Reader
Reader | Metamorphoses, Book 7
Metamorphoses
Ovid
Text
Position
Line 1 of 865
Waypoints
| Line Ref | Hugo Magnus | Latin |
|---|---|
| 1 | Primary Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, |
| 2 | Primary perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam |
| 3 | Primary Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati |
| 4 | Primary virgineas volucres miseri senis ore fugarant, |
| 5 | Primary multaque perpessi claro sub Iasone tandem |
| 6 | Primary contigerant rapidas limosi Phasidos undas. |
| 7 | Primary Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt |
| 8 | Primary lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, |
| 9 | Primary concipit interea validos Aeetias ignes |
| 10 | Primary et luctata diu, postquam ratione furorem |
| 11 | Primary vincere non poterat, “frustra Medea, repugnas: |
| 12 | Primary nescio quis deus obstat” ait; “mirumque, nisi hoc est, |
| 13 | Primary aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. |
| 14 | Primary Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? |
| 15 | Primary Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi, |
| 16 | Primary ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? |
| 17 | Primary Excute virgineo conceptas pectore flammas, |
| 18 | Primary si potes, infelix! — Si possem, sanior essem. |
| 19 | Primary Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, |
| 20 | Primary mens aliud suadet. Video meliora proboque, |
| 21 | Primary deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo, |
| 22 | Primary ureris et thalamos alieni concipis orbis? |
| 23 | Primary Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille |
| 24 | Primary occidat, in dis est. Vivat tamen! idque precari |
| 25 | Primary vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? |
| 26 | Primary Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas |
| 27 | Primary et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint, |
| 28 | Primary ore movere potest? Certe mea pectora movit. |
| 29 | Primary At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore |
| 30 | Primary concurretque suae segeti, tellure creatis |
| 31 | Primary hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. |
| 32 | Primary Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, |
| 33 | Primary tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor. |
| 34 | Primary Cur non et specto pereuntem oculosque videndo |
| 35 | Primary conscelero? Cur non tauros exhortor in illum |
| 36 | Primary terrigenasque feros insopitumque draconem? |
| 37 | Primary Di meliora velint. Quamquam non ista precanda, |
| 38 | Primary sed facienda mihi. — Prodamne ego regna parentis, |
| 39 | Primary atque ope nescio quis servabitur advena nostra, |
| 40 | Primary ut per me sospes sine me det lintea ventis |
| 41 | Primary virque sit alterius, poenae Medea relinquar? |
| 42 | Primary Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, |
| 43 | Primary occidat ingratus. Sed non is vultus in illo, |
| 44 | Primary non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, |
| 45 | Primary ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. |
| 46 | Primary Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes |
| 47 | Primary esse deos. Quid tuta times? accingere et omnem |
| 48 | Primary pelle moram: tibi se semper debebit Iason, |
| 49 | Primary te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas |
| 50 | Primary servatrix urbes matrum celebrabere turba. |
| 51 | Primary Ergo ego germanam fratremque patremque deosque |
| 52 | Primary et natale solum, ventis ablata, relinquam? |
| 53 | Primary Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, |
| 54 | Primary frater adhuc infans: stant mecum vota sororis, |
| 55 | Primary maximus intra me deus est. Non magna relinquam, |
| 56 | Primary magna sequar: titulum servatae pubis Achivae |
| 57 | Primary notitiamque loci melioris et oppida, quorum |
| 58 | Primary hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum; |
| 59 | Primary quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, |
| 60 | Primary Aesoniden mutasse velim; quo coniuge felix |
| 61 | Primary et dis cara ferar et vertice sidera tangam. |
| 62 | Primary Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis |
| 63 | Primary dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis |
| 64 | Primary nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis |
| 65 | Primary Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? |
| 66 | Primary Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens |
| 67 | Primary per freta longa ferar: nihil illum amplexa verebor |
| 68 | Primary aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. — |
| 69 | Primary Coniugiumne vocas speciosaque nomina culpae |
| 70 | Primary imponis, Medea, tuae? Quin adspice, quantum |
| 71 | Primary adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen.” |
