Reader
Reader | Metamorphoses, Book 13
Metamorphoses
Ovid
Text
Position
Line 1 of 968
Waypoints
| Line Ref | Hugo Magnus | Latin |
|---|---|
| 1 | Primary Consedere duces, et vulgi stante corona |
| 2 | Primary surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, |
| 3 | Primary utque erat impatiens irae, Sigeia torvo |
| 4 | Primary litora respexit classemque in litore vultu |
| 5 | Primary intendensque manus “agimus, pro Iuppiter!” inquit |
| 6 | Primary “ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! |
| 7 | Primary At non Hectoreis dubitavit cedere flammis, |
| 8 | Primary quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. |
| 9 | Primary Tutius est igitur fictis contendere verbis, |
| 10 | Primary quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum, |
| 11 | Primary nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci |
| 12 | Primary quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo. |
| 13 | Primary Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, |
| 14 | Primary esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes, |
| 15 | Primary quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. |
| 16 | Primary Praemia magna peto, fateor; sed demit honorem |
| 17 | Primary aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, |
| 18 | Primary sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes. |
| 19 | Primary Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, |
| 20 | Primary quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. |
| 21 | Primary Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, |
| 22 | Primary nobilitate potens essem, Telamone creatus, |
| 23 | Primary moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit |
| 24 | Primary litoraque intravit Pagasaea Colcha carina. |
| 25 | Primary Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic |
| 26 | Primary reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget. |
| 27 | Primary Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur |
| 28 | Primary Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax. |
| 29 | Primary Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, |
| 30 | Primary si mihi cum magno non est communis Achille: |
| 31 | Primary frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretus |
| 32 | Primary Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi |
| 33 | Primary inseris Aeacidis alienae nomina gentis? |
| 34 | Primary An quod in arma prior nulloque sub indice veni, |
| 35 | Primary arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, |
| 36 | Primary ultima qui cepit detrectavitque furore |
| 37 | Primary militiam ficto, donec sollertior isto |
| 38 | Primary et sibi inutilior timidi commenta retexit |
| 39 | Primary Naupliades animi vitataque traxit ad arma? |
| 40 | Primary Optima num sumat, quia sumere noluit ulla: |
| 41 | Primary nos inhonorati et donis patruelibus orbi, |
| 42 | Primary obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? |
| 43 | Primary Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, |
| 44 | Primary nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces |
| 45 | Primary hortator scelerum. Non te, Poeantia proles, |
| 46 | Primary expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! |
| 47 | Primary Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris |
| 48 | Primary saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris |
| 49 | Primary quae meruit: quae, si di sunt, non vana precaris! |
| 50 | Primary Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, |
| 51 | Primary heu! pars una ducum, quo successore sagittae |
| 52 | Primary Herculis utuntur, fractus morboque fameque |
| 53 | Primary velaturque aliturque avibus, volucresque petendo |
| 54 | Primary debita Troianis exercet spicula fatis. |
| 55 | Primary Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen; |
| 56 | Primary mallet et infelix Palamedes esse relictus: |
| 57 | Primary viveret aut certe letum sine crimine haberet! |
| 58 | Primary Quem male convicti nimium memor iste furoris |
| 59 | Primary prodere rem Danaam finxit fictumque probavit |
| 60 | Primary crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. |
| 61 | Primary Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, |
| 62 | Primary aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes. |
| 63 | Primary Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, |
| 64 | Primary haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen |
| 65 | Primary esse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixem |
| 66 | Primary vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, |
| 67 | Primary proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi |
| 68 | Primary scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum |
| 69 | Primary corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. |
| 70 | Primary Adspiciunt oculis superi mortalia iustis! |
| 71 | Primary En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, |
| 72 | Primary sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. |
| 73 | Primary Conclamat socios: adsum videoque trementem |
| 74 | Primary pallentemque metu et metuentem morte futura; |
| 75 | Primary opposui molem clipei texique iacentem |
| 76 | Primary servavique animam (minimum est hic laudis) inertem. |
| 77 | Primary Si perstas certare, locum redeamus in illum: |
| 78 | Primary redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem |
| 79 | Primary post clipeumque late et mecum contende sub illo! |
| 80 | Primary At postquam eripui, cui standi vulnera vires |
| 81 | Primary non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. |
| 82 | Primary Hector adest secumque deos in proelia ducit, |
| 83 | Primary quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, |
| 84 | Primary sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. |
| 85 | Primary Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem |
| 86 | Primary eminus ingenti resupinum pondere fudi, |
| 87 | Primary hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus |
| 88 | Primary sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi, |
| 89 | Primary et vestrae valuere preces! Si quaeritis huius |
| 90 | Primary fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. |
| 91 | Primary Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque |
| 92 | Primary in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? |
| 93 | Primary Nempe ego mille meo protexi pectore puppes, |
| 94 | Primary spem vestri reditus: date pro tot navibus arma! |
| 95 | Primary Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis, |
| 96 | Primary quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est, |
| 97 | Primary atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. |
| 98 | Primary Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona |
| 99 | Primary Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: |
| 100 | Primary luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto. |
| 101 | Primary Si semel ista datis meritis tam vilibus arma, |
| 102 | Primary dividite, et pars sit maior Diomedis in illis! |
| 103 | Primary Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis |
| 104 | Primary rem gerit et furtis incautum decipit hostem? |
| 105 | Primary Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro |
| 106 | Primary insidias prodet manifestabitque latentem. |
| 107 | Primary Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex |
| 108 | Primary pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque |
| 109 | Primary Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis, |
| 110 | Primary nec clipeus vasti concretus imagine mundi |
| 111 | Primary conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae: |
| 112 | Primary debilitaturum quid te petis, Improbe, munus? |
| 113 | Primary Quod tibi si populi donaverit error Achivi, |
| 114 | Primary cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, |
| 115 | Primary et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, |
| 116 | Primary tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti. |
| 117 | Primary Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, |
