Reader
Reader | Metamorphoses, Book 2
Metamorphoses
Ovid
Text
Position
Line 1 of 875
Waypoints
| Line Ref | Hugo Magnus | Latin |
|---|---|
| 1 | Primary Regia Solis erat sublimibus alta columnis, |
| 2 | Primary clara micante auro flammasque imitante pyropo: |
| 3 | Primary cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, |
| 4 | Primary argenti bifores radiabant lumine valvae. |
| 5 | Primary Materiam superabat opus: nam Mulciber illic |
| 6 | Primary aequora caelarat medias cingentia terras, |
| 7 | Primary terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi. |
| 8 | Primary Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum |
| 9 | Primary Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem |
| 10 | Primary Aegaeona suis inmania terga lacertis, |
| 11 | Primary Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, |
| 12 | Primary pars in mole sedens virides siccare capillos, |
| 13 | Primary pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, |
| 14 | Primary non diversa tamen, qualem decet esse sororum. |
| 15 | Primary Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque |
| 16 | Primary fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. |
| 17 | Primary Haec super imposita est caeli fulgentis imago |
| 18 | Primary signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. |
| 19 | Primary Quo simul acclivi Clymeneia limite proles |
| 20 | Primary venit et intravit dubitati tecta parentis, |
| 21 | Primary protinus ad patrios sua fert vestigia vultus |
| 22 | Primary consistitque procul: neque enim propiora ferebat |
| 23 | Primary lumina. Purpurea velatus veste sedebat |
| 24 | Primary in solio Phoebus claris lucente smaragdis. |
| 25 | Primary A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus |
| 26 | Primary Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae |
| 27 | Primary Verque novum stabat cinctum florente corona, |
| 28 | Primary stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, |
| 29 | Primary stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, |
| 30 | Primary et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. |
| 31 | Primary Inde loco medius rerum novitate paventem |
| 32 | Primary Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit |
| 33 | Primary “quae” que “viae tibi causa? quid hac” ait “arce petisti, |
| 34 | Primary progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?” |
| 35 | Primary Ille refert “o lux inmensi publica mundi, |
| 36 | Primary Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius |
| 37 | Primary nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, |
| 38 | Primary pignera da, genitor, per quae tua vera propago |
| 39 | Primary credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.” |
| 40 | Primary Dixerat: at genitor circum caput omne micantes |
| 41 | Primary deposuit radios propiusque accedere iussit; |
| 42 | Primary amplexuque dato “nec tu meus esse negari |
| 43 | Primary dignus es, et Clymene veros” ait “edidit ortus. |
| 44 | Primary Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud |
| 45 | Primary me tribuente feras. Promissis testis adesto |
| 46 | Primary dis iuranda palus, oculis incognita nostris.” |
| 47 | Primary Vix bene desierat, currus rogat ille paternos |
| 48 | Primary inque diem alipedum ius et moderamen equorum. |
| 49 | Primary Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque |
| 50 | Primary concutiens inlustre caput “temeraria” dixit |
| 51 | Primary vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret |
| 52 | Primary non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. |
| 53 | Primary Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas. |
| 54 | Primary Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis |
| 55 | Primary munera conveniant nec tam puerilibus annis. |
| 56 | Primary Sors tua mortalis, non est mortale quod optas. |
| 57 | Primary Plus etiam, quam quod superis contingere possit, |
| 58 | Primary nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit, |
| 59 | Primary non tamen ignifero quisquam consistere in axe |
| 60 | Primary me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, |
| 61 | Primary qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, |
| 62 | Primary non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? |
| 63 | Primary Ardua prima via est et qua vix mane recentes |
| 64 | Primary enitantur equi: medio est altissima caelo, |
| 65 | Primary unde mare et terras ipsi mihi saepe videre |
| 66 | Primary fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. |
| 67 | Primary Ultima prona via est et eget moderamine certo: |
| 68 | Primary tunc etiam quae me subiectis excipit undis, |
| 69 | Primary ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. |
| 70 | Primary Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum |
| 71 | Primary sideraque alta trahit celerique volumine torquet. |
| 72 | Primary Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit |
| 73 | Primary impetus, et rapido contrarius evehor orbi. |
| 74 | Primary Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis |
| 75 | Primary obvius ire polis, ne te citus auferat axis? |
| 76 | Primary Forsitan et lucos illic urbesque deorum |
| 77 | Primary concipias animo delubraque ditia donis |
| 78 | Primary esse? per insidias iter est formasque ferarum. |
| 79 | Primary Utque viam teneas nulloque errore traharis, |
| 80 | Primary per tamen adversi gradieris cornua tauri |
| 81 | Primary Haemoniosque arcus violentique ora leonis |
| 82 | Primary saevaque circuitu curvantem bracchia longo |
| 83 | Primary scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum. |
| 84 | Primary Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, |
| 85 | Primary quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, |
| 86 | Primary in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres |
| 87 | Primary incaluere animi, cervixque repugnat habenis. |
| 88 | Primary At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, |
| 89 | Primary nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. |
| 90 | Primary Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, |
| 91 | Primary pignera certa petis? do pignera certa timendo |
| 92 | Primary et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus |
| 93 | Primary ecce meos; utinamque oculos in pectora posses |
| 94 | Primary inserere et patrias intus deprendere curas! |
| 95 | Primary Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus, |
| 96 | Primary eque tot ac tantis caeli terraeque marisque |
| 97 | Primary posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam. |
| 98 | Primary Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, |
| 99 | Primary non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis. |
| 100 | Primary Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? |
| 101 | Primary ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas) |
| 102 | Primary quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.” |
| 103 | Primary Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat |
| 104 | Primary propositumque premit flagratque cupidine currus. |
| 105 | Primary Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos |
| 106 | Primary deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. |
| 107 | Primary Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae |
| 108 | Primary curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; |
| 109 | Primary per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae |
| 110 | Primary clara repercusso reddebant lumina Phoebo. |
| 111 | Primary Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque |
| 112 | Primary perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu |
| 113 | Primary purpureas Aurora fores et plena rosarum |
| 114 | Primary atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit |
| 115 | Primary Lucifer et caeli statione novissimus exit. |
| 116 | Primary Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit |
| 117 | Primary cornuaque extremae velut evanescere lunae, |
| 118 | Primary iungere equos Titan velocibus imperat Horis. |
| 119 | Primary Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, |
| 120 | Primary ambrosiae suco saturos, praesepibus altis |
| 121 | Primary quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena. |
| 122 | Primary Tum pater ora sui sacro medicamine nati |
| 123 | Primary contigit et rapidae fecit patientia flammae |
| 124 | Primary imposuitque comae radios, praesagaque luctus |
| 125 | Primary pectore sollicito repetens suspiria dixit: |
| 126 | Primary “Si potes his saltem monitis parere parentis, |
| 127 | Primary parce, puer, stimulis et fortius utere loris: |
| 128 | Primary sponte sua properant; labor est inhibere volentes. |
| 129 | Primary Nec tibi directos placeat via quinque per arcus: |
| 130 | Primary sectus in obliquum est lato curvamine limes, |
| 131 | Primary zonarumque trium contentus fine polumque |
| 132 | Primary effugit australem iunctamque aquilonibus arcton. |
| 133 | Primary Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. |
| 134 | Primary Utque ferant aequos et caelum et terra calores, |
| 135 | Primary nec preme nec summum molire per aethera currum. |
| 136 | Primary Altius egressus caelestia tecta cremabis, |
| 137 | Primary inferius terras: medio tutissimus ibis. |
| 138 | Primary Neu te dexterior tortum declinet ad anguem, |
| 139 | Primary neve sinisterior pressam rota ducat ad aram: |
| 140 | Primary inter utrumque tene. Fortunae cetera mando, |
| 141 | Primary quae iuvet et melius quam tu tibi, consulat opto. |
| 142 | Primary Dum loquor, Hesperio positas in litore metas |
| 143 | Primary umida nox tetigit. Non est mora libera nobis: |
| 144 | Primary poscimur: effulget tenebris aurora fugatis. |
| 145 | Primary Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus |
| 146 | Primary est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, |
| 147 | Primary dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas |
| 148 | Primary dumque male optatos nondum premis inscius axes. |
| 149 | Primary Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!” |
| 150 | Primary Occupat ille levem iuvenali corpore currum, |
| 151 | Primary statque super manibusque datas contingere habenas |
| 152 | Primary gaudet et invito grates agit inde parenti. |
| 153 | Primary Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, |
| 154 | Primary Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras |
| 155 | Primary flammiferis implent pedibusque repagula pulsant. |
| 156 | Primary Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis |
| 157 | Primary reppulit, et facta est inmensi copia caeli, |
| 158 | Primary corripuere viam pedibusque per aera motis |
| 159 | Primary obstantes scindunt nebulas pennisque levati |
| 160 | Primary praetereunt ortos isdem de partibus Euros. |
| 161 | Primary Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent |
| 162 | Primary Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; |
| 163 | Primary utque labant curvae iusto sine pondere naves |
| 164 | Primary perque mare instabiles nimia levitate feruntur, |
| 165 | Primary sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus |
| 166 | Primary succutiturque alte similisque est currus inani. |
| 167 | Primary Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt |
| 168 | Primary quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt. |
| 169 | Primary Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas, |
| 170 | Primary nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis. |
| 171 | Primary Tum primum radiis gelidi caluere triones |
| 172 | Primary et vetito frustra temptarunt aequore tingi, |
| 173 | Primary quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, |
| 174 | Primary frigore pigra prius nec formidabilis ulli, |
| 175 | Primary incaluit sumpsitque novas fervoribus iras. |
| 176 | Primary Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, |
| 177 | Primary quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. |
| 178 | Primary Ut vero summo despexit ab aethere terras |
| 179 | Primary infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, |
| 180 | Primary palluit et subito genua intremuere timore, |
| 181 | Primary suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. |
| 182 | Primary Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, |
| 183 | Primary iam cognosse genus piget et valuisse rogando, |
| 184 | Primary iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta |
| 185 | Primary praecipiti pinus borea, cui victa remisit |
| 186 | Primary frena suus rector, quam dis votisque reliquit. |
| 187 | Primary Quid faciat? multum caeli post terga relictum, |
| 188 | Primary ante oculos plus est! animo metitur utrumque, |
| 189 | Primary et modo quos illi fatum contingere non est, |
| 190 | Primary prospicit occasus, interdum respicit ortus: |
| 191 | Primary quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit |
| 192 | Primary nec retinere valet nec nomina novit equorum. |
| 193 | Primary Sparsa quoque in vario passim miracula caelo |
| 194 | Primary vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. |
| 195 | Primary Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus |
| 196 | Primary scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis |
| 197 | Primary porrigit in spatium signorum membra duorum. |
| 198 | Primary Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni |
| 199 | Primary vulnera curvata minitantem cuspide vidit, |
| 200 | Primary mentis inops gelida formidine lora remisit. |
| 201 | Primary Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, |
| 202 | Primary exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras |
| 203 | Primary ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, |
| 204 | Primary hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis |
| 205 | Primary incursant stellis rapiuntque per avia currum. |
| 206 | Primary Et modo summa petunt, modo per declive viasque |
| 207 | Primary praecipites spatio terrae propiore feruntur. |
| 208 | Primary Inferiusque suis fraternos currere Luna |
| 209 | Primary admiratur equos, ambustaque nubila fumant; |
| 210 | Primary corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus |
| 211 | Primary fissaque agit rimas et sucis aret ademptis. |
| 212 | Primary Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, |
| 213 | Primary materiamque suo praebet seges arida damno. |
| 214 | Primary Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, |
| 215 | Primary cumque suis totas populis incendia gentes |
| 216 | Primary in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent, |
| 217 | Primary ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete |
| 218 | Primary et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide, |
| 219 | Primary virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus; |
| 220 | Primary ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna |
| 221 | Primary Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, |
| 222 | Primary et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque |
| 223 | Primary Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. |
| 224 | Primary Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet |
| 225 | Primary Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus |
| 226 | Primary aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. |
| 227 | Primary Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem |
| 228 | Primary adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, |
| 229 | Primary ferventesque auras velut e fornace profunda |
| 230 | Primary ore trahit currusque suos candescere sentit; |
| 231 | Primary et neque iam cineres eiectatamque favillam |
| 232 | Primary ferre potest calidoque involvitur undique fumo, |
| 233 | Primary quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus |
| 234 | Primary nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum. |
| 235 | Primary Sanguine tum credunt in corpora summa vocato |
| 236 | Primary Aethiopum populos nigrum traxisse colorem. |
| 237 | Primary Tum facta est Libye raptis umoribus aestu |
| 238 | Primary arida, tum nymphae passis fontesque lacusque |
| 239 | Primary deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen, |
| 240 | Primary Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas. |
| 241 | Primary Nec sortita loco distantes flumina ripas |
| 242 | Primary tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis |
| 243 | Primary Peneusque senex Teuthranteusque Caicus |
| 244 | Primary et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho |
| 245 | Primary arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, |
| 246 | Primary quique recurvatis ludit Maeandrus in undis. |
| 247 | Primary Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. |
| 248 | Primary Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes |
| 249 | Primary Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister. |
| 250 | Primary Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, |
| 251 | Primary quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, |
| 252 | Primary et quae Maeonias celebrabant carmine ripas |
| 253 | Primary flumineae volucres, medio caluere Caystro. |
| 254 | Primary Nilus in extremum fugit perterritus orbem |
| 255 | Primary occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem |
| 256 | Primary pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. |
| 257 | Primary Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat |
| 258 | Primary Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque, |
| 259 | Primary cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. |
| 260 | Primary Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis |
| 261 | Primary lumen et infernum terret cum coniuge regem. |
| 262 | Primary Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae |
| 263 | Primary quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor, |
| 264 | Primary exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. |
| 265 | Primary Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi |
| 266 | Primary tollere consuetas audent delphines in auras; |
| 267 | Primary corpora phocarum summo resupina profundo |
| 268 | Primary exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est |
| 269 | Primary Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. |
| 270 | Primary Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu |
| 271 | Primary exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. |
| 272 | Primary Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, |
| 273 | Primary inter aquas pelagi contractosque undique fontes, |
| 274 | Primary qui se condiderant in opacae viscera matris, |
| 275 | Primary sustulit oppressos collo tenus arida vultus |
| 276 | Primary opposuitque manum fronti magnoque tremore |
| 277 | Primary omnia concutiens paulum subsedit et infra |
| 278 | Primary quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est: |
| 279 | Primary “Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant, |
| 280 | Primary summe deum? liceat periturae viribus ignis |
| 281 | Primary igne perire tuo clademque auctore levare. |
| 282 | Primary Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo” |
| 283 | Primary (presserat ora vapor): “tostos en adspice crines |
| 284 | Primary inque oculis tantum, tantum super ora favillae. |
| 285 | Primary Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem |
| 286 | Primary officiique refers, quod adunci vulnera aratri |
| 287 | Primary rastrorumque fero totoque exerceor anno, |
| 288 | Primary quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, |
| 289 | Primary humano generi, vobis quoque tura ministro? |
| 290 | Primary Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, |
| 291 | Primary quid meruit frater? cur illi tradita sorte |
| 292 | Primary aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? |
| 293 | Primary Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, |
| 294 | Primary at caeli miserere tui. Circumspice utrumque, |
| 295 | Primary fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis, |
| 296 | Primary atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat |
| 297 | Primary vixque suis umeris candentem sustinet axem. |
| 298 | Primary Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, |
| 299 | Primary in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, |
| 300 | Primary siquid adhuc superest, et rerum consule summae.” |
| 301 | Primary Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem |
| 302 | Primary ulterius potuit nec dicere plura: suumque |
| 303 | Primary rettulit os in se propioraque manibus antra. |
| 304 | Primary At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, |
| 305 | Primary qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato |
| 306 | Primary interitura gravi, summam petit arduus arcem, |
| 307 | Primary unde solet nubes latis inducere terris, |
| 308 | Primary unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat. |
| 309 | Primary Sed neque quas posset terris inducere nubes |
| 310 | Primary tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres. |
| 311 | Primary Intonat et dextra libratum fulmen ab aure |
| 312 | Primary misit in aurigam pariterque animaque rotisque |
| 313 | Primary expulit et saevis compescuit ignibus ignes. |
| 314 | Primary Consternantur equi et saltu in contraria facto |
| 315 | Primary colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt. |
| 316 | Primary Illic frena iacent, illic temone revulsus |
| 317 | Primary axis, in hac radii fractarum parte rotarum, |
| 318 | Primary sparsaque sunt late laceri vestigia currus. |
| 319 | Primary At Phaethon rutilos flamma populante capillos, |
| 320 | Primary volvitur in praeceps longoque per aera tractu |
| 321 | Primary fertur, ut interdum de caelo stella sereno |
| 322 | Primary etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. |
| 323 | Primary Quem procul a patria diverso maximus orbe |
| 324 | Primary excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. |
