Reader
Reader | Metamorphoses, Book 11
Metamorphoses
Ovid
Text
Position
Line 1 of 795
Waypoints
| Line Ref | Hugo Magnus | Latin |
|---|---|
| 1 | Primary Carmine dum tali silvas animosque ferarum |
| 2 | Primary Threicius vates et saxa sequentia ducit, |
| 3 | Primary ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis |
| 4 | Primary pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt |
| 5 | Primary Orphea percussis sociantem carmina nervis. |
| 6 | Primary E quibus una, leves iactato crine per auras, |
| 7 | Primary “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam |
| 8 | Primary vatis Apollinei vocalia misit in ora, |
| 9 | Primary quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; |
| 10 | Primary alterius telum lapis est, qui missus in ipso |
| 11 | Primary aere concentu victus vocisque lyraeque est |
| 12 | Primary ac veluti supplex pro tam furialibus ausis |
| 13 | Primary ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt |
| 14 | Primary bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys. |
| 15 | Primary Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens |
| 16 | Primary clamor et infracto Berecyntia tibia cornu |
| 17 | Primary tympanaque et plausus et Bacchei ululatus |
| 18 | Primary obstrepuere sono citharae: tum denique saxa |
| 19 | Primary non exauditi rubuerunt sanguine vatis. |
| 20 | Primary Ac primum attonitas etiamnum voce canentis |
| 21 | Primary innumeras volucres anguesque agmenque ferarum |
| 22 | Primary Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri. |
| 23 | Primary Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris |
| 24 | Primary et coeunt ut aves, si quando luce vagantem |
| 25 | Primary noctis avem cernunt. Structoque utrimque theatro |
| 26 | Primary ceu matutina cervus periturus harena |
| 27 | Primary praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes |
| 28 | Primary coniciunt thyrsos non haec in munera factos. |
| 29 | Primary Hae glaebas, illae direptos arbore ramos, |
| 30 | Primary pars torquent silices. Neu desint tela furori, |
| 31 | Primary forte boves presso subigebant vomere terram, |
| 32 | Primary nec procul hinc multo fructum sudore parantes |
| 33 | Primary dura lacertosi fodiebant arva coloni. |
| 34 | Primary Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt |
| 35 | Primary arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros |
| 36 | Primary sarculaque rastrique graves longique ligones. |
| 37 | Primary Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci |
| 38 | Primary divulsere boves, ad vatis fata recurrunt |
| 39 | Primary Tendentemque manus et in illo tempore primum |
| 40 | Primary inrita dicentem nec quicquam voce moventem |
| 41 | Primary sacrilegae perimunt. Perque os, pro Iuppiter! illud |
| 42 | Primary auditum saxis intellectumque ferarum |
| 43 | Primary sensibus in ventos anima exhalata recessit. |
| 44 | Primary Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, |
| 45 | Primary te rigidi silices, tua carmina saepe secutae |
| 46 | Primary fleverunt silvae, positis te frondibus arbor |
| 47 | Primary tonsa comas luxit. Lacrimis quoque flumina dicunt |
| 48 | Primary increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo |
| 49 | Primary naides et dryades passosque habuere capillos. |
| 50 | Primary Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque |
| 51 | Primary excipis, et (mirum!) medio dum labitur amne, |
| 52 | Primary flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua |
| 53 | Primary murmurat exanimis, respondent flebile ripae. |
| 54 | Primary Iamque mare invectae flumen populare relinquunt |
| 55 | Primary et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi. |
| 56 | Primary Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis |
| 57 | Primary os petit et sparsos stillanti rore capillos. |
| 58 | Primary Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem |
| 59 | Primary arcet et in lapidem rictus serpentis apertos |
| 60 | Primary congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. |
| 61 | Primary Umbra subit terras et quae loca viderat ante, |
| 62 | Primary cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum |
| 63 | Primary invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis. |
| 64 | Primary Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, |
| 65 | Primary nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit |
| 66 | Primary Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus. |
| 67 | Primary Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, |
| 68 | Primary amissoque dolens sacrorum vate suorum |
| 69 | Primary protinus in silvis matres Edonidas omnes, |
| 70 | Primary quae videre nefas, torta radice ligavit. |
| 71 | Primary Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, |
| 72 | Primary traxit et in solidam detrusit acumina terram, |
| 73 | Primary utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, |
| 74 | Primary crus ubi commisit volucris sensitque teneri, |
| 75 | Primary plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: |
| 76 | Primary sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, |
| 77 | Primary exsternata fugam frustra temptabat; at illam |
| 78 | Primary lenta tenet radix exsultantemque coercet, |
| 79 | Primary dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, |
| 80 | Primary adspicit in teretes lignum succedere suras, |
| 81 | Primary et conata femur maerenti plangere dextra, |
| 82 | Primary robora percussit: pectus quoque robora fiunt, |
| 83 | Primary robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros |
| 84 | Primary esse putes ramos, et non fallere putando. |
| 85 | Primary Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros |
| 86 | Primary cumque choro meliore sui vineta Timoli |
| 87 | Primary Pactolonque petit, quamvis non aureus illo |
| 88 | Primary tempore nec caris erat invidiosus harenis. |
| 89 | Primary Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant, |
| 90 | Primary at Silenus abest: titubantem annisque meroque |
| 91 | Primary ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis |
| 92 | Primary ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus |
| 93 | Primary orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. |
| 94 | Primary Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum, |
| 95 | Primary hospitis adventu festum genialiter egit |
| 96 | Primary per bis quinque dies et iunctas ordine noctes. |
| 97 | Primary Et iam stellarum sublime coegerat agmen |
| 98 | Primary Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros |
| 99 | Primary rex venit et iuveni Silenum reddit alumno. |
| 100 | Primary Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit |
| 101 | Primary muneris arbitrium, gaudens altore recepto. |
| 102 | Primary Ille male usurus donis ait “effice, quidquid |
| 103 | Primary corpore contigero fulvum vertatur in aurum.” |
| 104 | Primary Adnuit optatis nocituraque munera solvit |
| 105 | Primary Liber, et indoluit, quod non meliora petisset. |
| 106 | Primary Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros |
| 107 | Primary pollicitique fidem tangendo singula temptat |
| 108 | Primary Vixque sibi credens non alta fronde virentem |
| 109 | Primary ilice detraxit virgam: virga aurea facta est. |
| 110 | Primary Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro. |
| 111 | Primary Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti |
| 112 | Primary massa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas: |
| 113 | Primary aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum: |
| 114 | Primary Hesperidas donasse putes. Si postibus altis |
| 115 | Primary admovit digitos, postes radiare videntur. |
| 116 | Primary Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, |
| 117 | Primary unda fluens palmis Danaen eludere posset. |
| 118 | Primary Vix spes ipse suas animo capit aurea fingens |
| 119 | Primary omnia. Gaudenti mensas posuere ministri |
| 120 | Primary exstructas dapibus nec tostae frugis egentes. |
| 121 | Primary Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra |
| 122 | Primary munera contigerat, Cerealia dona rigebant, |
| 123 | Primary sive dapes avido convellere dente parabat, |
| 124 | Primary lammina fulva dapes admoto dente premebat. |
| 125 | Primary Miscuerat puris auctorem muneris undis: |
| 126 | Primary fusile per rictus aurum fluitare videres. |
| 127 | Primary Attonitus novitate mali, divesque miserque, |
| 128 | Primary effugere optat opes et, quae modo voverat, odit. |
| 129 | Primary Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur |
| 130 | Primary urit, et inviso meritus torquetur ab auro |
| 131 | Primary Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens |
| 132 | Primary “da veniam, Lenaee pater! peccavimus,” inquit, |
| 133 | Primary “sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.” |
| 134 | Primary Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem |
| 135 | Primary restituit factique fide data munera solvit |
| 136 | Primary “Neve male optato maneas circumlitus auro, |
| 137 | Primary vade” ait “ad magnis vicinum Sardibus amnem |
| 138 | Primary perque iugum ripae labentibus obvius undis |
| 139 | Primary carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, |
| 140 | Primary spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, |
| 141 | Primary subde caput corpusque simul, simul elue crimen.” |
| 142 | Primary Rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit |
| 143 | Primary flumen et humano de corpore cessit in amnem. |
| 144 | Primary Nunc quoque iam veteris percepto semine venae |
| 145 | Primary arva rigent auro madidis pallentia glaebis. |
| 146 | Primary Ille, perosus opes, silvas et rura colebat |
| 147 | Primary Panaque montanis habitantem semper in antris. |
| 148 | Primary Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, |
| 149 | Primary rursus erant domino stultae praecordia mentis. |
| 150 | Primary Nam freta prospiciens late riget arduus alto |
| 151 | Primary Tmolus in adscensu, clivoque extensus utroque |
| 152 | Primary Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. |
| 153 | Primary Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis |
| 154 | Primary et leve cerata modulatur harundine carmen, |
| 155 | Primary ausus Apollineos prae se contemnere cantus, |
| 156 | Primary iudice sub Tmolo certamen venit ad impar. |
| 157 | Primary Monte suo senior iudex consedit et aures |
| 158 | Primary liberat arboribus: quercu coma caerula tantum |
| 159 | Primary cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. |
| 160 | Primary Isque deum pecoris spectans “in indice” dixit |
| 161 | Primary “nulla mora est.” Calamis agrestibus insonat ille |
| 162 | Primary barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) |
| 163 | Primary carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit |
| 164 | Primary Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. |
| 165 | Primary Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus |
| 166 | Primary verrit humum Tyrio saturata murice palla, |
| 167 | Primary instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis |
| 168 | Primary sustinet a laeva; tenuit manus altera plectrum. |
| 169 | Primary Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto |
| 170 | Primary pollice sollicitat, quorum dulcedine captus |
| 171 | Primary Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. |
| 172 | Primary Iudicium sanctique placet sententia montis |
| 173 | Primary omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur |
| 174 | Primary unius sermone Midae; nec Delius aures |
| 175 | Primary humanam stolidas patitur retinere figuram, |
| 176 | Primary sed trahit in spatium villisque albentibus implet |
| 177 | Primary instabilesque imas facit et dat posse moveri, |
| 178 | Primary cetera sunt hominis: partem damnatur in unam |
| 179 | Primary induiturque aures lente gradientis aselli. |
| 180 | Primary Ille quidem celare cupit, turpisque pudore |
| 181 | Primary tempora purpureis temptat velare tiaris. |
| 182 | Primary Sed solitus longos ferro resecare capillos |
| 183 | Primary viderat hoc famulus. Qui cum nec prodere visum |
| 184 | Primary dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, |
| 185 | Primary nec posset reticere tamen, secedit humumque |
| 186 | Primary effodit et, domini quales adspexerit aures, |
| 187 | Primary voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, |
| 188 | Primary indiciumque suae vocis tellure regesta |
| 189 | Primary obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. |
| 190 | Primary Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus |
| 191 | Primary coepit et, ut primum pleno maturuit anno, |
| 192 | Primary prodidit agricolam: leni nam motus ab austro |
| 193 | Primary obruta verba refert dominique coarguit aures. |
| 194 | Primary Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus |
| 195 | Primary angustum citra pontum Nepheleidos Helles |
| 196 | Primary Laomedonteis Latoius adstitit arvis. |
| 197 | Primary Dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi |
| 198 | Primary ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti. |
| 199 | Primary Inde novae primum moliri moenia Troiae |
| 200 | Primary Laomedonta videt susceptaque magna labore |
| 201 | Primary crescere difficili nec opes exposcere parvas |