| 118 | Primary integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo |
| 119 | Primary mille patet plagis, novus est successor habendus. |
| 120 | Primary Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! |
| 121 | Primary Arma viri fortis medios mittantur in hostes: |
| 122 | Primary inde iubete peti et referentem ornate relatis?” |
| 123 | Primary Finierat Telamone satus vulgique secutum |
| 124 | Primary ultima murmur erat, donec Laertius heros |
| 125 | Primary adstitit atque oculos paulum tellure moratos |
| 126 | Primary sustulit ad proceres exspectatoque resolvit |
| 127 | Primary ora sono; neque abest facundis gratia dictis. |
| 128 | Primary “Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, |
| 129 | Primary non foret ambiguus tanti certaminis heres, |
| 130 | Primary tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. |
| 131 | Primary Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt |
| 132 | Primary fata” (manuque simul veluti lacrimantia tersit |
| 133 | Primary lumina), “quis magno melius succedit Achilli, |
| 134 | Primary quam per quem magnus Danais successit Achilles? |
| 135 | Primary Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, |
| 136 | Primary neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, |
| 137 | Primary profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, |
| 138 | Primary quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, |
| 139 | Primary invidia careat, bona nec sua quisque recuset. |
| 140 | Primary Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, |
| 141 | Primary vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax |
| 142 | Primary esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor |
| 143 | Primary Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo. |
| 144 | Primary Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, |
| 145 | Primary Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul. |
| 146 | Primary Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis |
| 147 | Primary altera nobilitas: deus est in utroque parente. |
| 148 | Primary Sed neque materno quod sum generosior ortu, |
| 149 | Primary nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, |
| 150 | Primary proposita arma peto: meritis expendite causam, |
| 151 | Primary dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, |
| 152 | Primary Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, |
| 153 | Primary sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis! |
| 154 | Primary Aut si proximitas primusque requiritur heres, |
| 155 | Primary est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi. |
| 156 | Primary Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur! |
| 157 | Primary Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: |
| 158 | Primary num petit ille tamen? num si petat, auferat illa? |
| 159 | Primary Ergo operum quoniam nudum certamen habetur: |
| 160 | Primary plura quidem feci, quam quae comprendere dictis |
| 161 | Primary in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar. |
| 162 | Primary Praescia venturi genetrix Nereia leti |
| 163 | Primary dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, |
| 164 | Primary in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis. |
| 165 | Primary Arma ego femineis animum motura virilem |
| 166 | Primary mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros |
| 167 | Primary virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti |
| 168 | Primary “nate dea,” dixi “tibi se peritura reservant |
| 169 | Primary Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?” |
| 170 | Primary iniecique manum fortemque ad fortia misi. |
| 171 | Primary Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta |
| 172 | Primary pugnantem domui, victum orantemque refeci; |
| 173 | Primary quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon, |
| 174 | Primary me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, |
| 175 | Primary et Scyrum cepisse, mea concussa putate |
| 176 | Primary procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, |
| 177 | Primary utque alias taceam, qui saevum perdere posset |
| 178 | Primary Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector. |
| 179 | Primary Illis haec armis, quibus est inventus Achilles, |
| 180 | Primary arma peto: vivo dederam, post fata reposco. — |
| 181 | Primary Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes |
| 182 | Primary Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, |
| 183 | Primary exspectata diu, nulla aut contraria classi |
| 184 | Primary flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes |
| 185 | Primary inmeritam saevae natam mactare Dianae. |
| 186 | Primary Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis |
| 187 | Primary atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis |
| 188 | Primary ingenium verbis ad publica commoda verti. |
| 189 | Primary Nunc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides!) |
| 190 | Primary difficilem tenui sub iniquo iudice causam. |
| 191 | Primary Hunc tamen utilitas populi fraterque datique |
| 192 | Primary summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. |
| 193 | Primary Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu |
| 194 | Primary decipienda fuit: quo si Telamonius isset, |
| 195 | Primary orba suis essent etiamnum lintea ventis. |
| 196 | Primary Mittor et Iliacas audax orator ad arces, |
| 197 | Primary visaque et intrata est altae mihi curia Troiae |
| 198 | Primary (plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi, |
| 199 | Primary quam mihi mandarat communis Graecia causam, |
| 200 | Primary accusoque Parim praedamque Helenamque reposco |
| 201 | Primary et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum. |
| 202 | Primary At Paris et fratres et qui rapuere sub illo, |
| 203 | Primary ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, |
| 204 | Primary primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. |
| 205 | Primary Longa referre mora est, quae consilioque manuque |
| 206 | Primary utiliter feci spatiosi tempore belli. |
| 207 | Primary Post acies primas urbis se moenibus hostes |
| 208 | Primary continuere diu, nec aperti copia Martis |
| 209 | Primary ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno. |
| 210 | Primary Quid facis interea, qui nil nisi proelia, nosti? |
| 211 | Primary Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris, |
| 212 | Primary hostibus insidior, fossas munimine cingo, |
| 213 | Primary consolor socios, ut longi taedia belli |
| 214 | Primary mente ferant placida, doceo, quo simus alendi |
| 215 | Primary armandique modo, mittor, quo postulat usus. |
| 216 | Primary Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni, |
| 217 | Primary rex iubet incepti curam dimittere belli. |
| 218 | Primary Ille potest auctore suam defendere vocem: |
| 219 | Primary non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, |
| 220 | Primary quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros? |
| 221 | Primary Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur! |
| 222 | Primary Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. |
| 223 | Primary Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, |
| 224 | Primary cum tu terga dares inhonestaque vela parares. |
| 225 | Primary Nec mora, “quid facitis? quae vos dementia” dixi |
| 226 | Primary “concitat, o socii? captam dimittite Troiam! |
| 227 | Primary Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?” |
| 228 | Primary Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum |
| 229 | Primary fecerat, aversos profuga de classe reduxi. |
| 230 | Primary Convocat Atrides socios terrore paventes; |
| 231 | Primary nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam |
| 232 | Primary audet, at ausus erat reges incessere dictis |
| 233 | Primary Thersites etiam, per me haud impune protervus! |
| 234 | Primary Erigor et trepidos cives exhortor in hostem |
| 235 | Primary amissamque mea virtutem voce reposco. |
| 236 | Primary Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri |
| 237 | Primary fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. |
| 238 | Primary Denique de Danais quis te laudatve petitve? |