| 325 | Primary Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma |
| 326 | Primary corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: |
| 327 | Primary HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI: |
| 328 | Primary QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS. |
| 329 | Primary Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro |
| 330 | Primary condiderat vultus: et, si modo credimus, unum |
| 331 | Primary isse diem sine sole ferunt: incendia lumen |
| 332 | Primary praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. |
| 333 | Primary At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt |
| 334 | Primary in tantis dicenda malis, lugubris et amens |
| 335 | Primary et laniata sinus totum percensuit orbem, |
| 336 | Primary exanimesque artus primo, mox ossa requirens |
| 337 | Primary repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!), |
| 338 | Primary incubuitque loco nomenque in marmore lectum |
| 339 | Primary perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. |
| 340 | Primary Nec minus Heliades lugent et inania morti |
| 341 | Primary munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis |
| 342 | Primary non auditurum miseras Phaethonta querellas |
| 343 | Primary nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. |
| 344 | Primary Luna quater iunctis implerat cornibus orbem: |
| 345 | Primary illae more suo (nam morem fecerat usus) |
| 346 | Primary plangorem dederant. E quis Phaethusa, sororum |
| 347 | Primary maxima, cum vellet terra procumbere, questa est |
| 348 | Primary deriguisse pedes. Ad quam conata venire |
| 349 | Primary candida Lampetie subita radice retenta est. |
| 350 | Primary Tertia cum crinem manibus laniare pararet, |
| 351 | Primary avellit frondes; haec stipite crura teneri, |
| 352 | Primary illa dolet fieri longos sua bracchia ramos. |
| 353 | Primary Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex, |
| 354 | Primary perque gradus uterum pectusque umerosque manusque |
| 355 | Primary ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem. |
| 356 | Primary Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam, |
| 357 | Primary huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat? |
| 358 | Primary Non satis est; truncis avellere corpora temptat, |
| 359 | Primary et teneros manibus ramos abrumpit; at inde |
| 360 | Primary sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae. |
| 361 | Primary “Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat, |
| 362 | Primary “parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus. |
| 363 | Primary iamque vale” —cortex in verba novissima venit. |
| 364 | Primary Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt |
| 365 | Primary de ramis electra novis, quae lucidus amnis |
| 366 | Primary excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. |
| 367 | Primary Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, |
| 368 | Primary qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, |
| 369 | Primary mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto |
| 370 | Primary (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) |
| 371 | Primary imperio ripas virides amnemque querellis |
| 372 | Primary Eridanum implerat silvamque sororibus auctam, |
| 373 | Primary cum vox est tenuata viro, canaeque capillos |
| 374 | Primary dissimulant plumae, collumque a pectore longe |
| 375 | Primary porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, |
| 376 | Primary penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. |
| 377 | Primary Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Iovique |
| 378 | Primary credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo: |
| 379 | Primary stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus |
| 380 | Primary quae colat elegit contraria flumina flammis. |
| 381 | Primary Squalidus interea genitor Phaethontis et expers |
| 382 | Primary ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, |
| 383 | Primary esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, |
| 384 | Primary datque animum in luctus; et luctibus adicit iram |
| 385 | Primary officiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevi |
| 386 | Primary sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque |
| 387 | Primary actorum sine fine mihi, sine honore, laborum. |
| 388 | Primary Quilibet alter agat portantes lumina currus! |
| 389 | Primary Si nemo est omnesque dei non posse fatentur, |
| 390 | Primary ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, |
| 391 | Primary orbatura patres aliquando fulmina ponat. |
| 392 | Primary Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum, |
| 393 | Primary non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.” |
| 394 | Primary Talia dicentem circumstant omnia Solem |
| 395 | Primary numina, neve velit tenebras inducere rebus, |
| 396 | Primary supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes |
| 397 | Primary excusat precibusque minas regaliter addit. |
| 398 | Primary Conligit amentes et adhuc terrore paventes |
| 399 | Primary Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit: |
| 400 | Primary saevit enim, natumque obiectat et imputat illis. |
| 401 | Primary At pater omnipotens ingentia moenia caeli |
| 402 | Primary circuit et ne quid labefactum viribus ignis |
| 403 | Primary corruat explorat. Quae postquam firma suique |
| 404 | Primary roboris esse videt terras hominumque labores |
| 405 | Primary perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi |
| 406 | Primary cura suae: fontes et nondum audentia labi |
| 407 | Primary flumina restituit dat terrae gramina, frondes |
| 408 | Primary arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. |
| 409 | Primary Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina |
| 410 | Primary haesit et accepti caluere sub ossibus ignes. |
| 411 | Primary Non erat huius opus lanam mollire trahendo |
| 412 | Primary nec positu variare comas; ubi fibula vestem, |
| 413 | Primary vitta coercuerat neglectos alba capillos, |
| 414 | Primary et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, |
| 415 | Primary miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla |
| 416 | Primary gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est. |
| 417 | Primary Ulterius medio spatium sol altus habebat, |
| 418 | Primary cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas. |
| 419 | Primary Exuit hic umero pharetram lentosque retendit |
| 420 | Primary arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat |
| 421 | Primary et pictam posita pharetram cervice premebat. |
| 422 | Primary Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, |
| 423 | Primary “hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit, |
| 424 | Primary “aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.” |
| 425 | Primary Protinus induitur faciem cultumque Dianae |
| 426 | Primary atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum, |
| 427 | Primary in quibus es venata iugis?” De caespite virgo |
| 428 | Primary se levat et “salve numen, me indice”, dixit |
| 429 | Primary “audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit, |
| 430 | Primary et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit |
| 431 | Primary nec moderata satis nec sic a virgine danda. |