| 72 | Primary Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque |
| 73 | Primary constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. |
| 74 | Primary Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, |
| 75 | Primary quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat. |
| 76 | Primary Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor, |
| 77 | Primary cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. |
| 78 | Primary Erubuere genae, totoque recanduit ore, |
| 79 | Primary utque solet ventis alimenta adsumere quaeque |
| 80 | Primary parva sub inducta latuit scintilla favilla |
| 81 | Primary crescere et in veteres agitata resurgere vires, |
| 82 | Primary sic iam lentus amor, iam quem languere putares, |
| 83 | Primary ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. |
| 84 | Primary Et casu solito formosior Aesone natus |
| 85 | Primary illa luce fuit: posses ignoscere amanti. |
| 86 | Primary Spectat et in vultu veluti tum denique viso |
| 87 | Primary lumina fixa tenet nec se mortalia demens |
| 88 | Primary ora videre putat, nec se declinat ab illo. |
| 89 | Primary Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit |
| 90 | Primary hospes et auxilium submissa voce rogavit |
| 91 | Primary promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: |
| 92 | Primary “Quid faciam, video (non ignorantia veri |
| 93 | Primary decipiet, sed amor): servabere munere nostro; |
| 94 | Primary servatus promissa dato.” Per sacra triformis |
| 95 | Primary ille deae, lucoque foret quod numen in illo, |
| 96 | Primary perque patrem soceri cernentem cuncta futuri |
| 97 | Primary eventusque suos et tanta pericula iurat. |
| 98 | Primary Creditus accepit cantatas protinus herbas |
| 99 | Primary edidicitque usum, laetusque in tecta recessit. |
| 100 | Primary Postera depulerat stellas aurora micantes: |
| 101 | Primary conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum |
| 102 | Primary consistuntque iugis. Medio rex ipse resedit |
| 103 | Primary agmine purpureus sceptroque insignis eburno. |
| 104 | Primary Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant |
| 105 | Primary aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae |
| 106 | Primary ardent; utque solent pleni resonare camini, |
| 107 | Primary aut ubi terrena silices fornace soluti |
| 108 | Primary concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, |
| 109 | Primary pectora sic intus clausas volventia flammas |
| 110 | Primary gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus |
| 111 | Primary obvius it. Vertere truces venientis ad ora |
| 112 | Primary terribiles vultus praefixaque cornua ferro, |
| 113 | Primary pulvereumque solum pede pulsavere bisulco |
| 114 | Primary fumificisque locum mugitibus impleverunt. |
| 115 | Primary Deriguere metu Minyae: subit ille, nec ignes |
| 116 | Primary sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), |
| 117 | Primary pendulaque audaci mulcet palearia dextra, |
| 118 | Primary suppositosque iugo pondus grave cogit aratri |
| 119 | Primary ducere et insuetum ferro proscindere campum. |
| 120 | Primary Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent |
| 121 | Primary adiciuntque animos. Galea tum sumit aena |
| 122 | Primary vipereos dentes et aratos spargit in agros. |
| 123 | Primary Semina mollit humus valido praetincta veneno, |
| 124 | Primary et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes. |
| 125 | Primary Utque hominis speciem materna sumit in alvo |
| 126 | Primary perque suos intus numeros componitur infans, |
| 127 | Primary nec nisi maturus communes exit in auras, |
| 128 | Primary sic ubi visceribus gravidae telluris imago |
| 129 | Primary effecta est hominis, feto consurgit in arvo, |
| 130 | Primary quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. |
| 131 | Primary Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas |
| 132 | Primary in caput Haemonii iuvenis torquere parantes, |
| 133 | Primary demisere metu vultumque animumque Pelasgi. |
| 134 | Primary Ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum; |
| 135 | Primary utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, |
| 136 | Primary palluit et subito sine sanguine frigida sedit; |
| 137 | Primary neve parum valeant a se data gramina, carmen |
| 138 | Primary auxiliare canit secretasque advocat artes. |
| 139 | Primary Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes |
| 140 | Primary a se depulsum Martem convertit in ipsos. |
| 141 | Primary Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres |
| 142 | Primary civilique cadunt acie. Gratantur Achivi |
| 143 | Primary victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. |
| 144 | Primary Tu quoque victorem complecti, barbara, velles: |
| 145 | Primary obstitit incepto pudor. At complexa fuisses |
| 146 | Primary sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. |