| 239 | Primary At sua Tydides mecum communicat acta, |
| 240 | Primary me probat et socio semper confidit Ulixe. |
| 241 | Primary Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum |
| 242 | Primary a Diomede legi (nec me sors ire iubebat !), |
| 243 | Primary si tamen et spreto noctisque hostisque periclo |
| 244 | Primary ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona |
| 245 | Primary interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi |
| 246 | Primary prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet. |
| 247 | Primary Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam, |
| 248 | Primary et iam promissa poteram cum laude reverti. |
| 249 | Primary Haud contentus eo petii tentoria Rhesi |
| 250 | Primary inque suis ipsum castris comitesque peremi |
| 251 | Primary atque ita captivo victor votisque potitus |
| 252 | Primary ingredior curru laetos imitante triumphos; |
| 253 | Primary cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, |
| 254 | Primary arma negate mihi, fueritque benignior Aiax! |
| 255 | Primary Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro |
| 256 | Primary devastata meo? Cum multo sanguine fudi |
| 257 | Primary Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque |
| 258 | Primary Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque, |
| 259 | Primary exitioque dedi cum Chersidamante Thoona |
| 260 | Primary et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum |
| 261 | Primary quique minus celebres nostra sub moenibus urbis |
| 262 | Primary procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, |
| 263 | Primary ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis: |
| 264 | Primary adspicite en!” vestemque manu deduxit et “haec sunt |
| 265 | Primary pectora semper” ait “vestris exercita rebus. |
| 266 | Primary At nil impendit per tot Telamonius annos |
| 267 | Primary sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! |
| 268 | Primary Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga |
| 269 | Primary arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? |
| 270 | Primary Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne |
| 271 | Primary detractare meum est), sed ne communia solus |
| 272 | Primary occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, |
| 273 | Primary reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis |
| 274 | Primary Troas ab arsuris cum defensore carinis. |
| 275 | Primary Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis |
| 276 | Primary se putat, oblitus regisque ducumque meique, |
| 277 | Primary nonus in officio et praelatus munere sortis. |
| 278 | Primary Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae |
| 279 | Primary quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! |
| 280 | Primary Me miserum, quanto cogor meminisse dolore |
| 281 | Primary temporis illius, quo Graium murus, Achilles |
| 282 | Primary procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque |
| 283 | Primary tardarunt, quin corpus humo sublime referrem. |
| 284 | Primary His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis. |
| 285 | Primary et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro! |
| 286 | Primary Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires, |
| 287 | Primary est animus certe vestros sensurus honores. |
| 288 | Primary Scilicet idcirco pro nato caerula mater |
| 289 | Primary ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, |
| 290 | Primary artis opus tantae, rudis et sine pectore miles |
| 291 | Primary indueret? neque enim clipei caelamina novit, |
| 292 | Primary Oceanum et terras cumque alto sidera caelo |
| 293 | Primary Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton |
| 294 | Primary diversasque urbes nitidumque Orionis ensem: |
| 295 | Primary postulat, ut capiat, quae non intelligit, arma! |
| 296 | Primary Quid quod me duri fugientem munera belli |
| 297 | Primary arguit incepto serum accessisse labori, |
| 298 | Primary nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? |
| 299 | Primary Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; |
| 300 | Primary si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. |
| 301 | Primary Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, |
| 302 | Primary primaque sunt illis data tempora, cetera vobis. |
| 303 | Primary Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen |
| 304 | Primary cum tanto commune viro: deprensus Ulixis |
| 305 | Primary ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes! |
| 306 | Primary Neve in me stolidae convicia fundere linguae |
| 307 | Primary admiremur eum, vobis quoque digna pudore |
| 308 | Primary obicit. An falso Palameden crimine turpe est |
| 309 | Primary accusasse mihi, vobis damnasse decorum? |
| 310 | Primary Sed neque Naupliades facinus defendere tantum |
| 311 | Primary tamque patens valuit, nec vos audistis in illo |
| 312 | Primary crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. |
| 313 | Primary Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, |
| 314 | Primary esse reus merui: factum defendite vestrum, |
| 315 | Primary consensistis enim. Nec me suasisse negabo, |
| 316 | Primary ut se subtraheret bellique viaeque labori |
| 317 | Primary temptaretque feros requie finire dolores. |
| 318 | Primary Paruit et vivit! Non haec sententia tantum |
| 319 | Primary fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. |
| 320 | Primary Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, |
| 321 | Primary ne mandate mihi: melius Telamonius ibit |
| 322 | Primary eloquioque virum morbis iraque furentem |
| 323 | Primary molliet aut aliqua producet callidus arte. |
| 324 | Primary Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide |
| 325 | Primary stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, |
| 326 | Primary quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, |
| 327 | Primary Aiacis stolidi Danais sollertia prosit! |
| 328 | Primary Sis licet infestus sociis regique mihique, |
| 329 | Primary dure Philoctete, licet exsecrere meumque |
| 330 | Primary devoveas sine fine caput cupiasque dolenti |
| 331 | Primary me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, |
| 332 | Primary utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri: |
| 333 | Primary te tamen adgrediar mecumque reducere nitar, |
| 334 | Primary tamque tuis potiar (faveat Fortuna!) sagittis, |
| 335 | Primary quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, |
| 336 | Primary quam responsa deum Troianaque fata retexi, |
| 337 | Primary quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae |
| 338 | Primary hostibus e mediis. Et se mihi comparat Aiax? |
| 339 | Primary Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: |
| 340 | Primary fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni |
| 341 | Primary verba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixes |
| 342 | Primary ire per excubias et se committere nocti |
| 343 | Primary perque feros enses non tantum moenia Troum, |
| 344 | Primary verum etiam summas arces intrare suaque |
| 345 | Primary eripere aede deam raptamque adferre per hostes? |
| 346 | Primary Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus |
| 347 | Primary gestasset laeva taurorum tergora septem. |
| 348 | Primary Illa nocte mihi Troiae victoria parta est, |
| 349 | Primary Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi! |
| 350 | Primary Desine Tydiden vultuque et murmure nobis |
| 351 | Primary ostentare meum: pars est sua laudis in illo. |
| 352 | Primary Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, |
| 353 | Primary solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. |
| 354 | Primary Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem |
| 355 | Primary esse nec indomitae deberi praemia dextrae, |
| 356 | Primary ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax |
| 357 | Primary Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, |
| 358 | Primary nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem |
| 359 | Primary Meriones, peteret maioris frater Atridae: |