| 202 | Primary cumque tridentigero tumidi genitore profundi |
| 203 | Primary mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno |
| 204 | Primary aedificat muros, pactus pro moenibus aurum. |
| 205 | Primary Stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, |
| 206 | Primary perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. |
| 207 | Primary “Non impune feres” rector maris inquit et omnes |
| 208 | Primary inclinavit aquas ad avarae litora Troiae, |
| 209 | Primary inque freti formam terras complevit opesque |
| 210 | Primary abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. |
| 211 | Primary Poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro |
| 212 | Primary poscitur aequoreo; quam dura ad saxa revinctam |
| 213 | Primary vindicat Alcides promissaque munera, dictos |
| 214 | Primary poscit equos, tantique operis mercede negata |
| 215 | Primary bis periura capit superatae moenia Troiae. |
| 216 | Primary Nec pars militiae, Telamon, sine honore recessit, |
| 217 | Primary Hesioneque data potitur. Nam coniuge Peleus |
| 218 | Primary clarus erat diva: nec avi magis ille superbus |
| 219 | Primary nomine, quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti |
| 220 | Primary contigit haud uni, coniunx dea contigit uni. |
| 221 | Primary Namque senex Thetidi Proteus “dea” dixerat “undae, |
| 222 | Primary concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis |
| 223 | Primary acta patris vincet maiorque vocabitur illo.” |
| 224 | Primary Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, |
| 225 | Primary quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, |
| 226 | Primary Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit |
| 227 | Primary in suaque Aeaciden succedere vota nepotem |
| 228 | Primary iussit et amplexus in virginis ire marinae. |
| 229 | Primary Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus: |
| 230 | Primary bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda, |
| 231 | Primary portus erat (summis inductum est aequor harenis); |
| 232 | Primary litus habet solidum, quod nec vestigia servet |
| 233 | Primary nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga. |
| 234 | Primary Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis |
| 235 | Primary et specus in medio (natura factus an arte, |
| 236 | Primary ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire |
| 237 | Primary frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. |
| 238 | Primary Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, |
| 239 | Primary occupat: et quoniam precibus temptata repugnas, |
| 240 | Primary vim parat, innectens ambobus colla lacertis. |
| 241 | Primary Quod nisi venisses variatis saepe figuris |
| 242 | Primary ad solitas artes, auso foret ille potitus. |
| 243 | Primary Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat), |
| 244 | Primary nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus), |
| 245 | Primary tertia forma fuit maculosae tigridis: illa |
| 246 | Primary territus Aeacides a corpore bracchia solvit. |
| 247 | Primary Isque deos pelagi vino super aequora fuso |
| 248 | Primary et pecoris fibris et fumo turis adorat, |
| 249 | Primary donec Carpathius medio de gurgite vates |
| 250 | Primary “Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis! |
| 251 | Primary Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, |
| 252 | Primary ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. |
| 253 | Primary Nec te decipiat centum mentita figuras, |
| 254 | Primary sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!” |
| 255 | Primary Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum |
| 256 | Primary admisitque suos in verba novissima fluctus. |
| 257 | Primary Pronus erat Titan inclinatoque tenebat |
| 258 | Primary Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto |
| 259 | Primary Nereis ingreditur consueta cubilia saxo. |
| 260 | Primary Vix bene virgineos Peleus invaserat artus, |
| 261 | Primary illa novat formas, donec sua membra teneri |
| 262 | Primary sentit et in partes diversas bracchia tendi. |
| 263 | Primary Tum demum ingemuit, “neque” ait “sine numine vincis” |
| 264 | Primary exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros |
| 265 | Primary et potitur votis ingentique implet Achille. |
| 266 | Primary Felix et nato, felix et coniuge Peleus |
| 267 | Primary et cui, si demas iugulati crimina Phoci, |
| 268 | Primary omnia contigerant. Fraterno sanguine sontem |
| 269 | Primary expulsumque domo patria Trachinia tellus |
| 270 | Primary accipit. Hic regnum sine vi, sine caede regebat |
| 271 | Primary Lucifero genitore satus patriumque nitorem |
| 272 | Primary ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus |
| 273 | Primary dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. |
| 274 | Primary Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque |
| 275 | Primary venit et intravit paucis comitantibus urbem, |
| 276 | Primary quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, |
| 277 | Primary haud procul a muris sub opaca valle reliquit, |
| 278 | Primary copia cum facta est adeundi prima tyranni, |
| 279 | Primary velamenta manu praetendens supplice, qui sit |
| 280 | Primary se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat |
| 281 | Primary mentiturque fugae causam: petit, urbe vel agro |
| 282 | Primary se iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore |
| 283 | Primary talibus adloquitur: “Mediae quoque commoda plebi |
| 284 | Primary nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus. |
| 285 | Primary Adicis huic animo momento potentia, clarum |
| 286 | Primary nomen avumque Iovem. Ne tempora perde precando! |
| 287 | Primary Quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato, |
| 288 | Primary qualiacumque vides! Utinam meliora videres!' |
| 289 | Primary Et flebat: moveat tantos quae causa dolores, |
| 290 | Primary Peleusque comitesque rogant. Quibus ille profatur: |
| 291 | Primary “Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes |
| 292 | Primary terret aves, semper pennas habuisse putetis: |
| 293 | Primary vir fuit et (tanta est animi constantia!) iam tum |
| 294 | Primary acer erat belloque ferox ad vimque paratus, |
| 295 | Primary nomine Daedalion. Illo genitore creatis, |
| 296 | Primary qui vocat auroram caeloque novissimus exit, |
| 297 | Primary (cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendae |
| 298 | Primary coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: |
| 299 | Primary illius virtus reges gentesque subegit, |
| 300 | Primary quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. |