| 147 | Primary Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque |
| 148 | Primary carminibus grates et dis auctoribus horum. |
| 149 | Primary Pervigilem superest herbis sopire draconem, |
| 150 | Primary qui crista linguisque tribus praesignis et uncis |
| 151 | Primary dentibus horrendus custos erat arboris aureae. |
| 152 | Primary Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci |
| 153 | Primary verbaque ter dixit placidos facientia somnos, |
| 154 | Primary quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, |
| 155 | Primary somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro |
| 156 | Primary heros Aesonius potitur spolioque superbus |
| 157 | Primary muneris auctorem secum, spolia altera, portans |
| 158 | Primary victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. |
| 159 | Primary Haemoniae matres pro gnatis dona receptis |
| 160 | Primary grandaevique ferunt patres congestaque flamma |
| 161 | Primary tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum |
| 162 | Primary victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson, |
| 163 | Primary iam propior leto fessusque senilibus annis. |
| 164 | Primary Cum sic Aesonides: “O cui debere salutem |
| 165 | Primary confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti |
| 166 | Primary excessitque fidem meritorum summa tuorum, |
| 167 | Primary si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?), |
| 168 | Primary deme meis annis et demptos adde parenti.” |
| 169 | Primary Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis, |
| 170 | Primary dissimilemque animum subiit Aeeta relictus. |
| 171 | Primary Nec tamen adfectus tales confessa “quod” inquit |
| 172 | Primary “excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam |
| 173 | Primary posse tuae videor spatium transcribere vitae? |
| 174 | Primary Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. Sed isto, |
| 175 | Primary quod petis, experiar maius dare munus Iason. |
| 176 | Primary Arte mea soceri longum temptabimus aevum, |
| 177 | Primary non annis renovare tuis: modo diva triformis |
| 178 | Primary adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.” |
| 179 | Primary Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent |
| 180 | Primary efficerentque orbem. Postquam plenissima fulsit |
| 181 | Primary et solida terras spectavit imagine luna, |
| 182 | Primary egreditur tectis vestes induta recinctas, |
| 183 | Primary nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, |
| 184 | Primary fertque vagos mediae per muta silentia noctis |
| 185 | Primary incomitata gradus. Homines volucresque ferasque |
| 186 | Primary solverat alta quies: nullo cum murmure saepes, |
| 187 | Primary inmotaeque silent frondes, silet umidus aer; |
| 188 | Primary sidera sola micant. Ad quae sua bracchia tendens |
| 189 | Primary ter se convertit, ter sumptis flumine crinem |
| 190 | Primary inroravit aquis ternisque ululatibus ora |
| 191 | Primary solvit et, in dura submisso poplite terra, |
| 192 | Primary “Nox” ait “arcanis fidissima, quaeque diurnis |
| 193 | Primary aurea cum luna succeditis ignibus astra, |
| 194 | Primary tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris |
| 195 | Primary adiutrixque venis cantusque artisque magorum, |
| 196 | Primary quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, |
| 197 | Primary auraeque et venti montesque amnesque lacusque |
| 198 | Primary dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste. |
| 199 | Primary Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes |
| 200 | Primary in fontes rediere suos, concussaque sisto, |
| 201 | Primary stantia concutio cantu freta, nubila pello |
| 202 | Primary nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, |
| 203 | Primary vipereas rumpo verbis et carmine fauces, |
| 204 | Primary vivaque saxa sua convulsaque robora terra |
| 205 | Primary et silvas moveo, iubeoque tremescere montes |
| 206 | Primary et mugire solum manesque exire sepulcris. |
| 207 | Primary Te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores |
| 208 | Primary aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro |
| 209 | Primary pallet avi, pallet nostris Aurora venenis. |
| 210 | Primary Vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco |
| 211 | Primary impatiens oneris collum pressistis aratro, |
| 212 | Primary vos serpentigenis in se fera bella dedistis |
| 213 | Primary custodemque rudem somno sopistis et aurum |
| 214 | Primary vindice decepto Graias misistis in urbes. |
| 215 | Primary Nunc opus est sucis, per quos renovata senectus |
| 216 | Primary in florem redeat primosque reconligat annos. |
| 217 | Primary Et dabitis. Neque enim micuerunt sidera frustra, |
| 218 | Primary nec frustra volucrum tractus cervice draconum |
| 219 | Primary currus adest.” Aderat demissus ab aethere currus. |
| 220 | Primary Quo simul adscendit frenataque colla draconum |