| 360 | Primary quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi, |
| 361 | Primary consiliis cessere meis. Tibi dextera bello |
| 362 | Primary utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro; |
| 363 | Primary tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; |
| 364 | Primary tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum |
| 365 | Primary eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, |
| 366 | Primary nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit |
| 367 | Primary remigis officium, quanto dux milite maior, |
| 368 | Primary tantum ego te supero; nec non in corpore nostro |
| 369 | Primary pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. |
| 370 | Primary At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, |
| 371 | Primary proque tot annorum cura, quibus anxius egi, |
| 372 | Primary hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. |
| 373 | Primary Iam labor in fine est: obstantia fata removi |
| 374 | Primary altaque posse capi faciendo Pergama cepi. |
| 375 | Primary Per spes nunc socias casuraque moenia Troum |
| 376 | Primary perque deos oro, quos hosti nuper ademi, |
| 377 | Primary per siquid superest, quod sit sapienter agendum, |
| 378 | Primary siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, |
| 379 | Primary si Troiae fatis aliquid restare putatis, |
| 380 | Primary este mei memores! Aut si mihi non datis arma, |
| 381 | Primary huic date!” — et ostendit signum fatale Minervae. |
| 382 | Primary Mota manus procerum est, et quid facundia posset, |
| 383 | Primary re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. |
| 384 | Primary Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque |
| 385 | Primary sustinuit totiens, unam non sustinet iram, |
| 386 | Primary invictumque virum vicit dolor: arripit ensem |
| 387 | Primary et “meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? |
| 388 | Primary Hoc” ait “utendum est in me mihi, quique cruore |
| 389 | Primary saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, |
| 390 | Primary ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.” |
| 391 | Primary Dixit et in pectus tum demum vulnera passum, |
| 392 | Primary qua patuit ferro, letalem condidit ensem. |
| 393 | Primary Nec valuere manus infixum educere telum: |
| 394 | Primary expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus |
| 395 | Primary purpureum viridi genuit de caespite florem, |
| 396 | Primary qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus; |
| 397 | Primary littera communis mediis pueroque viroque |
| 398 | Primary incripta est foliis, haec nominis, illa querellae. |
| 399 | Primary Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis |
| 400 | Primary et veterum terras infames caede virorum |
| 401 | Primary vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas. |
| 402 | Primary Quae postquam ad Graios, domino comitante, revexit, |
| 403 | Primary imposita estque fero tandem manus ultima bello, |
| 404 | Primary Troia simul Priamusque cadunt: Priameia coniunx |
| 405 | Primary perdidit infelix hominis post omnia formam |
| 406 | Primary externasque novo latratu terruit auras, |
| 407 | Primary longus in angustum qua clauditur Hellespontus. |
| 408 | Primary Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, |
| 409 | Primary exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem |
| 410 | Primary combiberat tracta atque comis antistita Phoebi |
| 411 | Primary non profecturas tendebat ad aethera palmas. |
| 412 | Primary Dardanidas matres patriorum signa deorum, |
| 413 | Primary dum licet, amplexas succensaque templa tenentes |
| 414 | Primary invidiosa trahunt victores praemia Grai. |
| 415 | Primary Mittitur Astyanax illis de turribus, unde |
| 416 | Primary pugnantem pro se proavitaque regna tuentem |
| 417 | Primary saepe videre patrem monstratum a matre solebat. |
| 418 | Primary Iamque viam suadet boreas, flatuque secundo |
| 419 | Primary carbasa mota sonant, iubet uti navita ventis. |
| 420 | Primary “Troia, vale! rapimur” clamant, dant oscula terrae |
| 421 | Primary Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. |
| 422 | Primary Ultima conscendit classem (miserabile visu!) |
| 423 | Primary in mediis Hecube natorum inventa sepulcris: |
| 424 | Primary prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem |
| 425 | Primary Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit |
| 426 | Primary inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; |
| 427 | Primary Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, |
| 428 | Primary inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit. |
| 429 | Primary Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus, |
| 430 | Primary Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic |
| 431 | Primary regia dives erat, cui te commisit alendum |
| 432 | Primary clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, |
| 433 | Primary consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas |
| 434 | Primary adiecisset opes, animi inritamen avari. |
| 435 | Primary Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem |
| 436 | Primary rex Thracum iuguloque sui demisit alumni |
| 437 | Primary et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, |
| 438 | Primary exanimem scopulo subiectas misit in undas. |
| 439 | Primary Litore Threicio classem religarat Atrides, |
| 440 | Primary dum mare pacatum, dum ventus amicior esset. |
| 441 | Primary Hic subito, quantus cum viveret esse solebat, |
| 442 | Primary exit humo late rupta similisque minanti |
| 443 | Primary temporis illius vultum referebat Achilles, |
| 444 | Primary quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro, |
| 445 | Primary “inmemores” que “mei disceditis” inquit “Achivi, |
| 446 | Primary obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae? |
| 447 | Primary Ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, |
| 448 | Primary placet Achilleos mactata Polyxena manes!” |
| 449 | Primary Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, |
| 450 | Primary rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, |
| 451 | Primary fortis et infelix et plus quam femina virgo |
| 452 | Primary ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. |
| 453 | Primary Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris |
| 454 | Primary admota est sensitque sibi fera sacra parari, |
| 455 | Primary utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem |
| 456 | Primary utque suo vidit figentem lumina vultu, |
| 457 | Primary utere iamdudum generoso sanguine!” dixit, |
| 458 | Primary “nulla mora est: aut tu iugulo vel pectore telum |
| 459 | Primary conde meo! (iugulumque simul pectusque retexit) |
| 460 | Primary scilicet haud ulli servire Polyxena vellem. |
| 461 | Primary haud per tale sacrum numen placabitis ullum! |
| 462 | Primary Mors tantum vellem matrem mea fallere posset! |
| 463 | Primary Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis |
| 464 | Primary non mea mors illi, verum sua vita gemenda est. |
| 465 | Primary Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes, |
| 466 | Primary ite procul, si iusta peto, tactuque viriles |
| 467 | Primary virgineo removete manus! Acceptior illi, |
| 468 | Primary quisquis is est, quem caede mea placare paratis, |
| 469 | Primary liber erit sanguis. Siquos tamen ultima nostri |
| 470 | Primary verba movent oris (Priami vos filia regis, |
| 471 | Primary nunc captiva rogat), genetrici corpus inemptum |
| 472 | Primary reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri, |
| 473 | Primary sed lacrimis! Tunc, cum poterat, redimebat et auro.” |
| 474 | Primary Dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, |
| 475 | Primary non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos |
| 476 | Primary praebita coniecto rupit praecordia ferro. |
| 477 | Primary Illa super terram defecto poplite labens |
| 478 | Primary pertulit intrepidos ad fata novissima vultus. |
| 479 | Primary Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas, |
| 480 | Primary cum caderet, castique decus servare pudoris. |
| 481 | Primary Troades excipiunt deploratosque recensent |