| 301 | Primary Nata erat huic Chione. Quae dotatissima forma |
| 302 | Primary mille procos habuit, bis septem nubilis annis. |
| 303 | Primary Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, |
| 304 | Primary ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo, |
| 305 | Primary videre hanc pariter, pariter traxere calorem. |
| 306 | Primary Spem veneris differt in tempora noctis Apollo, |
| 307 | Primary non fert ille moras virgaque movente soporem |
| 308 | Primary virginis os tangit: tactu iacet illa potenti |
| 309 | Primary vimque dei patitur. Nox caelum sparserat astris: |
| 310 | Primary Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. |
| 311 | Primary Ut sua maturus complevit tempora venter, |
| 312 | Primary alipedis de stirpe dei versuta propago |
| 313 | Primary nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne, |
| 314 | Primary candida de nigris et de candentibus atra |
| 315 | Primary qui facere adsuerat, patriae non degener artis; |
| 316 | Primary nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) |
| 317 | Primary carmine vocali clarus citharaque Philammon. |
| 318 | Primary Quid peperisse duos et dis placuisse duobus |
| 319 | Primary et forti genitore et progenitore Tonanti |
| 320 | Primary esse satam prodest? An obest quoque gloria? multis |
| 321 | Primary Offuit, huic certe! Quae se praeferre Dianae |
| 322 | Primary sustinuit faciemque deae culpavit. At illi |
| 323 | Primary ira ferox mota est “factis” que “placebimus” inquit. |
| 324 | Primary Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam |
| 325 | Primary impulit et meritam traiecit harundine linguam. |
| 326 | Primary Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, |
| 327 | Primary conantemque loqui cum sanguine vita reliquit. |
| 328 | Primary Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem |
| 329 | Primary corde tuli fratrique pio solacia dixi! |
| 330 | Primary Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti |
| 331 | Primary accipit et natam delamentatur ademptam. |
| 332 | Primary Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi |
| 333 | Primary in medios fuit ire rogos; quater inde repulsus |
| 334 | Primary concita membra fugae mandat similisque iuvenco |
| 335 | Primary spicula crabronum pressa cervice gerenti, |
| 336 | Primary qua via nulla, ruit. Iam tum mihi currere visus |
| 337 | Primary plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. |
| 338 | Primary Effugit ergo omnes veloxque cupidine leti |
| 339 | Primary vertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo, |
| 340 | Primary cum se Daedalion saxo misisset ab alto, |
| 341 | Primary fecit avem et subitis pendentem sustulit alis |
| 342 | Primary oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, |
| 343 | Primary virtutem antiquam, maiores corpore vires. |
| 344 | Primary Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes |
| 345 | Primary saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.” |
| 346 | Primary Quae dum Lucifero genitus miracula narrat |
| 347 | Primary de consorte suo, cursu festinus anhelo |
| 348 | Primary advolat armenti custos Phoceus Onetor |
| 349 | Primary et “Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum |
| 350 | Primary cladis” ait. Quodcumque ferat, iubet edere Peleus, |
| 351 | Primary pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris. |
| 352 | Primary Ille refert: “Fessos ad litora curva iuvencos |
| 353 | Primary adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe |
| 354 | Primary tantum respiceret, quantum superesse videret; |
| 355 | Primary parsque boum fulvis genua inclinarat harenis |
| 356 | Primary latarumque iacens campos spectabat aquarum, |
| 357 | Primary pars gradibus tardis illuc errabat et illuc, |
| 358 | Primary nant alii celsoque exstant super aequora collo. |
| 359 | Primary Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, |
| 360 | Primary sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto. |
| 361 | Primary Nereides Nereusque tenent: hos navita ponti |
| 362 | Primary edidit esse deos, dum retia litore siccat. |
| 363 | Primary Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis, |
| 364 | Primary quam restagnantis fecit maris unda paludem. |
| 365 | Primary Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret |
| 366 | Primary belua vasta, lupus! Udisque paludibus exit, |
| 367 | Primary oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus, |
| 368 | Primary fulmineus, rubra suffusus lumina flamma. |
| 369 | Primary Qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, |
| 370 | Primary acrior est rabie: neque enim ieiunia curat |
| 371 | Primary caede boum diramque famem finire, sed omne |
| 372 | Primary vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. |
| 373 | Primary Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, |
| 374 | Primary dum defensamus, leto est data. Sanguine litus |
| 375 | Primary undaque prima rubet demugitaeque paludes. — |
| 376 | Primary Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: |
| 377 | Primary dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, |
| 378 | Primary arma capessamus coniunctaque tela feramus!” |
| 379 | Primary Dixerat agrestis; nec Pelea damna movebant, |
| 380 | Primary sed, memor admissi, Nereida conligit orbam |
| 381 | Primary damna sua inferias exstincto mittere Phoco. |
| 382 | Primary Induere arma viros violentaque sumere tela |
| 383 | Primary rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat |
| 384 | Primary ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu |
| 385 | Primary prosilit et, nondum totos ornata capillos, |
| 386 | Primary disicit hos ipsos, colloque infusa mariti, |
| 387 | Primary mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur |
| 388 | Primary et lacrimis, animasque duas ut servet in una. |
| 389 | Primary Aeacides illi: “Pulchros, regina, piosque |
| 390 | Primary pone metus! Plena est promissi gratia vestri. |
| 391 | Primary Non placet arma mihi contra nova monstra moveri: |
| 392 | Primary numen adorandum pelagi est.” Erat ardua turris |
| 393 | Primary arce focus summa, fessis loca grata carinis. |
| 394 | Primary Adscendunt illuc stratosque in litore tauros |
| 395 | Primary cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento |
| 396 | Primary ore ferum, longos infectum sanguine villos. |
| 397 | Primary Inde manus tendens in aperti litora ponti |
| 398 | Primary caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, |
| 399 | Primary orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis |
| 400 | Primary flectitur Aeacidae: Thetis hanc pro coniuge supplex |
| 401 | Primary accepit veniam. Sed enim revocatus ab acri |