| 432 | Primary Qua venata foret silva, narrare parantem |
| 433 | Primary impedit amplexu, nec se sine crimine prodit. |
| 434 | Primary Illa quidem contra, quantum modo femina possit |
| 435 | Primary (adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses !), |
| 436 | Primary illa quidem pugnat: sed quem superare puella, |
| 437 | Primary quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor |
| 438 | Primary Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva. |
| 439 | Primary Unde pedem referens paene est oblita pharetram |
| 440 | Primary tollere cum telis et quem suspenderat arcum. |
| 441 | Primary Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum |
| 442 | Primary Maenalon ingrediens et caede superba ferarum |
| 443 | Primary adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit, |
| 444 | Primary et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa. |
| 445 | Primary Sed postquam pariter nymphas incedere vidit, |
| 446 | Primary sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. |
| 447 | Primary Heu quam difficile est crimen non prodere vultu! |
| 448 | Primary Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat, |
| 449 | Primary iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima, |
| 450 | Primary sed silet et laesi dat signa rubore pudoris; |
| 451 | Primary et nisi quod virgo est poterat sentire Diana |
| 452 | Primary mille notis culpam; nymphae sensisse feruntur. |
| 453 | Primary Orbe resurgebant lunaria cornua nono, |
| 454 | Primary cum dea venatu, fraternis languida flammis, |
| 455 | Primary nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens |
| 456 | Primary ibat et attritas versabat rivus harenas. |
| 457 | Primary Ut loca laudavit, summas pede contigit undas: |
| 458 | Primary his quoque laudatis “procul est” ait “arbiter omnis; |
| 459 | Primary nuda superfusis tingamus corpora lymphis.” |
| 460 | Primary Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt: |
| 461 | Primary una moras quaerit. Dubitanti vestis adempta est; |
| 462 | Primary qua posita nudo patuit cum corpore crimen. |
| 463 | Primary Attonitae manibusque uterum celare volenti |
| 464 | Primary “i procul hinc” dixit “nec sacros pollue fontes” |
| 465 | Primary Cynthia; deque suo iussit secedere coetu. |
| 466 | Primary Senserat hoc olim magni matrona Tonantis |
| 467 | Primary distuleratque graves in idonea tempora poenas. |
| 468 | Primary Causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum |
| 469 | Primary indoluit Iuno) fuerat de paelice natus. |
| 470 | Primary Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem, |
| 471 | Primary “scilicet hoc etiam restabat, adultera” dixit, |
| 472 | Primary “ut fecunda fores, fieretque iniuria partu |
| 473 | Primary nota, Iovisque mei testatum dedecus esset. |
| 474 | Primary Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram, |
| 475 | Primary qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito.” |
| 476 | Primary Dixit et adversa prensis a fronte capillis |
| 477 | Primary stravit humi pronam. Tendebat bracchia supplex: |
| 478 | Primary bracchia coeperunt nigris horrescere villis |
| 479 | Primary curvarique manus et aduncos crescere in ungues |
| 480 | Primary officioque pedum fungi, laudataque quondam |
| 481 | Primary ora Iovi lato fieri deformia rictu. |
| 482 | Primary Neve preces animos et verba precantia flectant |
| 483 | Primary posse loqui eripitur; vox iracunda minaxque |
| 484 | Primary plenaque terroris rauco de gutture fertur. |
| 485 | Primary Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, |
| 486 | Primary adsiduoque suos gemitu testata dolores |
| 487 | Primary qualescumque manus ad caelum et sidera tollit |
| 488 | Primary ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit. |
| 489 | Primary A quotiens, sola non ausa quiescere silva, |
| 490 | Primary ante domum quondamque suis erravit in agris! |
| 491 | Primary A quotiens per saxa canum latratibus acta est |
| 492 | Primary venatrixque metu venantum territa fugit! |
| 493 | Primary Saepe feris latuit visis, oblita quid esset, |
| 494 | Primary ursaque conspectos in montibus horruit ursos |
| 495 | Primary pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis. |
| 496 | Primary Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis, |
| 497 | Primary Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis: |
| 498 | Primary dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos |
| 499 | Primary nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, |
| 500 | Primary incidit in matrem; quae restitit Arcade viso |
| 501 | Primary et cognoscenti similis fuit. Ille refugit |
| 502 | Primary inmotosque oculos in se sine fine tenentem |
| 503 | Primary nescius extimuit propiusque accedere aventi |
| 504 | Primary vulnifico fuerat fixurus pectora telo. |
| 505 | Primary Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque |
| 506 | Primary sustulit, et celeri raptos per inania vento |
| 507 | Primary imposuit caelo vicinaque sidera fecit. |
| 508 | Primary Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex |
| 509 | Primary fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn |
| 510 | Primary Oceanumque senem, quorum reverentia movit |
| 511 | Primary saepe deos, causamque viae scitantibus infit: |
| 512 | Primary “Quaeritis, aetheriis quare regina deorum |
| 513 | Primary sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum. |
| 514 | Primary Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, |
| 515 | Primary nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo |
| 516 | Primary videritis stellas illic, ubi circulus axem |
| 517 | Primary ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. |
| 518 | Primary Est vero, cur quis Iunonem laedere nolit |
| 519 | Primary offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? |
| 520 | Primary O ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! |
| 521 | Primary Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego poenas |
| 522 | Primary sontibus impono, sic est mea magna potestas. |
| 523 | Primary Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos |
| 524 | Primary detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit. |
| 525 | Primary Cur non et pulsa ducit Iunone meoque |
| 526 | Primary collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? |
| 527 | Primary At vos si laesae tangit contemptus alumnae, |
| 528 | Primary gurgite caeruleo septem prohibete triones |
| 529 | Primary sideraque in caelo, stupri mercede, recepta |
| 530 | Primary pellite, ne puro tingatur in aequore paelex.” |
| 531 | Primary Di maris adnuerant: habili Saturnia curru |
| 532 | Primary ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, |
| 533 | Primary tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, |
| 534 | Primary quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, |
| 535 | Primary corve loquax, subito nigrantes versus in alas. |
| 536 | Primary Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis |
| 537 | Primary ales ut aequaret totas sine labe columbas |
| 538 | Primary nec servaturis vigili Capitolia voce |
| 539 | Primary cederet anseribus nec amanti flumina cycno. |
| 540 | Primary Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci |
| 541 | Primary qui color albus erat, nunc est contrarius albo. |