| 482 | Primary Priamidas et quid dederit domus una cruoris, |
| 483 | Primary teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, |
| 484 | Primary regia dicta parens, Asiae florentis imago, |
| 485 | Primary nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes |
| 486 | Primary esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu |
| 487 | Primary edideras: dominum matri vix repperit Hector! |
| 488 | Primary Quae corpus complexa animae tam fortis inane, |
| 489 | Primary quas totiens patriae dederat natisque viroque, |
| 490 | Primary huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit |
| 491 | Primary osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit |
| 492 | Primary canitiemque suam concreto in sanguine verrens |
| 493 | Primary plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit: |
| 494 | Primary “Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris, |
| 495 | Primary nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, pectus, |
| 496 | Primary et ne perdiderim quemquam sine caede meorum, |
| 497 | Primary tu quoque vulnus habes! At te, quia femina, rebar |
| 498 | Primary a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, |
| 499 | Primary totque tuos idem fratres, te perdidit idem, |
| 500 | Primary exitium Troiae nostrique orbator, Achilles. |
| 501 | Primary At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, |
| 502 | Primary “nunc certe,” dixi, “non est metuendus Achilles!rsquo; |
| 503 | Primary Nunc quoque mi metuendus erat: cinis ipse sepulti |
| 504 | Primary in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem. |
| 505 | Primary Aeacidae fecunda fui! Iacet Ilion ingens, |
| 506 | Primary eventuque gravi finita est publica clades, — |
| 507 | Primary sed finita tamen; soli mihi Pergama restant, |
| 508 | Primary in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, |
| 509 | Primary tot generis natisque potens nuribusque viroque, |
| 510 | Primary nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, |
| 511 | Primary Penelopae munus; quae me data pensa trahentem |
| 512 | Primary matribus ostendens Ithacis “haec Hectoris illa est |
| 513 | Primary clara parens, haec est” dicet “Priameia coniunx!” |
| 514 | Primary Postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas |
| 515 | Primary maternos luctus, hostilia busta piasti! |
| 516 | Primary Inferias hosti peperi! Quo ferrea resto? |
| 517 | Primary Quidve moror? Quo me servas, annosa senectus? |
| 518 | Primary Quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, |
| 519 | Primary vivacem differtis anum? Quis posse putaret |
| 520 | Primary felicem Priamum post diruta Pergama dici? |
| 521 | Primary Felix morte sua est, nec te, mea nata, peremptam |
| 522 | Primary adspicit et vitam pariter regnumque reliquit. |
| 523 | Primary At, puto, funeribus dotabere, regia virgo, |
| 524 | Primary condeturque tuum monumentis corpus avitis. |
| 525 | Primary Non haec est fortuna domus: tibi munera matris |
| 526 | Primary contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! |
| 527 | Primary Omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus |
| 528 | Primary in breve sustineam, proles gratissima matri, |
| 529 | Primary nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, |
| 530 | Primary has datus Ismario regi Polydorus in oras. |
| 531 | Primary Quid moror interea crudelia vulnera lymphis |
| 532 | Primary abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?” |
| 533 | Primary Dixit et ad litus passu processit anili, |
| 534 | Primary albentes lacerata comas. “Date, Troades, urnam” |
| 535 | Primary dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: |
| 536 | Primary adspicit eiectum Polydori in litore corpus |
| 537 | Primary factaque Threiciis ingentia vulnera telis! |
| 538 | Primary Troades exclamant: obmutuit illa dolore, |
| 539 | Primary et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas |
| 540 | Primary devorat ipse dolor, duroque simillima saxo |
| 541 | Primary torpet et adversa figit modo lumina terra, |
| 542 | Primary interdum torvos sustollit ad aethera vultus, |
| 543 | Primary nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati |
| 544 | Primary vulnera praecipue, seque armat et instruit iram.” |
| 545 | Primary Qua simul exarsit, tamquam regina maneret, |
| 546 | Primary ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, |
| 547 | Primary utque furit catulo lactente orbata leaena |
| 548 | Primary signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem, |
| 549 | Primary sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram, |
| 550 | Primary non oblita animorum, annorum oblita suorum, |
| 551 | Primary vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis |
| 552 | Primary conloquiumque petit: nam se monstrare relictum |
| 553 | Primary velle latens illi, quod nato redderet, aurum. |
| 554 | Primary Credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore |
| 555 | Primary in secreta venit. Tum blando callidus ore |
| 556 | Primary “tolle moras, Hecube,” dixit, “da munera nato! |
| 557 | Primary Omne fore illius quod das, quod et ante dedisti, |
| 558 | Primary per superos iuro.” Spectat truculenta loquentem |
| 559 | Primary falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira |
| 560 | Primary atque ita correpto captivarum agmina matrum |
| 561 | Primary invocat et digitos in perfida lumina condit |
| 562 | Primary expellitque genis oculos (facit ira nocentem) |
| 563 | Primary immergitque manus, foedataque sanguine sonti |
| 564 | Primary non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. |
| 565 | Primary Clade sui Thracum gens inritata tyranni |
| 566 | Primary Troada telorum lapidumque incessere iactu |
| 567 | Primary coepit. At haec missum rauco cum murmure saxum |
| 568 | Primary morsibus insequitur, rictuque in verba parato |
| 569 | Primary latravit, conata loqui: locus exstat et ex re |
| 570 | Primary nomen habet, veterumque diu memor illa malorum |
| 571 | Primary tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros. |
| 572 | Primary illius Troasque suos hostesque Pelasgos, |
| 573 | Primary illius fortuna deos quoque moverat omnes, |
| 574 | Primary sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque |
| 575 | Primary eventus Hecubam meruisse negaverit illos. |
| 576 | Primary Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis, |
| 577 | Primary cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri. |
| 578 | Primary Cura deam proprior luctusque domesticus angit |
| 579 | Primary Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis |
| 580 | Primary vidit Achillea pereuntem cuspide mater: |
| 581 | Primary vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt |
| 582 | Primary tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. |
| 583 | Primary At non impositos supremis ignibus artus |
| 584 | Primary sustinuit spectare parens, sed crine soluto, |
| 585 | Primary sicut erat, magni genibus procumbere non est |
| 586 | Primary dedignata Iovis lacrimisque has addere voces: |
| 587 | Primary “Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether |
| 588 | Primary (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem), |
| 589 | Primary diva tamen veni, non ut delubra diesque |
| 590 | Primary des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras. |
| 591 | Primary Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, |
| 592 | Primary tum cum luce nova noctis confinia servo, |
| 593 | Primary praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est |
| 594 | Primary nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: |
| 595 | Primary Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra |
| 596 | Primary pro patruo tulit arma suo primisque sub annis |
| 597 | Primary occidit a forti, sic vos voluistis, Achille. |
| 598 | Primary Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, |
| 599 | Primary summe deum rector, maternaque vulnera leni.” |
| 600 | Primary Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto |
| 601 | Primary corruit igne rogus nigrique volumine fumi |
| 602 | Primary infecere diem (veluti cum flumina natas |
| 603 | Primary exhalant nebulas, nec sol admittitur infra); |