| 402 | Primary caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, |
| 403 | Primary donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae |
| 404 | Primary marmore mutavit. Corpus praeterque colorem |
| 405 | Primary omnia servavit: lapidis color indicat illum |
| 406 | Primary iam non esse lupum, iam non debere timeri. |
| 407 | Primary Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra |
| 408 | Primary fata sinunt: Magnetas adit vagus exul et illic |
| 409 | Primary sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. |
| 410 | Primary Interea fratrisque sui fratremque secutis |
| 411 | Primary anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, |
| 412 | Primary consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, |
| 413 | Primary ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus |
| 414 | Primary invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. |
| 415 | Primary Consilii tamen ante sui, fidissima, certam |
| 416 | Primary te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus |
| 417 | Primary ossa receperunt, buxoque simillimus ora |
| 418 | Primary pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. |
| 419 | Primary Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit, |
| 420 | Primary singultuque pias interrumpente querellas |
| 421 | Primary “quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentem |
| 422 | Primary vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat? |
| 423 | Primary Iam potes Alcyone securus abesse relicta? |
| 424 | Primary Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens? |
| 425 | Primary At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, |
| 426 | Primary non etiam metuam, curaeque timore carebunt. |
| 427 | Primary Aequora me terrent et ponti tristis imago: |
| 428 | Primary et laceras nuper tabulas in litore vidi, |
| 429 | Primary et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. |
| 430 | Primary Neve tuum fallax animum fiducia tangat, |
| 431 | Primary quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes |
| 432 | Primary contineat ventos et, cum velit, aequora placet! |
| 433 | Primary Cum semel emissi tenuerunt aequora venti, |
| 434 | Primary nil illis vetitum est, incommendataque tellus |
| 435 | Primary omnis et omne fretum est. Caeli quoque nubila vexant |
| 436 | Primary excutiuntque feri rutilos concursibus ignes. |
| 437 | Primary Quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna |
| 438 | Primary parva domo vidi), magis hos reor esse timendos. |
| 439 | Primary Quod tua si flecti precibus sententia nullis, |
| 440 | Primary care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, |
| 441 | Primary me quoque tolle simul. Certe iactabimur una, |
| 442 | Primary nec nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus, |
| 443 | Primary quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.” |
| 444 | Primary Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur |
| 445 | Primary sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est. |
| 446 | Primary Sed neque propositos pelagi dimittere cursus, |
| 447 | Primary nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli, |
| 448 | Primary multaque respondit timidum solantia pectus. |
| 449 | Primary Non tamen idcirco causam probat; addidit illis |
| 450 | Primary hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: |
| 451 | Primary “Longa quidem est nobis omnis mora: sed tibi iuro |
| 452 | Primary per patrios ignes, si me modo fata remittant, |
| 453 | Primary ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.” |
| 454 | Primary His ubi promissis spes est admota recursus, |
| 455 | Primary protinus eductam navalibus aequore tingi |
| 456 | Primary armarique suis pinum iubet armamentis. |
| 457 | Primary Qua rursus visa, veluti praesaga futuri, |
| 458 | Primary horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas |
| 459 | Primary amplexusque dedit, tristique miserrima tandem |
| 460 | Primary ore “vale” dixit conlapsaque corpore toto est. |
| 461 | Primary Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt |
| 462 | Primary ordinibus geminis ad fortia pectora remos |
| 463 | Primary aequalique ictu scindunt freta. Sustulit illa |
| 464 | Primary umentes oculos, stantemque in puppe relicta |
| 465 | Primary concussaque manu dantem sibi signa maritum |
| 466 | Primary prima videt redditque notas; ubi terra recessit |
| 467 | Primary longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus, |
| 468 | Primary dum licet, insequitur fugientem lumine pinum. |
| 469 | Primary Haec quoque ut haud poterat, spatio submota, videri, |
| 470 | Primary vela tamen spectat summo fluitantia malo; |
| 471 | Primary ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum |
| 472 | Primary seque toro ponit; renovat lectusque locusque |
| 473 | Primary Alcyonae lacrimas et, quae pars, admonet, absit. |
| 474 | Primary Portibus exierant, et moverat aura rudentes: |
| 475 | Primary obvertit lateri pendentes navita remos |
| 476 | Primary cornuaque in summa locat arbore totaque malo |
| 477 | Primary carbasa deducit venientesque accipit auras. |
| 478 | Primary Aut minus, aut certe medium non amplius aequor |
| 479 | Primary puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, |
| 480 | Primary cum mare sub noctem tumidis albescere coepit |
| 481 | Primary fluctibus et praeceps spirare valentius eurus. |
| 482 | Primary “Ardua iamdudum demittite cornua” rector |
| 483 | Primary clamat “et antemnis totum subnectite velum.” |
| 484 | Primary Hic iubet: impediunt adversae iussa procellae, |
| 485 | Primary nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam. |
| 486 | Primary Sponte tamen properant alii subducere remos, |
| 487 | Primary pars munire latus, pars ventis vela negare. |
| 488 | Primary Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, |
| 489 | Primary hic rapit antemnas. Quae dum sine lege geruntur, |
| 490 | Primary aspera crescit hiems, omnique e parte feroces |
| 491 | Primary bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. |
| 492 | Primary Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur |
| 493 | Primary scire ratis rector, nec, quid iubeatve velitve: |
| 494 | Primary tanta mali moles tantoque potentior arte est. |
| 495 | Primary Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, |
| 496 | Primary undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. |
| 497 | Primary Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur |
| 498 | Primary pontus et inductas adspergine tangere nubes; |
| 499 | Primary et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, |
| 500 | Primary concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, |