| 221 | Primary permulsit manibusque leves agitavit habenas, |
| 222 | Primary sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe |
| 223 | Primary despicit et Threces regionibus applicat angues: |
| 224 | Primary et quasque Ossa tulit quasque altus Pelion herbas |
| 225 | Primary Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus |
| 226 | Primary perspicit, et placitas partim radice revellit, |
| 227 | Primary partim succidit curvamine falcis aenae. |
| 228 | Primary Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, |
| 229 | Primary multa quoque Amphrysi neque eras inmunis, Enipeu; |
| 230 | Primary nec non Peneos, nec non Spercheides undae |
| 231 | Primary contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes. |
| 232 | Primary Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, |
| 233 | Primary nondum mutato vulgatum corpore Glauci. |
| 234 | Primary Et iam nona dies curru pennisque draconum |
| 235 | Primary nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, |
| 236 | Primary cum rediit. Neque erant tacti, nisi odore, dracones, |
| 237 | Primary et tamen annosae pellem posuere senectae. |
| 238 | Primary Constitit adveniens citra limenque foresque |
| 239 | Primary et tantum caelo tegitur refugitque viriles |
| 240 | Primary contactus statuitque aras de caespite binas, |
| 241 | Primary dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae. |
| 242 | Primary Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti. |
| 243 | Primary haud procul egesta scrobibus tellure duabus |
| 244 | Primary sacra facit cultrosque in guttura velleris atri |
| 245 | Primary conicit et patulas perfundit sanguine fossas. |
| 246 | Primary Tum super invergens liquidi carchesia vini |
| 247 | Primary alteraque invergens tepidi carchesia lactis |
| 248 | Primary verba simul fudit terrenaque numina civit |
| 249 | Primary umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, |
| 250 | Primary ne properent artus anima fraudare senili. |
| 251 | Primary Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, |
| 252 | Primary Aesonis effetum proferri corpus ad auras |
| 253 | Primary iussit et in plenos resolutum carmine somnos, |
| 254 | Primary exanimi similem, stratis porrexit in herbis. |
| 255 | Primary Hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros |
| 256 | Primary et monet arcanis oculos removere profanos. |
| 257 | Primary Diffugiunt iussi. Passis Medea capillis |
| 258 | Primary bacchantum ritu, flagrantes circuit aras |
| 259 | Primary multifidasque faces in fossa sanguinis atra |
| 260 | Primary tingit et infectas geminis accendit in aris |
| 261 | Primary terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. |
| 262 | Primary Interea validum posito medicamen aeno |
| 263 | Primary fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. |
| 264 | Primary Illic Haemonia radices valle resectas |
| 265 | Primary seminaque floresque et sucos incoquit atros. |
| 266 | Primary Adicit extremo lapides oriente petitos |
| 267 | Primary et quas Oceani refluum mare lavit harenas, |
| 268 | Primary addit et exceptas luna pernocte pruinas |
| 269 | Primary et strigis infames ipsis cum carnibus alas |
| 270 | Primary inque virum soliti vultus mutare ferinos |
| 271 | Primary ambigui prosecta lupi; nec defuit illis |
| 272 | Primary squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri |
| 273 | Primary vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit |
| 274 | Primary ora caputque novem cornicis saecula passae. |
| 275 | Primary His et mille aliis postquam sine nomine rebus |
| 276 | Primary propositum instruxit mortali barbara maius |
| 277 | Primary arenti ramo iampridem mitis olivae |
| 278 | Primary omnia confudit summisque inmiscuit ima. |
| 279 | Primary Ecce vetus calido versatus stipes aeno |
| 280 | Primary fit viridis primo, nec longo tempore frondes |
| 281 | Primary induit et subito gravidis oneratur olivis. |
| 282 | Primary At quacumque cavis spumas eiecit aenis |
| 283 | Primary ignis et in terram guttae cecidere calentes, |
| 284 | Primary vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. |
| 285 | Primary Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit |
| 286 | Primary ense senis iugulum, veteremque exire cruorem |
| 287 | Primary passa, replet sucis. Quos postquam combibit Aeson |
| 288 | Primary aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque |
| 289 | Primary canitie posita nigrum rapuere colorem, |
| 290 | Primary pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, |
| 291 | Primary adiectoque cavae supplentur corpore rugae, |
| 292 | Primary membraque luxuriant. Aeson miratur et olim |
| 293 | Primary ante quater denos hunc se reminiscitur annos. |
| 294 | Primary Viderat ex alto tanti miracula monstri |
| 295 | Primary Liber, et admonitus iuvenes nutricibus annos |
| 296 | Primary posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. |
| 297 | Primary Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum |
| 298 | Primary Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex |
| 299 | Primary confugit. Atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, |
| 300 | Primary excipiunt natae. Quas tempore callida parvo |
| 301 | Primary Colchis amicitiae mendacis imagine cepit. |
| 302 | Primary Dumque refert inter meritorum maxima, demptos |
| 303 | Primary Aesonis esse situs, atque hac in parte moratur, |
| 304 | Primary spes est virginibus Pelia subiecta creatis |
| 305 | Primary arte suum parili revirescere posse parentem. |
| 306 | Primary Idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. |
| 307 | Primary Illa brevi spatio silet et dubitare videtur |
| 308 | Primary suspenditque animos ficta gravitate rogantes. |
| 309 | Primary Mox ubi pollicita est, “quo sit fiducia maior |
| 310 | Primary muneris huius” ait, “qui vestri maximus aevo est |
| 311 | Primary dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.” |
| 312 | Primary Protinus innumeris effetus laniger annis |
| 313 | Primary attrahitur flexo circum cava tempora cornu. |
| 314 | Primary Cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro |
| 315 | Primary fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, |
| 316 | Primary membra simul pecudis validosque venefica sucos |
| 317 | Primary mergit in aere cavo: minuunt en corporis artus |
| 318 | Primary cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, |
| 319 | Primary et tener auditur medio balatus aeno. |
| 320 | Primary Nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus |
| 321 | Primary lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit. |
| 322 | Primary Obstipuere satae Pelia: promissaque postquam |
| 323 | Primary exhibuere fidem, tum vero impensius instant. |
| 324 | Primary Ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis |
| 325 | Primary dempserat et quarta radiantia nocte micabant |
| 326 | Primary sidera, cum rapido fallax Aeetias igni |
| 327 | Primary imponit purum laticem et sine viribus herbas. |
| 328 | Primary Iamque neci similis resoluto corpore regem |
| 329 | Primary et cum rege suo custodes somnus habebat, |
| 330 | Primary quem dederant cantus magicaeque potentia linguae: |
| 331 | Primary intrarant iussae cum Colchide limina natae |
| 332 | Primary ambierantque torum. “Quid nunc dubitatis inertes? |
| 333 | Primary Stringite” ait “gladios veteremque haurite cruorem, |
| 334 | Primary ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas. |
| 335 | Primary In manibus vestris vita est aetasque parentis: |
| 336 | Primary si pietas ulla est nec spes agitatis inanes, |
| 337 | Primary officium praestate patri telisque senectam |
| 338 | Primary exigite et saniem coniecto emittite ferro.” |
| 339 | Primary His, ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est, |
| 340 | Primary et ne sit scelerata, facit scelus. Haud tamen ictus |
| 341 | Primary ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt |
| 342 | Primary caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. |
| 343 | Primary Ille, cruore fluens, cubito tamen adlevat artus |
| 344 | Primary semilacerque toro temptat consurgere et inter |
| 345 | Primary tot medius gladios pallentia bracchia tendens |
| 346 | Primary “quid facitis, gnatae? quis vos in fata parentis |
| 347 | Primary armat?” ait. Cecidere illis animique manusque. |
| 348 | Primary Plura locuturo cum verbis guttura Colchis |
| 349 | Primary abstulit et calidis laniatum mersit in undis. |
| 350 | Primary Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, |
| 351 | Primary non exempta foret poenae. Fugit alta superque |
| 352 | Primary Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque |
| 353 | Primary Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi. |
| 354 | Primary Hic ope nympharum sublatus in aera pennis, |
| 355 | Primary cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, |
| 356 | Primary Deucalioneas effugit inobrutus undas. |
| 357 | Primary Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit |
| 358 | Primary factaque de saxo longi simulacra draconis, |
| 359 | Primary Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum |
| 360 | Primary occuluit Liber falsi sub imagine cervi, |
| 361 | Primary quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, |
| 362 | Primary et quos Maera novo latratu terruit agros, |
| 363 | Primary Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres |
| 364 | Primary gesserunt tum cum discederet Herculis agmen |
| 365 | Primary Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, |
| 366 | Primary quorum oculos ipso vitiantes omnia visu |
| 367 | Primary Iuppiter exosus fraternis subdidit undis. |
| 368 | Primary Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, |
| 369 | Primary qua pater Alcidamas placidam de corpore natae |
| 370 | Primary miraturus erat nasci potuisse columbam. |
| 371 | Primary Inde lacus Hyries videt et Cycneia tempe, |