| 604 | Primary atra favilla volat glomerataque corpus in unum |
| 605 | Primary densetur faciemque capit sumitque calorem |
| 606 | Primary atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), |
| 607 | Primary et primo similis volucri, mox vera volucris |
| 608 | Primary insonuit pennis: pariter sonuere sorores |
| 609 | Primary innumerae, quibus est eadem natalis origo, |
| 610 | Primary terque rogum lustrant, et consonus exit in auras |
| 611 | Primary ter plangor: quarto seducunt castra volatu. |
| 612 | Primary Tam duo diversa populi de parte feroces |
| 613 | Primary bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras |
| 614 | Primary exercent alasque adversaque pectora iactant |
| 615 | Primary inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto |
| 616 | Primary corpora seque viro forti meminere creatas. |
| 617 | Primary praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo |
| 618 | Primary Memnonides dictae, cum sol duodena peregit |
| 619 | Primary signa, parentali moriturae voce rebellant. |
| 620 | Primary Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est: |
| 621 | Primary luctibus est Aurora suis intenta, piasque |
| 622 | Primary nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. |
| 623 | Primary Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse |
| 624 | Primary spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem |
| 625 | Primary fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros: |
| 626 | Primary de tantis opibus praedam pius eligit illam |
| 627 | Primary Ascaniumque suum profugaque per aequora classe |
| 628 | Primary fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum |
| 629 | Primary et Polydoreo manantem sanguine terram |
| 630 | Primary linquit et utilibus ventis aestuque secundo |
| 631 | Primary intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. |
| 632 | Primary Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus |
| 633 | Primary rite colebatur, temploque domoque recepit |
| 634 | Primary urbemque ostendit delubraque nota duasque |
| 635 | Primary Latona quondam stirpes pariente retentas. |
| 636 | Primary Ture dato flammis vinoque in tura profuso |
| 637 | Primary caesarumque boum fibris de more crematis |
| 638 | Primary regia tecta petunt positisque tapetibus altis |
| 639 | Primary munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. |
| 640 | Primary Tum pius Anchises: “O Phoebi lecte sacerdos, |
| 641 | Primary fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, |
| 642 | Primary bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?” |
| 643 | Primary Huic Anius niveis circumdata tempora vittis |
| 644 | Primary concutiens et tristis ait: “Non falleris, heros |
| 645 | Primary maxime: vidisti natorum quinque parentem, |
| 646 | Primary quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat!) |
| 647 | Primary paene vides orbum. Quod enim mihi filius absens |
| 648 | Primary auxilium, quem dicta suo de nomine tellus |
| 649 | Primary Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? |
| 650 | Primary Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber |
| 651 | Primary femineae stirpi voto maiora fideque |
| 652 | Primary munera: nam tactu natarum cuncta mearum |
| 653 | Primary in segetem laticemque meri canaeque Minervae |
| 654 | Primary transformabantur, divesque erat usus in illis. |
| 655 | Primary Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, |
| 656 | Primary ne non ex aliqua vestram sensisse procellam |
| 657 | Primary nos quoque parte putes, armorum viribus usus |
| 658 | Primary abstrahit invitas gremio genitoris, alantque |
| 659 | Primary imperat Argolicam caelesti munere classem. |
| 660 | Primary Effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus, |
| 661 | Primary et totidem natis Andros fraterna petita est. |
| 662 | Primary Miles adest et, ni dedantur, bella minatur. |
| 663 | Primary Victa metu pietas: consortia corpora poenae |
| 664 | Primary dedidit (et timido possis ignoscere fratri: |
| 665 | Primary non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, |
| 666 | Primary Hector erat, per quem decimum durastis in annum); |
| 667 | Primary iamque parabantur captivis vincla lacertis: |
| 668 | Primary illae tollentes etiamnum libera caelo |
| 669 | Primary bracchia “Bacche pater, fer opem!” dixere, tulitque |
| 670 | Primary muneris auctor opem, — si miro perdere more |
| 671 | Primary ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram |
| 672 | Primary perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; |
| 673 | Primary summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque |
| 674 | Primary coniugis in volucres, niveas abiere columbas.” |
| 675 | Primary Talibus atque aliis postquam convivia dictis |
| 676 | Primary implerunt, mensa somnum petiere remota, |
| 677 | Primary cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi: |
| 678 | Primary qui petere antiquam matrem cognataque iussit |
| 679 | Primary litora; prosequitur rex et dat munus ituris, |
| 680 | Primary Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, |
| 681 | Primary cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi |
| 682 | Primary hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris. |
| 683 | Primary Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon |
| 684 | Primary Hyleus et longo caelaverat argumento. |
| 685 | Primary Urbs erat, et septem posses ostendere portas: |
| 686 | Primary hae pro nomine erant et, quae foret illa, docebant. |
| 687 | Primary Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique |
| 688 | Primary effusaeque comas et apertae pectora matres |
| 689 | Primary significant luctum: nymphae quoque flere videntur |
| 690 | Primary siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor |
| 691 | Primary nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. |
| 692 | Primary Ecce facit mediis natas Orione Thebis, |
| 693 | Primary agmen femineum, iugulo dare pectus aperto, |
| 694 | Primary illas demisso per inertia vulnera telo |
| 695 | Primary pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem |
| 696 | Primary funeribus ferri celebrique in parte cremari, |
| 697 | Primary tum de virginea geminos exire favilla, |
| 698 | Primary ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos |
| 699 | Primary nominat, et cineri materno ducere pompam. |
| 700 | Primary Hactenus antiquo signis fulgentibus aere, |
| 701 | Primary summus inaurato crater erat asper acantho. |
| 702 | Primary Nec leviora datis Troiani dona remittunt |
| 703 | Primary dantque sacerdoti custodem turis acerram, |
| 704 | Primary dant pateram claramque auro gemmisque coronam. |
| 705 | Primary Inde recordati Teucros a sanguine Teucri |
| 706 | Primary ducere principium, Cretam tenuere locique |
| 707 | Primary ferre diu nequiere Iovem, centumque relictis |
| 708 | Primary urbibus Ausonios optant contingere portus: |
| 709 | Primary saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos |
| 710 | Primary portubus infidis exterruit ales Aello. |
| 711 | Primary Et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque |
| 712 | Primary Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, |
| 713 | Primary praeter erant vecti: certatam lite deorum |
| 714 | Primary Ambraciam versique vident sub imagine saxum |
| 715 | Primary iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, |
| 716 | Primary vocalemque sua terram Dodonida quercu |
| 717 | Primary Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso |
| 718 | Primary inpia subiectis fugere incendia pennis. |
| 719 | Primary Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis |
| 720 | Primary rura petunt, Epiros ab his regnataque vati |
| 721 | Primary Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur. |
| 722 | Primary Inde futurorum certi, quae cuncta fideli |
| 723 | Primary Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant |
| 724 | Primary Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora pinnis, |
| 725 | Primary e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, |
| 726 | Primary mollibus expositum zephyris Lilybaeon, ad arctos |
