 419 | Primary Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, |
| 420 | Primary et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum |
| 421 | Primary exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille |
| 422 | Primary te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; |
| 423 | Primary sola viri mollis aditus et tempora noras. |
| 424 | Primary I, soror, atque hostem supplex adfare superbum: |
| 425 | Primary non ego cum Danais Troianam exscindere gentem |
| 426 | Primary Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi, |
| 427 | Primary nec patris Anchisae cineres Manisve revelli, |
| 428 | Primary cur mea dicta neget duras demittere in auris. |
| 429 | Primary Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti: |
| 430 | Primary exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. |
| 431 | Primary Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, |
| 432 | Primary nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat: |
| 433 | Primary tempus inane peto, requiem spatiumque furori, |
| 434 | Primary dum mea me victam doceat fortuna dolere. |
| 435 | Primary Extremam hanc oro veniam—miserere sororis— |
| 436 | Primary quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam. |
| 437 | Primary Talibus orabat, talisque miserrima fletus |
| 438 | Primary fertque refertque soror: sed nullis ille movetur |
| 439 | Primary fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; |
| 440 | Primary fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. |
| 441 | Primary Ac, velut annoso validam cum robore quercum |
| 442 | Primary Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc |
| 443 | Primary eruere inter se certant; it stridor, et altae |
| 444 | Primary consternunt terram concusso stipite frondes; |
| 445 | Primary ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras |
| 446 | Primary aetherias, tantum radice in Tartara tendit: |
| 447 | Primary haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros |
| 448 | Primary tunditur, et magno persentit pectore curas; |
| 449 | Primary mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes. |
| 450 | Primary Tum vero infelix fatis exterrita Dido |
| 451 | Primary mortem orat; taedet caeli convexa tueri. |
| 452 | Primary Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, |
| 453 | Primary vidit, turicremis cum dona imponeret aris, |
| 454 | Primary horrendum dictu, latices nigrescere sacros, |
| 455 | Primary fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. |
| 456 | Primary Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. |
| 457 | Primary Praeterea fuit in tectis de marmore templum |
| 458 | Primary coniugis antiqui, miro quod honore colebat, |
| 459 | Primary velleribus niveis et festa fronde revinctum: |
| 460 | Primary hinc exaudiri voces et verba vocantis |
| 461 | Primary visa viri, nox cum terras obscura teneret; |
| 462 | Primary solaque culminibus ferali carmine bubo |
| 463 | Primary saepe queri et longas in fletum ducere voces; |
| 464 | Primary multaque praeterea vatum praedicta priorum |
| 465 | Primary terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem |
| 466 | Primary in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui |
| 467 | Primary sola sibi, semper longam incomitata videtur |
| 468 | Primary ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra. |
| 469 | Primary Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, |
| 470 | Primary et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; |
| 471 | Primary aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes |
| 472 | Primary armatam facibus matrem et serpentibus atris |
| 473 | Primary cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. |
| 474 | Primary Ergo ubi concepit furias evicta dolore |
| 475 | Primary decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque |
| 476 | Primary exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, |
| 477 | Primary consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat: |
| 478 | Primary Inveni, germana, viam—gratare sorori— |
| 479 | Primary quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. |
| 480 | Primary Oceani finem iuxta solemque cadentem |
| 481 | Primary ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas |
| 482 | Primary axem humero torquet stellis ardentibus aptum: |
| 483 | Primary hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, |
| 484 | Primary Hesperidum templi custos, epulasque draconi |
| 485 | Primary quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, |
| 486 | Primary spargens umida mella soporiferumque papaver. |
| 487 | Primary Haec se carminibus promittit solvere mentes |
| 488 | Primary quas velit, ast aliis duras immittere curas, |
| 489 | Primary sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; |
| 490 | Primary nocturnosque movet Manis: mugire videbis |
| 491 | Primary sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. |
| 492 | Primary Testor, cara, deos et te, germana, tuumque |
| 493 | Primary dulce caput, magicas invitam accingier artes. |
| 494 | Primary Tu secreta pyram tecto interiore sub auras |
| 495 | Primary erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit |
| 496 | Primary impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, |
| 497 | Primary quo perii, superimponas: abolere nefandi |
| 498 | Primary cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos. |
| 499 | Primary Haec effata silet; pallor simul occupat ora. |
| 500 | Primary Non tamen Anna novis praetexere funera sacris |
| 501 | Primary germanam credit, nec tantos mente furores |
| 502 | Primary concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei: |
| 503 | Primary ergo iussa parat. |
| 504 | Primary At regina, pyra penetrali in sede sub auras |
| 505 | Primary erecta ingenti taedis atque ilice secta, |
| 506 | Primary intenditque locum sertis, et fronde coronat |
| 507 | Primary funerea; super exuvias ensemque relictum |
| 508 | Primary effigiemque toro locat, haud ignara futuri. |
| 509 | Primary Stant arae circum, et crines effusa sacerdos |
| 510 | Primary ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, |
| 511 | Primary tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. |
| 512 | Primary Sparserat et latices simulatos fontis Averni, |
| 513 | Primary falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis |
| 514 | Primary pubentes herbae nigri cum lacte veneni; |
| 515 | Primary quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus |
| 516 | Primary et matri praereptus amor. |
| 517 | Primary Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, |
| 518 | Primary unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, |
| 519 | Primary testatur moritura deos et conscia fati |
| 520 | Primary sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes |
| 521 | Primary curae numen habet iustumque memorque, precatur. |
| 522 | Primary Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem |
| 523 | Primary corpora per terras, silvaeque et saeva quierant |
| 524 | Primary aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu, |
| 525 | Primary cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, |
| 526 | Primary quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis |
| 527 | Primary rura tenent, somno positae sub nocte silenti |
| 528 | Primary lenibant curas, et corda oblita laborum . |
| 529 | Primary At non infelix animi Phoenissa, nec umquam |
| 530 | Primary Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem |
| 531 | Primary accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens |
| 532 | Primary saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. |
| 533 | Primary Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: |
| 534 | Primary En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores |
| 535 | Primary experiar, Nomadumque petam conubia supplex, |
| 536 | Primary quos ego sim totiens iam dedignata maritos? |
| 537 | Primary Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum |
| 538 | Primary iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos, |
| 539 | Primary et bene apud memores veteris stat gratia facti? |
| 540 | Primary Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis |
| 541 | Primary invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum |
| 542 | Primary Laomedonteae sentis periuria gentis? |
| 543 | Primary Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, |
| 544 | Primary an Tyriis omnique manu stipata meorum |
| 545 | Primary inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, |
| 546 | Primary rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? |
| 547 | Primary Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. |
| 548 | Primary Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem |
| 549 | Primary his, germana, malis oneras atque obicis hosti. |
| 550 | Primary Non licuit thalami expertem sine crimine vitam |
| 551 | Primary degere, more ferae, tales nec tangere curas! |
| 552 | Primary Non servata fides cineri promissa Sychaeo! |
| 553 | Primary Tantos illa suo rumpebat pectore questus. |
| 554 | Primary Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, |
| 555 | Primary carpebat somnos, rebus iam rite paratis. |
| 556 | Primary Huic se forma dei voltu redeuntis eodem |
| 557 | Primary obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est— |
| 558 | Primary omnia Mercurio similis, vocemque coloremque |
| 559 | Primary et crinis flavos et membra decora iuventa: |
| 560 | Primary Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, |
| 561 | Primary nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, |
| 562 | Primary demens, nec Zephyros audis spirare secundos? |
| 563 | Primary Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, |
| 564 | Primary certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. |
| 565 | Primary Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? |
| 566 | Primary Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis |
| 567 | Primary conlucere faces, iam fervere litora flammis, |
| 568 | Primary si te his attigerit terris Aurora morantem. |
| 569 | Primary Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper |
| 570 | Primary femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atrae. |
| 571 | Primary Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, |
| 572 | Primary corripit e somno corpus, sociosque fatigat: |
| 573 | Primary Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; |
| 574 | Primary solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto |
| 575 | Primary festinare fugam tortosque incidere funes |
| 576 | Primary ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, |
| 577 | Primary quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. |
| 578 | Primary Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo |
| 579 | Primary dextra feras. Dixit, vaginaque eripit ensem |
| 580 | Primary fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. |
| 581 | Primary Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; |
| 582 | Primary litora deseruere; latet sub classibus aequor; |
| 583 | Primary adnixi torquent spumas et caerula verrunt. |
| 584 | Primary Et iam prima novo spargebat lumine terras |
| 585 | Primary Tithoni croceum linquens Aurora cubile. |
| 586 | Primary Regina e speculis ut primum albescere lucem |
| 587 | Primary vidit, et aequatis classem procedere velis, |
| 588 | Primary litoraque et vacuos sensit sine remige portus, |
| 589 | Primary terque quaterque manu pectus percussa decorum, |
| 590 | Primary flaventesque abscissa comas, Pro Iuppiter, ibit |
| 591 | Primary hic ait et nostris inluserit advena regnis? |
| 592 | Primary Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, |
| 593 | Primary deripientque rates alii navalibus? Ite, |
| 594 | Primary ferte citi flammas, date vela, impellite remos!— |
| 595 | Primary Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? |
| 596 | Primary Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt. |
| 597 | Primary Tum decuit, cum sceptra dabas.—En dextra fidesque, |
| 598 | Primary quem secum patrios aiunt portare Penates, |
| 599 | Primary quem subiisse umeris confectum aetate parentem! |
| 600 | Primary Non potui abreptum divellere corpus, et undis |
| 601 | Primary spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro |
| 602 | Primary Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?— |
| 603 | Primary Verum anceps pugnae fuerat fortuna:—fuisset. |
| 604 | Primary Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, |
| 605 | Primary implessemque foros flammis, natumque patremque |
| 606 | Primary cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. |
| 607 | Primary Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, |
| 608 | Primary tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, |
| 609 | Primary nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, |
| 610 | Primary et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, |
| 611 | Primary accipite haec, meritumque malis advertite numen, |