| 501 | Primary sternitur interdum spumisque sonantibus albet. |
| 502 | Primary Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis, |
| 503 | Primary et nunc sublimis veluti de vertice montis |
| 504 | Primary despicere in valles imumque Acheronta videtur, |
| 505 | Primary nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, |
| 506 | Primary suspicere inferno summum de gurgite caelum. |
| 507 | Primary Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem |
| 508 | Primary nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim |
| 509 | Primary cum laceras aries ballistave concutit arces. |
| 510 | Primary Utque solent sumptis incursu viribus ire |
| 511 | Primary pectore in arma feri protentaque tela leones, |
| 512 | Primary sic ubi se ventis admiserat unda coortis, |
| 513 | Primary ibat in arma ratis multoque erat altior illis. |
| 514 | Primary Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae |
| 515 | Primary rima patet praebetque viam letalibus undis. |
| 516 | Primary Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, |
| 517 | Primary inque fretum credas totum descendere caelum, |
| 518 | Primary inque plagas caeli tumefactum adscendere pontum. |
| 519 | Primary Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis |
| 520 | Primary aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, |
| 521 | Primary caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. |
| 522 | Primary Discutiunt tamen has praebentque micantia lumen |
| 523 | Primary fulmina: fulmineis ardescunt ignibus ignes. |
| 524 | Primary Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae |
| 525 | Primary fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, |
| 526 | Primary cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, |
| 527 | Primary spe potitur tandem laudisque accensus amore |
| 528 | Primary inter mille viros murum tamen occupat unus, |
| 529 | Primary sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, |
| 530 | Primary vastius insurgens decimae ruit impetus undae; |
| 531 | Primary nec prius absistit fessam oppugnare carinam, |
| 532 | Primary quam velut in captae descendat moenia navis. |
| 533 | Primary Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, |
| 534 | Primary pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes, |
| 535 | Primary quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra |
| 536 | Primary atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus. |
| 537 | Primary Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur, |
| 538 | Primary quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. |
| 539 | Primary Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, |
| 540 | Primary funera quos maneant: hic votis numen adorat |
| 541 | Primary bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens |
| 542 | Primary poscit opem, subeunt illi fraterque parensque, |
| 543 | Primary huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est. |
| 544 | Primary Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore |
| 545 | Primary nulla nisi Alcyone est; et cum desideret unam, |
| 546 | Primary gaudet abesse tamen. Patriae quoque vellet ad oras |
| 547 | Primary respicere inque domum supremos vertere vultus, |
| 548 | Primary verum ubi sit, nescit; tanta vertigine pontus |
| 549 | Primary fervet, et inducta piceis e nubibus umbra |
| 550 | Primary omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. |
| 551 | Primary Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, |
| 552 | Primary frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes |
| 553 | Primary unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, |
| 554 | Primary nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos |
| 555 | Primary sede sua totos in apertum everterit aequor, |
| 556 | Primary praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu |
| 557 | Primary mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum, |
| 558 | Primary gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fato |
| 559 | Primary functa suo est: alii partes et membra carinae |
| 560 | Primary trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, |
| 561 | Primary fragmina navigii Ceyx socerumque patremque |
| 562 | Primary invocat heu! frustra. Sed plurima nantis in ore |
| 563 | Primary Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, |
| 564 | Primary illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus, |
| 565 | Primary optat et exanimis manibus tumuletur amicis. |
| 566 | Primary Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, |
| 567 | Primary nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. |
| 568 | Primary Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum |
| 569 | Primary frangitur et rupta mersum caput obruit unda. |
| 570 | Primary Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses |
| 571 | Primary illa luce fuit, quoniamque excedere caelo |
| 572 | Primary non licuit, densis texit sua nubibus ora. |
| 573 | Primary Aeolis interea tantorum ignara malorum |
| 574 | Primary dinumerat noctes, et iam, quas induat ille |
| 575 | Primary festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, |
| 576 | Primary ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. |
| 577 | Primary Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, |
| 578 | Primary ante tamen cunctos Iunonis templa colebat |
| 579 | Primary proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras |
| 580 | Primary utque foret sospes coniunx suus utque rediret, |
| 581 | Primary optabat, nullamque sibi praeferret; at illi |
| 582 | Primary hoc de tot votis poterat contingere solum. |
| 583 | Primary At dea non ultra pro functo morte rogari |
| 584 | Primary sustinet; utque manus funestas arceat aris, |
| 585 | Primary “Iri, meae” dixit “fidissima nuntia vocis, |
| 586 | Primary vise soporiferam Somni velociter aulam |
| 587 | Primary exstinctique iube Ceycis imagine mittat |
| 588 | Primary somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.” |
| 589 | Primary Dixerat: induitur velamina mille colorum |
| 590 | Primary Iris, et arcuato caelum curvamine signans |
| 591 | Primary tecta petit iussi sub nube latentia regis. |
| 592 | Primary Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, |
| 593 | Primary mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni: |
| 594 | Primary quo numquam radiis oriens mediusve cadensve |
| 595 | Primary Phoebus adire potest. Nebulae caligine mixtae |
| 596 | Primary exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. |
| 597 | Primary Non vigil ales ibi cristati cantibus oris |
| 598 | Primary evocat auroram, nec voce silentia rumpunt |