| 727 | Primary aequoris expertes spectat boreamque Peloros. |
| 728 | Primary Hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo |
| 729 | Primary sub noctem potitur Zanclaea classis harena. |
| 730 | Primary Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis |
| 731 | Primary infestat: vorat haec raptas revomitque carinas, |
| 732 | Primary illa feris atram canibus succingitur alvum, |
| 733 | Primary virginis ora gerens, et, si non omnia vates |
| 734 | Primary ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo. |
| 735 | Primary Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis |
| 736 | Primary ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, |
| 737 | Primary ibat et elusos iuvenum narrabat amores. |
| 738 | Primary Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos, |
| 739 | Primary talibus adloquitur, referens suspiria, dictis: |
| 740 | Primary “Te tamen, o virgo, genus haud inmite virorum |
| 741 | Primary expetit, utque facis, potes his impune negare; |
| 742 | Primary At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris |
| 743 | Primary enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, |
| 744 | Primary non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem |
| 745 | Primary effugere,” — et lacrimae vocem impediere loquentis. |
| 746 | Primary Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo |
| 747 | Primary et solata deam est, “refer, o carissima,” dixit. |
| 748 | Primary “neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!” |
| 749 | Primary Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: |
| 750 | Primary “Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus, |
| 751 | Primary magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, |
| 752 | Primary nostra tamen maior: nam me sibi iunxerat uni. |
| 753 | Primary Pulcher et octonis iterum natalibus actis |
| 754 | Primary signarat teneras dubia lanugine malas. |
| 755 | Primary Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. |
| 756 | Primary En si quaesieris, odium Cyclopis, amorne |
| 757 | Primary Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: |
| 758 | Primary par utrumque fuit. Pro quanta potentia regni |
| 759 | Primary est, Venus alma, tui! Nempe ille inmitis et ipsis |
| 760 | Primary horrendus silvis et visus ab hospite nullo |
| 761 | Primary impune et magni cum dis contemptor Olympi, |
| 762 | Primary quid sit amor, sensit validaque cupidine captus |
| 763 | Primary uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum. |
| 764 | Primary Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, |
| 765 | Primary iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, |
| 766 | Primary iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam |
| 767 | Primary et spectare feros in aqua et componere vultus. |
| 768 | Primary Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris |
| 769 | Primary cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae. |
| 770 | Primary Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, |
| 771 | Primary Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, |
| 772 | Primary terribilem Polyphemon adit “lumen” que, “quod unum |
| 773 | Primary fronte geris media, rapiet tibi” dixit “Ulixes!” |
| 774 | Primary Risit et “o vatum stolidissime, falleris,” inquit, |
| 775 | Primary “altera iam rapuit!” Sic frustra vera monentem |
| 776 | Primary spernit et aut gradiens ingenti litora passu |
| 777 | Primary degravat aut fessus sub opaca revertitur antra. |
| 778 | Primary Prominet in pontum cuneatus acumine longo |
| 779 | Primary collis utrumque latus circumfluit aequoris unda; |
| 780 | Primary huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit, |
| 781 | Primary lanigerae pecudes nullo ducente secutae. |
| 782 | Primary Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, |
| 783 | Primary ante pedes posita est, antemnis apta ferendis, |
| 784 | Primary sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, |
| 785 | Primary senserunt toti pastoria sibila montes, |
| 786 | Primary senserunt undae; latitans ego rupe meique |
| 787 | Primary Acidis in gremio residens procul auribus hausi |
| 788 | Primary talia dicta meis auditaque verba notavi: |
| 789 | Primary “Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, |
| 790 | Primary floridior pratis, longa procerior alno, |
| 791 | Primary splendidior vitro, tenero lascivior haedo, |
| 792 | Primary levior adsiduo detritis aequore conchis, |
| 793 | Primary solibus hibernis, aestiva gratior umbra, |
| 794 | Primary nobilior pomis, platano conspectior alta, |
| 795 | Primary lucidior glacie, matura dulcior uva, |
| 796 | Primary mollior et cygni plumis et lacte coacto |
| 797 | Primary et, si non fugias, riguo formosior horto |
| 798 | Primary saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, |
| 799 | Primary durior annosa quercu, fallacior undis, |
| 800 | Primary lentior et salicis virgis et vitibus albis, |
| 801 | Primary his inmobilior scopulis, violentior amne, |
| 802 | Primary laudato pavone superbior, acrior igni, |
| 803 | Primary asperior tribulis, feta truculentior ursa, |
| 804 | Primary surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, |
| 805 | Primary et, quod praecipue vellem tibi demere possem. |
| 806 | Primary Non tantum cervo claris latratibus acto, |
| 807 | Primary verum etiam ventis volucrique fugacior aura! |
| 808 | Primary At bene si noris, pigeat fugisse morasque |
| 809 | Primary ipsa tuas damnes et me retinere labores. |
| 810 | Primary Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo |
| 811 | Primary antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu |
| 812 | Primary nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos, |
| 813 | Primary sunt auro similes longis in vitibus uvae, |
| 814 | Primary sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas. |
| 815 | Primary Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra |
| 816 | Primary mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna |
| 817 | Primary prunaque, non solum nigro liventia suco, |
| 818 | Primary verum etiam generosa novasque imitantia ceras. |
| 819 | Primary Nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt |
| 820 | Primary arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. |
| 821 | Primary Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant, |
| 822 | Primary multas silva tegit, multae stabulantur in antris. |
| 823 | Primary Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: |
| 824 | Primary pauperis est numerare pecus! De laudibus harum |
| 825 | Primary nil mihi credideris: praesens potes ipse videre, |
| 826 | Primary ut vix circueant distentum cruribus uber. |
| 827 | Primary Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni, |
| 828 | Primary sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi. |
| 829 | Primary Lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda |
| 830 | Primary servatur, partem liquefacta coagula durant. |
| 831 | Primary Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum |
| 832 | Primary munera contingent, dammae leporesque caperque |
| 833 | Primary parve columbarum demptusve cacumine nidus: |
| 834 | Primary inveni geminos, qui tecum ludere possint, |
| 835 | Primary inter se similes, vix ut dignoscere possis, |
| 836 | Primary villosae catulos in summis montibus ursae, |
| 837 | Primary inveni et dixi “dominae servabimus istos!” |
| 838 | Primary Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto, |
| 839 | Primary iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra. |
| 840 | Primary Certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi |
| 841 | Primary nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti. |
| 842 | Primary Adspice, sim quantus! Non est hoc corpore maior |
| 843 | Primary Iuppiter in caelo: nam vos narrare soletis, |
| 844 | Primary nescio quem regnare Iovem. Coma plurima torvos |
| 845 | Primary prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat. |
| 846 | Primary Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis |
| 847 | Primary corpora, turpe puta turpis sine frondibus arbor, |
| 848 | Primary turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent; |