| 372 | Primary quae subitus celebravit olor. Nam Phyllius illic |
| 373 | Primary imperio pueri volucresque ferumque leonem |
| 374 | Primary tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus |
| 375 | Primary vicerat, et spreto totiens iratus amore |
| 376 | Primary praemia poscenti taurum suprema negabat. |
| 377 | Primary Ille indignatus “cupies dare” dixit et alto |
| 378 | Primary desiluit saxo. Cuncti cecidisse putabant: |
| 379 | Primary factus olor niveis pendebat in aere pennis. |
| 380 | Primary At genetrix Hyrie, servatum nescia, flendo |
| 381 | Primary delicuit stagnumque suo de nomine fecit. |
| 382 | Primary Adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis |
| 383 | Primary Ophias effugit natorum vulnera Combe. |
| 384 | Primary Inde Calaureae Letoidos adspicit arva, |
| 385 | Primary in volucrem versi cum coniuge conscia regis. |
| 386 | Primary Dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron |
| 387 | Primary concubiturus erat saevarum more ferarum |
| 388 | Primary Cephison procul hinc deflentem fata nepotis |
| 389 | Primary respicit, in tumidam phocen ab Apolline versi, |
| 390 | Primary Eumelique domum lugentis in aere natum. |
| 391 | Primary Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis |
| 392 | Primary contigit. Hic aevo veteres mortalia primo |
| 393 | Primary corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. |
| 394 | Primary Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis, |
| 395 | Primary flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, |
| 396 | Primary sanguine natorum perfunditur impius ensis, |
| 397 | Primary ultaque se male mater Iasonis effugit arma. |
| 398 | Primary Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat |
| 399 | Primary Palladias arces, quae te, iustissima Phene, |
| 400 | Primary teque, senex Peripha, pariter videre volantes |
| 401 | Primary innixamque novis neptem Polypemonis alis. |
| 402 | Primary Excipit hanc Aegeus, facto dammandus in uno; |
| 403 | Primary nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit. |
| 404 | Primary Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, |
| 405 | Primary et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon. |
| 406 | Primary Huius in exitium miscet Medea quod olim |
| 407 | Primary attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. |
| 408 | Primary Illud Echidneae memorant e dentibus ortum |
| 409 | Primary esse canis. Specus est tenebroso caecus hiatu, |
| 410 | Primary est via declivis, per quam Tirynthius heros |
| 411 | Primary restantem contraque diem radiosque micantes |
| 412 | Primary obliquantem oculos nexis adamante catenis |
| 413 | Primary Cerberon abstraxit; rabida qui concitus ira |
| 414 | Primary implevit pariter ternis latratibus auras |
| 415 | Primary et sparsit virides spumis albentibus agros. |
| 416 | Primary Has concresse putant nactasque alimenta feracis |
| 417 | Primary fecundique soli vires cepisse nocendi. |
| 418 | Primary Quae quia nascuntur dura vivacia caute, |
| 419 | Primary agrestes aconita vocant. Ea coniugis astu |
| 420 | Primary ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. |
| 421 | Primary Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, |
| 422 | Primary cum pater in capulo gladii cognovit eburno |
| 423 | Primary signa sui generis facinusque excussit ab ore. |
| 424 | Primary Effugit illa necem nebulis per carmina motis. |
| 425 | Primary At genitor, quamquam laetatur sospite nato, |
| 426 | Primary attonitus tamen est ingens discrimine parvo |
| 427 | Primary committi potuisse nefas. Fovet ignibus aras |
| 428 | Primary muneribusque deos implet, feriuntque secures |
| 429 | Primary colla torosa boum vinctorum corpora vittis. |
| 430 | Primary Nullus Erechthidis fertur celebratior illo |
| 431 | Primary inluxisse dies. Agitant convivia patres |
| 432 | Primary et medium vulgus, nec non et carmina, vino |
| 433 | Primary ingenium faciente, canunt: “Te, maxime Theseu, |
| 434 | Primary mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri; |
| 435 | Primary quodque suis securus arat Cromyona colonus, |
| 436 | Primary munus opusque tuum est. Tellus Epidauria per te |
| 437 | Primary clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, |
| 438 | Primary vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, |
| 439 | Primary Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. |
| 440 | Primary Occidit ille Sinis, magnis male viribus usus, |
| 441 | Primary qui poterat curvare trabes et agebat ab alto |
| 442 | Primary ad terram late sparsuras corpora pinus. |
| 443 | Primary Tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes |
| 444 | Primary composito Scirone patet, sparsisque latronis |
| 445 | Primary terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; |
| 446 | Primary quae iactata diu fertur durasse vetustas |
| 447 | Primary in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. |