| 599 | Primary sollicitive canes canibusve sagacior anser. |
| 600 | Primary Non fera, non pecudes, non moti flamine rami |
| 601 | Primary humanaeve sonum reddunt convicia linguae: |
| 602 | Primary muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo |
| 603 | Primary rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens |
| 604 | Primary invitat somnos crepitantibus unda lapillis. |
| 605 | Primary Ante fores antri fecunda papavera florent |
| 606 | Primary innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem |
| 607 | Primary nox legit et spargit per opacas umida terras. |
| 608 | Primary Ianua nec verso stridores cardine reddit: |
| 609 | Primary nulla domo tota, custos in limine nullus. |
| 610 | Primary At medio torus est ebeno sublimis in antro, |
| 611 | Primary plumeus, unicolor, pullo velamine tectus: |
| 612 | Primary quo cubat ipse deus membris languore solutis. |
| 613 | Primary Hunc circa passim varias imitantia formas |
| 614 | Primary somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, |
| 615 | Primary silva gerit frondes, eiectas litus harenas. |
| 616 | Primary Quo simul intravit manibusque obstantia virgo |
| 617 | Primary somnia dimovit, vestis fulgore reluxit |
| 618 | Primary sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes |
| 619 | Primary vix oculos tollens iterumque iterumque relabens |
| 620 | Primary summaque percutiens nutanti pectora mento, |
| 621 | Primary excussit tandem sibi se; cubitoque levatus, |
| 622 | Primary quid veniat (cognovit enim), scitatur. At illa: |
| 623 | Primary “Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, |
| 624 | Primary pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris |
| 625 | Primary fessa ministeriis mulces reparasque labori, |
| 626 | Primary somnia, quae veras aequent imitantia formas, |
| 627 | Primary Herculea Trachine iube sub imagine regis |
| 628 | Primary Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. |
| 629 | Primary Imperat hoc Iuno.” Postquam mandata peregit, |
| 630 | Primary Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis |
| 631 | Primary vim poterat), labique ut somnum sensit in artus, |
| 632 | Primary effugit et remeat per quos modo venerat arcus. |
| 633 | Primary At pater e populo natorum mille suorum |
| 634 | Primary excitat artificem simulatoremque figurae |
| 635 | Primary Morphea: non illic quisquam sollertius alter |
| 636 | Primary exprimit incessus vultumque sonumque loquendi. |
| 637 | Primary Adicit et vestes et consuetissima cuique |
| 638 | Primary verba; sed hic solos homines imitatur, at alter |
| 639 | Primary fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens: |
| 640 | Primary hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus |
| 641 | Primary nominat. Est etiam diversae tertius artis |
| 642 | Primary Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque |
| 643 | Primary quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit. |
| 644 | Primary Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus |
| 645 | Primary nocte solent, populos alii plebemque pererrant. |
| 646 | Primary Praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum |
| 647 | Primary Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus |
| 648 | Primary eligit: et rursus molli languore solutus |
| 649 | Primary deposuitque caput stratoque recondidit alto. |
| 650 | Primary Ille volat nullos strepitus facientibus alis |
| 651 | Primary per tenebras intraque morae breve tempus in urbem |
| 652 | Primary pervenit Haemoniam positisque e corpore pennis |
| 653 | Primary in faciem Ceycis abit sumptaque figura |
| 654 | Primary luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, |
| 655 | Primary coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur |
| 656 | Primary barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. |
| 657 | Primary Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso, |
| 658 | Primary haec ait: “Agnoscis Ceyca, miserrima coniunx? |
| 659 | Primary An mea mutata est facies? Nunc respice! nosces |
| 660 | Primary inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram. |
| 661 | Primary Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt: |
| 662 | Primary occidimus! Falso tibi me promittere noli! |
| 663 | Primary Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem |
| 664 | Primary auster et ingenti iactatam flamine solvit, |
| 665 | Primary oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen, |
| 666 | Primary implerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor |
| 667 | Primary ambiguus, non ista vagis rumoribus audis: |
| 668 | Primary ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. |
| 669 | Primary Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me |
| 670 | Primary indeploratum sub inania Tartara mitte.” |
| 671 | Primary Adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa |
| 672 | Primary crederet esse sui: fletus quoque fundere veros |
| 673 | Primary visus erat, gestumque manus Ceycis habebat. |
| 674 | Primary Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos |
| 675 | Primary per somnum, corpusque petens amplectitur auras |
| 676 | Primary exclamatque “mane! quo te rapis? ibimus una!” |
| 677 | Primary Voce sua specieque viri turbata soporem |
| 678 | Primary excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, |
| 679 | Primary qui modo visus erat: nam moti voce ministri |
| 680 | Primary intulerant lumen. Postquam non invenit usquam, |
| 681 | Primary percutit ora manu laniatque a pectore vestes |
| 682 | Primary pectoraque ipsa ferit, nec crines solvere curat: |
| 683 | Primary scindit et altrici, quae luctus causa, roganti |
| 684 | Primary “nulla est Alcyone, nulla est!” ait. “Occidit una |
| 685 | Primary cum Ceyce suo! Solantia tollite verba! |
| 686 | Primary Naufragus interiit! Vidi agnovique manusque |
| 687 | Primary ad discedentem cupiens retinere, tetendi. |
| 688 | Primary Umbra fuit, — sed et umbra tamen manifesta virique |
| 689 | Primary vera mei! Non ille quidem, si quaeris, habebat |
| 690 | Primary adsuetos vultus, nec quo prius, ore nitebat: |
| 691 | Primary pallentem nudumque et adhuc umente capillo |
| 692 | Primary infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipse |
| 693 | Primary ecce loco!” (et quaerit, vestigia siqua supersint) |
| 694 | Primary “Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, |
| 695 | Primary et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam. |
| 696 | Primary At certe vellem, quoniam periturus abibas, |
| 697 | Primary me quoque duxisses! Multum fuit utile tecum |
| 698 | Primary ire mihi: neque enim de vitae tempore quicquam |