| 849 | Primary pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est |
| 850 | Primary barba viros hirtaeque decent in corpore saetae. |
| 851 | Primary Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar |
| 852 | Primary ingentis clipei. Quid? non haec omnia magnus |
| 853 | Primary Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis! |
| 854 | Primary Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat: |
| 855 | Primary hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque |
| 856 | Primary supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni. |
| 857 | Primary Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, |
| 858 | Primary Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. — |
| 859 | Primary Atque ego contemptus essem patientior huius, |
| 860 | Primary si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso |
| 861 | Primary Acin amas praefersque meis complexibus Acin? |
| 862 | Primary Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, |
| 863 | Primary quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur, |
| 864 | Primary sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! |
| 865 | Primary Viscera viva traham divisaque membra per agros |
| 866 | Primary perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. |
| 867 | Primary Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis, |
| 868 | Primary cumque suis videor translatam viribus Aetnam |
| 869 | Primary pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.” |
| 870 | Primary Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) |
| 871 | Primary surgit et ut taurus vacca furibundus adempta, |
| 872 | Primary stare nequit silvaque et notis saltibus errat: |
| 873 | Primary cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes |
| 874 | Primary me videt atque Acin “video” que exclamat “et ista |
| 875 | Primary ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!” |
| 876 | Primary Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere |
| 877 | Primary debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. |
| 878 | Primary Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor, |
| 879 | Primary terga fugae dederat conversa Symaethius heros |
| 880 | Primary et “fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes” |
| 881 | Primary dixerat “et vestris periturum admittite regnis!” |
| 882 | Primary Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam |
| 883 | Primary mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum, |
| 884 | Primary angulus is molis totum tamen obruit Acin. |
| 885 | Primary At nos, quod fieri solum per fata licebat, |
| 886 | Primary fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. |
| 887 | Primary Puniceus de mole cruor manabat, et intra |
| 888 | Primary temporis exiguum rubor evanescere coepit |
| 889 | Primary fitque color primo turbati fluminis imbre |
| 890 | Primary purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit, |
| 891 | Primary vivaque per rimas proceraque surgit harundo, |
| 892 | Primary osque cavum saxi sonat exsultantibus undis: |
| 893 | Primary miraque res, subito media tenus exstitit alvo |
| 894 | Primary incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, |
| 895 | Primary qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, |
| 896 | Primary Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem |
| 897 | Primary versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.” |
| 898 | Primary Desierat Galatea loqui, coetuque soluto |
| 899 | Primary discedunt placidisque natant Nereides undis. |
| 900 | Primary Scylla redit (neque enim medio se credere ponto |
| 901 | Primary audet) et aut bibula sine vestibus errat harena, |
| 902 | Primary aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus |
| 903 | Primary gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda. |
| 904 | Primary Ecce fretum scindens alti novus incola ponti, |
| 905 | Primary nuper in Euboica versis Anthedone membris, |
| 906 | Primary Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret |
| 907 | Primary et quaecumque putat fugientem posse morari |
| 908 | Primary verba refert; fugit illa tamen veloxque timore |
| 909 | Primary pervenit in summum positi prope litora montis. |
| 910 | Primary Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum, |
| 911 | Primary longa sub arboribus convexus in aequora vertex: |
| 912 | Primary constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne |
| 913 | Primary ille sit, ignorans, admiraturque colorem |
| 914 | Primary caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, |
| 915 | Primary ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. |
| 916 | Primary Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli, |
| 917 | Primary “non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, |
| 918 | Primary sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus |
| 919 | Primary ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. |
| 920 | Primary Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis |
| 921 | Primary deditus aequoribus, tantum exercebar in illis. |
| 922 | Primary Nam modo ducebam ducentia retia pisces, |
| 923 | Primary nunc in mole sedens moderabar harundine linum. |
| 924 | Primary Sunt viridi prato confinia litora, quorum |
| 925 | Primary altera pars undis, pars altera cingitur herbis, |
| 926 | Primary quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, |
| 927 | Primary nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; |
| 928 | Primary non apis inde tulit conlectos semine flores, |
| 929 | Primary non data sunt capiti genialia serta, neque umquam |
| 930 | Primary falciferae secuere manus; ego primus in illo |
| 931 | Primary caespite consedi, dum lina madentia sicco, |
| 932 | Primary utque recenserem captivos ordine pisces, |
| 933 | Primary insuper exposui, quos aut in retia casus |
| 934 | Primary aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. |
| 935 | Primary Res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?): |
| 936 | Primary gramine contacto coepit mea praeda moveri |
| 937 | Primary et mutare latus terraque, ut in aequore, niti. |
| 938 | Primary Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas |
| 939 | Primary turba suas dominumque novum litusque relinquunt. |
| 940 | Primary Obstipui dubitoque diu causamque requiro, |
| 941 | Primary num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae. |
| 942 | Primary “Quae” tamen “has” inquam “vires habet herba?”,manuque |
| 943 | Primary pabula decerpsi decerptaque dente momordi. |
| 944 | Primary Vix bene combiberant ignotos guttura sucos, |
| 945 | Primary cum subito trepidare intus praecordia sensi |
| 946 | Primary alteriusque rapi naturae pectus amore, |
| 947 | Primary nec potui restare diu “repetenda” que “numquam |
| 948 | Primary terra, vale!” dixi corpusque sub aequora mersi. |
| 949 | Primary Di maris exceptum socio dignantur honore, |
| 950 | Primary utque mihi quaecumque feram mortalia, demant, |
| 951 | Primary Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, |
| 952 | Primary et purgante nefas noviens mihi carmine dicto |
| 953 | Primary pectora fluminibus iubeor supponere centum; |
| 954 | Primary nec mora, diversis lapsi de partibus amnes |
| 955 | Primary totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. |
| 956 | Primary Hactenus acta tibi possum memoranda referre, |
| 957 | Primary hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. |
| 958 | Primary Quae postquam rediit, alium me corpore toto |
| 959 | Primary ac fueram nuper, neque eundem mente recepi. |
| 960 | Primary Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam |
| 961 | Primary caesariemque meam, quam longa per aequora verro, |
| 962 | Primary ingentesque umeros et caerula bracchia vidi |
| 963 | Primary cruraque pinnigero curvata novissima pisce. |
| 964 | Primary Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, |
| 965 | Primary quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?” |
| 966 | Primary Talia dicentem, dicturum plura, reliquit |
| 967 | Primary Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa |
| 968 | Primary prodigiosa petit Titanidos atria Circes. |