| 448 | Primary Si titulos annosque tuos numerare velimus, |
| 449 | Primary facta premant annos. Pro te, fortissime, vota |
| 450 | Primary publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.” |
| 451 | Primary Consonat adsensu populi precibusque faventum |
| 452 | Primary regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. |
| 453 | Primary Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, |
| 454 | Primary sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus |
| 455 | Primary gaudia percepit nato secura recepto. |
| 456 | Primary Bella parat Minos. Qui quamquam milite, quamquam |
| 457 | Primary classe valet, patria tamen est firmissimus ira |
| 458 | Primary Androgeique necem iustis ulciscitur armis. |
| 459 | Primary Ante tamen bello vires adquirit amicas, |
| 460 | Primary quaque potens habitus, volucri freta classe pererrat. |
| 461 | Primary Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, |
| 462 | Primary promissis Anaphen, regna Astypaleia bello; |
| 463 | Primary hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli |
| 464 | Primary florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon |
| 465 | Primary marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen |
| 466 | Primary Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro |
| 467 | Primary mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, |
| 468 | Primary nigra pedes, nigris velata monedula pennis). |
| 469 | Primary At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros |
| 470 | Primary et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae |
| 471 | Primary Gnosiacas iuvere rates. Latere inde sinistro |
| 472 | Primary Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: |
| 473 | Primary Oenopiam veteres appellavere, sed ipse |
| 474 | Primary Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. |
| 475 | Primary Turba ruit tantaeque virum cognoscere famae |
| 476 | Primary expetit. Occurrunt illi Telamonque, minorque |
| 477 | Primary quam Telamon Peleus, et proles tertia Phocus. |
| 478 | Primary Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili |
| 479 | Primary Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit. |
| 480 | Primary Admonitus patrii luctus suspirat et illi |
| 481 | Primary dicta refert rector populorum talia centum: |
| 482 | Primary “Arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque |
| 483 | Primary pars sis militiae; tumulo solacia posco.” |
| 484 | Primary Huic Asopiades “petis inrita” dixit “et urbi |
| 485 | Primary non facienda meae: neque enim coniunctior ulla |
| 486 | Primary Cecropidis hac est tellus: ea foedera nobis.” |
| 487 | Primary Tristis abit “stabunt” que “tibi tua foedera magno” |
| 488 | Primary dixit et utilius bellum putat esse minari |
| 489 | Primary quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. |
| 490 | Primary Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris |
| 491 | Primary spectari poterat, cum pleno concita velo |
| 492 | Primary Attica puppis adest in portusque intrat amicos, |
| 493 | Primary quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. |
| 494 | Primary Aeacidae longo iuvenes post tempore visum |
| 495 | Primary agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere |
| 496 | Primary inque patris duxere domum. Spectabilis heros |
| 497 | Primary et veteris retinens etiamnum pignera formae |
| 498 | Primary ingreditur ramumque tenens popularis olivae |
| 499 | Primary a dextra laevaque duos aetate minores |
| 500 | Primary maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. |
| 501 | Primary Postquam congressus primi sua verba tulerunt, |
| 502 | Primary Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque |
| 503 | Primary auxilium foedusque refert et iura parentum |
| 504 | Primary imperiumque peti totius Achaidos addit. |
| 505 | Primary Sic ubi mandatam iuvit facundia causam, |
| 506 | Primary Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, |
| 507 | Primary “ne petite auxilium, sed sumite”, dixit “Athenae; |
| 508 | Primary nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras |
| 509 | Primary ducite; et omnia habet (rerum status iste mearum). |
| 510 | Primary Robora non desunt, superat mihi miles et hosti: |
| 511 | Primary gratia dis, felix et inexcusabile tempus.” |
| 512 | Primary “Immo ita sit,” Cephalus, ”crescat tua civibus opto |
| 513 | Primary urbs!” ait. “Adveniens equidem modo gaudia cepi, |
| 514 | Primary cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus |
| 515 | Primary obvia processit. Multos tamen inde requiro, |
| 516 | Primary quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.” |
| 517 | Primary Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus: |
| 518 | Primary ”Flebile principium melior fortuna secuta est. |
| 519 | Primary Hanc utinam possem vobis memorare sine illo! |
| 520 | Primary Ordine nunc repetam. Neu longa ambage morer vos: |