| 542 | Primary Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis, |
| 543 | Primary non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe, |
| 544 | Primary dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales |
| 545 | Primary sensit adulterium Phoebeius, utque latentem |
| 546 | Primary detegeret culpam, non exorabilis index, |
| 547 | Primary ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis |
| 548 | Primary consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix, |
| 549 | Primary auditaque viae causa “non utile carpis” |
| 550 | Primary inquit “iter: ne sperne meae praesagia linguae. |
| 551 | Primary Quid fuerim quid simque vide, meritumque require: |
| 552 | Primary invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam |
| 553 | Primary Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, |
| 554 | Primary clauserat Actaeo texta de vimine cista |
| 555 | Primary virginibusque tribus gemino de Cecrope natis |
| 556 | Primary et legem dederat, sua ne secreta viderent. |
| 557 | Primary Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, |
| 558 | Primary quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur, |
| 559 | Primary Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores |
| 560 | Primary Aglauros nodosque manu diducit, et intus |
| 561 | Primary infantemque vident adporrectumque draconem. |
| 562 | Primary Acta deae refero. Pro quo mihi gratia talis |
| 563 | Primary redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae |
| 564 | Primary et ponar post noctis avem. Mea poena volucres |
| 565 | Primary admonuisse potest ne voce pericula quaerant. |
| 566 | Primary At, puto, non ultro nec quicquam tale rogantem |
| 567 | Primary me petiit? ipsa licet hoc a Pallade quaeras: |
| 568 | Primary quamvis irata est, non hoc irata negabit. |
| 569 | Primary Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus |
| 570 | Primary (nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo |
| 571 | Primary divitibusque procis (ne me contemne) petebar. |
| 572 | Primary Forma mihi nocuit. Nam cum per litora lentis |
| 573 | Primary passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, |
| 574 | Primary vidit et incaluit pelagi deus; utque precando |
| 575 | Primary tempora cum blandis absumpsit inania verbis, |
| 576 | Primary vim parat et sequitur. Fugio densumque relinquo |
| 577 | Primary litus et in molli nequiquam lassor harena. |
| 578 | Primary Inde deos hominesque voco; nec contigit ullum |
| 579 | Primary vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo |
| 580 | Primary auxiliumque tulit. Tendebam bracchia caelo: |
| 581 | Primary bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis. |
| 582 | Primary Reicere ex umeris vestem molibar: at illa |
| 583 | Primary pluma erat inque cutem radices egerat imas. |
| 584 | Primary Plangere nuda meis conabar pectora palmis: |
| 585 | Primary sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam. |
| 586 | Primary Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat harena, |
| 587 | Primary sed summa tollebar humo. Mox alta per auras |
| 588 | Primary evehor et data sum comes inculpata Minervae. |
| 589 | Primary Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris |
| 590 | Primary crimine Nyctimene nostro successit honori? |
| 591 | Primary An quae per totam res est notissima Lesbon, |
| 592 | Primary non audita tibi est, patrium temerasse cubile |
| 593 | Primary Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae |
| 594 | Primary conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem |
| 595 | Primary celat et a cunctis expellitur aethere toto.” |
| 596 | Primary Talia dicenti “tibi” ait “revocamina” corvus |
| 597 | Primary “sint precor ista malo: nos vanum spernimus omen.” |
| 598 | Primary Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem |
| 599 | Primary cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat. |
| 600 | Primary Laurea delapsa est audito crimine amanti, |
| 601 | Primary et pariter vultusque deo plectrumque colorque |
| 602 | Primary excidit. Utque animus tumida fervebat ab ira, |
| 603 | Primary arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum |
| 604 | Primary tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta |
| 605 | Primary indevitato traiecit pectora telo. |
| 606 | Primary Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro |
| 607 | Primary candida puniceo perfudit membra cruore, |
| 608 | Primary et dixit: “Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, |
| 609 | Primary sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.” |
| 610 | Primary Hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit. |
| 611 | Primary Corpus inane animae frigus letale secutum est. |
| 612 | Primary Paenitet heu sero poenae crudelis amantem, |
| 613 | Primary seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; |
| 614 | Primary odit avem, per quam crimen causamque dolendi |
| 615 | Primary scire coactus erat, nec non arcumque manumque |
| 616 | Primary odit, cumque manu temeraria tela sagittas |
| 617 | Primary conlapsamque fovet seraque ope vincere fata |
| 618 | Primary nititur et medicas exercet inaniter artes. |
| 619 | Primary Quae postquam frustra temptata, rogumque parari |
| 620 | Primary vidit et arsuros supremis ignibus artus, |
| 621 | Primary tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi |
| 622 | Primary ora licet lacrimis) alto de corde petitos |
| 623 | Primary edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca |
| 624 | Primary lactentis vituli, dextra libratus ab aure |
| 625 | Primary tempora discussit claro cava malleus ictu. |
| 626 | Primary Ut tamen ingratos in pectora fudit odores |
| 627 | Primary et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, |
| 628 | Primary non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem |
| 629 | Primary semina, sed natum flammis uteroque parentis |
| 630 | Primary eripuit geminique tulit Chironis in antrum; |
| 631 | Primary sperantemque sibi non falsae praemia linguae |
| 632 | Primary inter aves albas vetuit consistere corvum. |
| 633 | Primary Semifer interea divinae stirpis alumno |
| 634 | Primary laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore. |
| 635 | Primary Ecce venit rutilis umeros protecta capillis |
| 636 | Primary filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo |
| 637 | Primary fluminis in rapidi ripis enixa vocavit |
| 638 | Primary Ocyroen. Non haec artes contenta paternas |
| 639 | Primary edidicisse fuit: fatorum arcana canebat. |
| 640 | Primary Ergo ubi vaticinos concepit mente furores |
| 641 | Primary incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, |
| 642 | Primary adspicit infantem “toto” que “salutifer orbi |
| 643 | Primary cresce puer” dixit: “tibi se mortalia saepe |
| 644 | Primary corpora debebunt; animas tibi reddere ademptas |
| 645 | Primary fas erit; idque semel dis indignantibus ausus |
| 646 | Primary posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita |
| 647 | Primary eque deo corpus fies exsangue, deusque, |
| 648 | Primary qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. |
| 649 | Primary Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis |
| 650 | Primary omnibus ut maneas nascendi lege creatus, |
| 651 | Primary posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae |
| 652 | Primary sanguine serpentis per saucia membra recepto; |