| 612 | Primary et nostras audite preces. Si tangere portus |
| 613 | Primary infandum caput ac terris adnare necesse est, |
| 614 | Primary et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret: |
| 615 | Primary at bello audacis populi vexatus et armis, |
| 616 | Primary finibus extorris, complexu avulsus Iuli, |
| 617 | Primary auxilium imploret, videatque indigna suorum |
| 618 | Primary funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae |
| 619 | Primary tradiderit, regno aut optata luce fruatur, |
| 620 | Primary sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena. |
| 621 | Primary Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. |
| 622 | Primary Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum |
| 623 | Primary exercete odiis, cinerique haec mittite nostro |
| 624 | Primary munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto. |
| 625 | Primary Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, |
| 626 | Primary qui face Dardanios ferroque sequare colonos, |
| 627 | Primary nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. |
| 628 | Primary Litora litoribus contraria, fluctibus undas |
| 629 | Primary imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque. |
| 630 | Primary Haec ait, et partis animum versabat in omnis, |
| 631 | Primary invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. |
| 632 | Primary Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei; |
| 633 | Primary namque suam patria antiqua cinis ater habebat: |
| 634 | Primary Annam cara mihi nutrix huc siste sororem; |
| 635 | Primary dic corpus properet fluviali spargere lympha, |
| 636 | Primary et pecudes secum et monstrata piacula ducat: |
| 637 | Primary sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta. |
| 638 | Primary Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, |
| 639 | Primary perficere est animus, finemque imponere curis, |
| 640 | Primary Dardaniique rogum capitis permittere flammae. |
| 641 | Primary Sic ait: illa gradum studio celerabat anili. |
| 642 | Primary At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, |
| 643 | Primary sanguineam volvens aciem, maculisque trementis |
| 644 | Primary interfusa genas, et pallida morte futura, |
| 645 | Primary interiora domus inrumpit limina, et altos |
| 646 | Primary conscendit furibunda rogos, ensemque recludit |
| 647 | Primary Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. |
| 648 | Primary Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile |
| 649 | Primary conspexit, paulum lacrimis et mente morata, |
| 650 | Primary incubuitque toro, dixitque novissima verba: |
| 651 | Primary Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, |
| 652 | Primary accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. |
| 653 | Primary Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, |
| 654 | Primary et nunc magna mei sub terras ibit imago. |
| 655 | Primary Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; |
| 656 | Primary ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; |
| 657 | Primary felix, heu nimium felix, si litora tantum |
| 658 | Primary numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae! |
| 659 | Primary Dixit, et, os impressa toro, Moriemur inultae, |
| 660 | Primary sed moriamur ait. Sic, sic iuvat ire sub umbras : |
| 661 | Primary Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto |
| 662 | Primary Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis. |
| 663 | Primary Dixerat; atque illam media inter talia ferro |
| 664 | Primary conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore |
| 665 | Primary spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta |
| 666 | Primary atria; concussam bacchatur Fama per urbem. |
| 667 | Primary Lamentis gemituque et femineo ululatu |
| 668 | Primary tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, |
| 669 | Primary non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis |
| 670 | Primary Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes |
| 671 | Primary culmina perque hominum volvantur perque deorum. |
| 672 | Primary Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu |
| 673 | Primary unguibus ora soror foedans et pectora pugnis |
| 674 | Primary per medios ruit, ac morientem nomine clamat: |
| 675 | Primary Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? |
| 676 | Primary Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? |
| 677 | Primary Quid primum deserta querar? Comitemne sororem |
| 678 | Primary sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses: |
| 679 | Primary idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. |
| 680 | Primary His etiam struxi manibus, patriosque vocavi |
| 681 | Primary voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? |
| 682 | Primary Exstinxti te meque, soror, populumque patresque |
| 683 | Primary Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis |
| 684 | Primary abluam, et, extremus si quis super halitus errat, |
| 685 | Primary ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos, |
| 686 | Primary semianimemque sinu germanam amplexa fovebat |
| 687 | Primary cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. |
| 688 | Primary Illa, graves oculos conata attollere, rursus |
| 689 | Primary deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. |
| 690 | Primary Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; |
| 691 | Primary ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto |
| 692 | Primary quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta. |
| 693 | Primary Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem |
| 694 | Primary difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, |
| 695 | Primary quae luctantem animam nexosque resolveret artus. |
| 696 | Primary Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, |
| 697 | Primary sed misera ante diem, subitoque accensa furore, |
| 698 | Primary nondum illi flavum Proserpina vertice crinem |
| 699 | Primary abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. |
| 700 | Primary Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, |
| 701 | Primary mille trahens varios adverso sole colores, |
| 702 | Primary devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti |
| 703 | Primary sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo. |
| 704 | Primary Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una |
| 705 | Primary dilapsus calor, atque in ventos vita recessit. |