| 699 | Primary non simul egissem, nec mors discreta fuisset. |
| 700 | Primary Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, |
| 701 | Primary et sine me me pontus habet. Crudelior ipso |
| 702 | Primary sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar |
| 703 | Primary longius et tanto pugnem superesse dolori. |
| 704 | Primary Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam |
| 705 | Primary et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro |
| 706 | Primary si non urna, tamen iunget nos littera: si non |
| 707 | Primary ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.” |
| 708 | Primary Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni |
| 709 | Primary plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. |
| 710 | Primary Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum |
| 711 | Primary maesta locum repetit, de quo spectarat euntem. |
| 712 | Primary Dumque moratur ibi, dumque “hic retinacula solvit, |
| 713 | Primary hoc mihi discedens dedit oscula litore” dicit, |
| 714 | Primary quae dum tota locis (s. dumque notata oculis) reminiscitur acta fretumque |
| 715 | Primary prospicit: in liquida, spatio distante, tuetur |
| 716 | Primary nescio quid quasi corpus, aqua. Primoque, quid illud |
| 717 | Primary esset, erat dubium; postquam paulum appulit unda, |
| 718 | Primary et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, |
| 719 | Primary qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est |
| 720 | Primary et, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miser” inquit |
| 721 | Primary “quisquis es, et siqua est coniunx tibi !” Fluctibus actum |
| 722 | Primary fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur, |
| 723 | Primary hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae |
| 724 | Primary admotum terrae, iam quod cognoscere posset, |
| 725 | Primary cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et una |
| 726 | Primary ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes |
| 727 | Primary ad Ceyca manus “sic, o carissime coniunx, |
| 728 | Primary sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undis |
| 729 | Primary facta manu moles, quae primas aequoris undas |
| 730 | Primary frangit et incursus quae praedelassat aquarum. |
| 731 | Primary Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat |
| 732 | Primary percutiensque levem modo natis aera pennis |
| 733 | Primary stringebat summas ales miserabilis undas. |
| 734 | Primary Dumque volat, maesto similem plenumque querellae |
| 735 | Primary ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. |
| 736 | Primary Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, |
| 737 | Primary dilectos artus amplexa recentibus alis |
| 738 | Primary frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. |
| 739 | Primary Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae |
| 740 | Primary tollere sit visus, populus dubitabat: at ille |
| 741 | Primary senserat, et tandem superis miserantibus, ambo |
| 742 | Primary alite mutantur. Fatis obnoxius isdem |
| 743 | Primary tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est |
| 744 | Primary foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, |
| 745 | Primary perque dies placidos hiberno tempore septem |
| 746 | Primary incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. |
| 747 | Primary Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet |
| 748 | Primary Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. |
| 749 | Primary Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes |
| 750 | Primary spectat et ad finem servatos laudat amores; |
| 751 | Primary proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit |
| 752 | Primary “quem mare carpentem substrictaque crura gerentem |
| 753 | Primary adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum), |
| 754 | Primary “regia progenies: sunt si descendere ad ipsum |
| 755 | Primary ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo |
| 756 | Primary Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes |
| 757 | Primary Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae |
| 758 | Primary tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste: |
| 759 | Primary qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, |
| 760 | Primary forsitan inferius non Hectore nomen haberet, |
| 761 | Primary quamvis est illum proles enixa Dymantis, |
| 762 | Primary Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida |
| 763 | Primary fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni. |
| 764 | Primary Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula |
| 765 | Primary secretos montes et inambitiosa colebat |
| 766 | Primary rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. |
| 767 | Primary Non agreste tamen nec inexpugnabile amori |
| 768 | Primary pectus habens silvas captatam saepe per omnes |
| 769 | Primary adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa |
| 770 | Primary iniectos umeris siccantem sole capillos. |
| 771 | Primary Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum |
| 772 | Primary cerva lupum longeque lacu deprensa relicto |
| 773 | Primary accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros |
| 774 | Primary insequitur celeremque metu celer urget amore: |
| 775 | Primary ecce latens herba coluber fugientis adunco |
| 776 | Primary dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; |
| 777 | Primary cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens |
| 778 | Primary exanimem clamatque “piget, piget esse secutum! |
| 779 | Primary Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. |
| 780 | Primary Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, |
| 781 | Primary a me causa data est. Ego sum sceleratior illo, |
| 782 | Primary qui tibi morte mea mortis solacia mittam.” |
| 783 | Primary Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, |
| 784 | Primary decidit in pontum. Tethys miserata cadentem |
| 785 | Primary molliter excepit nantemque per aequora pennis |
| 786 | Primary texit, et optatae non est data copia mortis. |
| 787 | Primary Indignatur amans invitum vivere cogi |
| 788 | Primary obstarique animae misera de sede volenti |
| 789 | Primary exire. Utque novas umeris adsumpserat alas, |
| 790 | Primary subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. |
| 791 | Primary Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum |
| 792 | Primary pronus abit letique viam sine fine retemptat. |
| 793 | Primary Fecit amor maciem: longa internodia crurum, |
| 794 | Primary longa manet cervix, caput est a corpore longe; |
| 795 | Primary aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.” |