| 653 | Primary teque ex aeterno patientem numina mortis |
| 654 | Primary efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.” |
| 655 | Primary Restabat fatis aliquid. Suspirat ab imis |
| 656 | Primary pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, |
| 657 | Primary atque ita “praevertunt” inquit “me fata, vetorque |
| 658 | Primary plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. |
| 659 | Primary Non fuerant artes tanti, quae numinis iram |
| 660 | Primary contraxere mihi; mallem nescisse futura. |
| 661 | Primary Iam mihi subduci facies humana videtur, |
| 662 | Primary iam cibus herba placet, iam latis currere campis |
| 663 | Primary impetus est: in equam cognataque corpora vertor. |
| 664 | Primary Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.” |
| 665 | Primary Talia dicenti pars est extrema querellae |
| 666 | Primary intellecta parum, confusaque verba fuerunt. |
| 667 | Primary Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur, |
| 668 | Primary sed simulantis equam, parvoque in tempore certos |
| 669 | Primary edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. |
| 670 | Primary Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues |
| 671 | Primary perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris |
| 672 | Primary et colli spatium, longae pars maxima pallae |
| 673 | Primary cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, |
| 674 | Primary in dextras abiere iubas: pariterque novata est |
| 675 | Primary et vox et facies nomen quoque monstra dedere. |
| 676 | Primary Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, |
| 677 | Primary Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magni |
| 678 | Primary iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, |
| 679 | Primary tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas. |
| 680 | Primary Illud erat tempus, quo te pastoria pellis |
| 681 | Primary texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, |
| 682 | Primary alterius dispar septenis fistula cannis. |
| 683 | Primary Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, |
| 684 | Primary incustoditae Pylios memorantur in agros |
| 685 | Primary processisse boves. Videt has Atlantide Maia |
| 686 | Primary natus et arte sua silvis occultat abactas. |
| 687 | Primary Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo |
| 688 | Primary rure senex; Battum vicinia tota vocabant. |
| 689 | Primary Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei |
| 690 | Primary nobiliumque greges custos servabat equarum. |
| 691 | Primary Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi |
| 692 | Primary “quisquis es, hospes” ait, “si forte armenta requiret |
| 693 | Primary haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto |
| 694 | Primary nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam” — |
| 695 | Primary et dedit. Accepta voces has reddidit hospes: |
| 696 | Primary “Tutus eas: lapis iste prius tua furta loquetur”, |
| 697 | Primary et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire, |
| 698 | Primary mox redit, et versa pariter cum voce figura |
| 699 | Primary “rustice, vidisti siquas hoc limite” dixit |
| 700 | Primary “ire boves, fer opem furtoque silentia deme: |
| 701 | Primary iuncta suo pariter dabitur ubi femina tauro.” |
| 702 | Primary At senior, postquam est merces geminata, “sub illis |
| 703 | Primary montibus” inquit “erunt”: et erant sub montibus illis. |
| 704 | Primary Risit Atlantiades et “me mihi, perfide, prodis? |
| 705 | Primary me mihi prodis?” ait, periuraque pectora vertit |
| 706 | Primary in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, |
| 707 | Primary inque nihil merito vetus est infamia saxo. |
| 708 | Primary Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, |
| 709 | Primary Munychiosque volans agros gratamque Minervae |
| 710 | Primary despectabat humum cultique arbusta Lycei. |
| 711 | Primary Illa forte die castae de more puellae |
| 712 | Primary vertice supposito festas in Palladis arces |
| 713 | Primary pura coronatis portabant sacra canistris. |
| 714 | Primary Inde revertentes deus adspicit ales iterque |
| 715 | Primary non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem. |
| 716 | Primary Ut volucris visis rapidissima miluus extis, |
| 717 | Primary dum timet et densi circumstant sacra ministri, |
| 718 | Primary flectitur in gyrum nec longius audet abire |
| 719 | Primary spemque suam motis avidus circumvolat alis, |
| 720 | Primary sic super Actaeas agilis Cyllenius arces |
| 721 | Primary inclinat cursus et easdem circinat auras. |
| 722 | Primary Quanto splendidior quam cetera sidera fulget |
| 723 | Primary Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, |
| 724 | Primary tanto virginibus praestantior omnibus Herse |
| 725 | Primary ibat, eratque decus pompae comitumque suarum. |
| 726 | Primary Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens |
| 727 | Primary non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum |
| 728 | Primary funda iacit: volat illud et incandescit eundo |
| 729 | Primary et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes. |
| 730 | Primary Vertit iter caeloque petit terrena relicto |
| 731 | Primary nec se dissimulat: tanta est fiducia formae. |
| 732 | Primary Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam |
| 733 | Primary permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, |
| 734 | Primary collocat, ut limbus totumque appareat aurum, |
| 735 | Primary ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, |
| 736 | Primary virga sit, ut tersis niteant talaria plantis. |
| 737 | Primary Pars secreta domus ebore et testudine cultos |
| 738 | Primary tres habuit thalamos: quorum tu, Pandrose, dextrum, |
| 739 | Primary Aglauros laevum, medium possederat Herse. |
| 740 | Primary Quae tenuit laevum, venientem prima notavit |
| 741 | Primary Mercurium nomenque dei scitarier ausa est |
| 742 | Primary et causam adventus. Cui sic respondit Atlantis |
| 743 | Primary Pleionesque nepos: “Ego sum, qui iussa per auras |
| 744 | Primary verba patris porto: pater est mihi Iuppiter ipse. |
| 745 | Primary Nec fingam causas; tu tantum fida sorori |
| 746 | Primary esse velis prolisque meae matertera dici. |
| 747 | Primary Herse causa viae. Faveas oramus amanti.” |
| 748 | Primary Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper |
| 749 | Primary viderat Aglauros flavae secreta Minervae, |
| 750 | Primary proque ministerio magni sibi ponderis aurum |
| 751 | Primary postulat: interea tectis excedere cogit. |
| 752 | Primary Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem |
| 753 | Primary et tanto penitus traxit suspiria motu, |
| 754 | Primary ut pariter pectus positamque in pectore forti |
| 755 | Primary aegida concuteret. Subit, hanc arcana profana |
| 756 | Primary detexisse manu tum cum sine matre creatam |
| 757 | Primary Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, |
| 758 | Primary et gratamque deo fore iam gratamque sorori |
| 759 | Primary et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. |
| 760 | Primary Protinus Invidiae nigro squalentia tabo |
| 761 | Primary tecta petit. Domus est imis in vallibus huius |
| 762 | Primary abdita, sole carens, non ulli pervia vento, |
| 763 | Primary tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae |
| 764 | Primary igne vacet semper, caligine semper abundet. |
| 765 | Primary Huc ubi pervenit belli metuenda virago, |
| 766 | Primary constitit ante domum (neque enim succedere tectis |
| 767 | Primary fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. |
| 768 | Primary Concussae patuere fores. Videt intus edentem |
| 769 | Primary vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, |
| 770 | Primary Invidiam, visaque oculos avertit. At illa |
| 771 | Primary surgit humo pigre semesarumque relinquit |
| 772 | Primary corpora serpentum passuque incedit inerti; |
| 773 | Primary utque deam vidit formaque armisque decoram, |
| 774 | Primary ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit. |
| 775 | Primary Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, |
| 776 | Primary nusquam recta acies, livent rubigine dentes, |
| 777 | Primary pectora felle virent, lingua est suffusa veneno. |
| 778 | Primary Risus abest, nisi quem visi movere dolores. |
| 779 | Primary Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis, |
| 780 | Primary sed videt ingratos intabescitque videndo |
| 781 | Primary successus hominum, carpitque et carpitur una, |
| 782 | Primary suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam, |
| 783 | Primary talibus adfata est breviter Tritonia dictis: |
| 784 | Primary “Infice tabe tua natarum Cecropis unam. |
| 785 | Primary Sic opus est. Aglauros ea est.” Haud plura locuta |
| 786 | Primary fugit et impressa tellurem reppulit hasta. |
| 787 | Primary Illa deam obliquo fugientem lumine cernens |
| 788 | Primary murmura parva dedit, successurumque Minervae |
| 789 | Primary indoluit, baculumque capit, quod spinea totum |
| 790 | Primary vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, |
| 791 | Primary quacumque ingreditur, florentia proterit arva |
| 792 | Primary exuritque herbas et summa cacumina carpit, |
| 793 | Primary adflatuque suo populos urbesque domosque |
| 794 | Primary polluit. Et tandem Tritonida conspicit arcem |
| 795 | Primary ingeniis opibusque et festa pace virentem, |
| 796 | Primary vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. |
| 797 | Primary Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, |
| 798 | Primary iussa facit pectusque manu ferrugine tincta |
| 799 | Primary tangit et hamatis praecordia sentibus implet, |
| 800 | Primary inspiratque nocens virus, piceumque per ossa |
| 801 | Primary dissipat et medio spargit pulmone venenum. |
| 802 | Primary Neve mali causae spatium per latius errent, |
| 803 | Primary germanam ante oculos fortunatumque sororis |
| 804 | Primary coniugium pulchraque deum sub imagine ponit, |
| 805 | Primary cunctaque magna facit. Quibus inritata dolore |
| 806 | Primary Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, |
| 807 | Primary anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe |
| 808 | Primary liquitur ut glacies incerto saucia sole. |
| 809 | Primary Felicisque bonis non lenius uritur Herses, |
| 810 | Primary quam cum spinosis ignis supponitur herbis, |
| 811 | Primary quae neque dant flammas lenique tepore cremantur. |
| 812 | Primary Saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, |
| 813 | Primary saepe velut crimen rigido narrare parenti; |
| 814 | Primary denique in adverso venientem limine sedit |
| 815 | Primary exclusura deum. Cui blandimenta precesque |
| 816 | Primary verbaque iactanti mitissima “desine” dixit: |
| 817 | Primary “hinc ego me non sum nisi te motura repulso.” |
| 818 | Primary “Stemus” ait “pacto” velox Cyllenius “isto”: |
| 819 | Primary caelestique fores virga patefecit. At illi |
| 820 | Primary surgere conanti partes, quascumque sedendo |
| 821 | Primary flectimus, ignava nequeunt gravitate moveri. |
| 822 | Primary Illa quidem pugnat recto se attollere trunco, |
| 823 | Primary sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen |
| 824 | Primary labitur, et callent amisso sanguine venae. |
| 825 | Primary Utque malum late solet inmedicabile cancer |
| 826 | Primary serpere et inlaesas vitiatis addere partes, |
| 827 | Primary sic letalis hiems paulatim in pectora venit |
| 828 | Primary vitalesque vias et respiramina clausit. |
| 829 | Primary Nec conata loqui est, nec, si conata fuisset, |
| 830 | Primary vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, |
| 831 | Primary oraque duruerant, signumque exsangue sedebat. |
| 832 | Primary Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. |
| 833 | Primary Has ubi verborum poenas mentisque profanae |
| 834 | Primary cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras |
| 835 | Primary linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. |
| 836 | Primary Sevocat hunc genitor. Nec causam fassus amoris |
| 837 | Primary “fide minister” ait “iussorum, nate, meorum, |
| 838 | Primary pelle moram solitoque celer delabere cursu, |
| 839 | Primary quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra |
| 840 | Primary suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), |
| 841 | Primary hanc pete, quodque procul montano gramine pasci |
| 842 | Primary armentum regale vides, ad litora verte.” |
| 843 | Primary Dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci |
| 844 | Primary litora iussa petunt, ubi magni filia regis |
| 845 | Primary ludere virginibus Tyriis comitata solebat. |
| 846 | Primary Non bene conveniunt nec in una sede morantur |
| 847 | Primary maiestas et amor: sceptri gravitate relicta |
| 848 | Primary ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis |
| 849 | Primary ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, |
| 850 | Primary induitur faciem tauri mixtusque iuvencis |
| 851 | Primary mugit et in teneris formosus obambulat herbis. |
| 852 | Primary Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri |
| 853 | Primary calcavere pedis nec solvit aquaticus auster. |
| 854 | Primary Colla toris exstant, armis palearia pendent, |
| 855 | Primary cornua parva quidem, sed quae contendere possis |
| 856 | Primary facta manu, puraque magis perlucida gemma. |
| 857 | Primary Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen; |
| 858 | Primary pacem vultus habet. Miratur Agenore nata, |
| 859 | Primary quod tam formosus, quod proelia nulla minetur. |
| 860 | Primary Sed quamvis mitem metuit contingere primo: |
| 861 | Primary mox adit et flores ad candida porrigit ora. |
| 862 | Primary Gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, |
| 863 | Primary oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt. |
| 864 | Primary Et nunc adludit viridique exsultat in herba, |
| 865 | Primary nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; |
| 866 | Primary paulatimque metu dempto modo pectora praebet |
| 867 | Primary virginea plaudenda manu, modo cornua sertis |
| 868 | Primary impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo |
| 869 | Primary nescia quem premeret, tergo considere tauri, |
| 870 | Primary cum deus a terra siccoque a litore sensim |
| 871 | Primary falsa pedum primis vestigia ponit in undis: |
| 872 | Primary inde abit ulterius mediique per aequora ponti |
| 873 | Primary fert praedam. Pavet haec litusque ablata relictum |
| 874 | Primary respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso |
| 875 | Primary imposita est; tremulae sinuantur flamine vestes. |