| 521 | Primary ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris. |
| 522 | Primary Et quota pars illi rerum periere mearum! |
| 523 | Primary Dira lues ira populis Iunonis iniquae |
| 524 | Primary incidit exosae dictas a paelice terras. |
| 525 | Primary Dum visum mortale malum tantaeque latebat |
| 526 | Primary causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: |
| 527 | Primary exitium superabat opem, quae victa iacebat. |
| 528 | Primary Principio caelum spissa caligine terras |
| 529 | Primary pressit et ignavos inclusit nubibus aestus; |
| 530 | Primary dumque quater iunctis explevit cornibus orbem |
| 531 | Primary luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, |
| 532 | Primary letiferis calidi spirarunt aestibus austri. |
| 533 | Primary Constat et in fontes vitium venisse lacusque, |
| 534 | Primary miliaque incultos serpentum multa per agros |
| 535 | Primary errasse atque suis fluvios temerasse venenis. |
| 536 | Primary Strage canum primo volucrumque oviumque boumque, |
| 537 | Primary inque feris subiti deprensa potentia morbi. |
| 538 | Primary Concidere infelix validos miratur arator |
| 539 | Primary inter opus tauros medioque recumbere sulco; |
| 540 | Primary lanigeris gregibus balatus dantibus aegros |
| 541 | Primary sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent. |
| 542 | Primary Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae |
| 543 | Primary degenerat palmas veterumque oblitus honorum |
| 544 | Primary ad praesepe gemit leto moriturus inerti. |
| 545 | Primary Non aper irasci meminit, non fidere cursu |
| 546 | Primary cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi. |
| 547 | Primary Omnia languor habet; silvisque agrisque viisque |
| 548 | Primary corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae. |
| 549 | Primary Mira loquar: non illa canes avidaeque volucres, |
| 550 | Primary non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt |
| 551 | Primary adflatuque nocent et agunt contagia late. |
| 552 | Primary Pervenit ad miseros damno graviore colonos |
| 553 | Primary pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. |
| 554 | Primary Viscera torrentur primo, flammaeque latentis |
| 555 | Primary indicium rubor est et ductus anhelitus ingens. |
| 556 | Primary Aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis |
| 557 | Primary ora patent, auraeque graves captantur hiatu. |
| 558 | Primary Non stratum, non ulla pati velamina possunt, |
| 559 | Primary dura sed in terra ponunt praecordia; nec fit |
| 560 | Primary corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. |
| 561 | Primary Nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes |
| 562 | Primary erumpit clades, obsuntque auctoribus artes: |
| 563 | Primary quo propior quisque est servitque fidelius aegro, |
| 564 | Primary in partem leti citius venit. Utque salutis |
| 565 | Primary spes abiit finemque vident in funere morbi, |
| 566 | Primary indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: |
| 567 | Primary utile enim nihil est. Passim positoque pudore |
| 568 | Primary fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, |
| 569 | Primary nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. |
| 570 | Primary Inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis |
| 571 | Primary inmoriuntur aquis: aliquis tamen haurit et illas. |
| 572 | Primary Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti: |
| 573 | Primary prosiliunt, aut si prohibent consistere vires, |
| 574 | Primary corpora devolvunt in humum: fugiuntque penates |
| 575 | Primary quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, |
| 576 | Primary et quia causa latet, locus est in crimine parvus |
| 577 | Primary Semianimes errare viis, dum stare valebant, |
| 578 | Primary adspiceres, flentes alios terraque iacentes |
| 579 | Primary lassaque versantes supremo lumina motu: |
| 580 | Primary membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, |
| 581 | Primary hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. |
| 582 | Primary Quid mihi tunc animi fuit? an quod debuit esse, |
| 583 | Primary ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum? |
| 584 | Primary Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic |
| 585 | Primary vulgus erat stratum, veluti cum putria motis |
| 586 | Primary poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. |
| 587 | Primary Templa vides contra gradibus sublimia longis: |
| 588 | Primary Iuppiter illa tenet. Quis non altaribus illis |
| 589 | Primary inrita tura dedit? Quotiens pro coniuge coniunx, |
| 590 | Primary pro gnato genitor dum verba precantia dicit, |
| 591 | Primary non exoratis animam finivit in aris, |
| 592 | Primary inque manu turis pars inconsumpta reperta est! |
| 593 | Primary Admoti quotiens templis, dum vota sacerdos |
| 594 | Primary concipit et fundit purum inter cornua vinum, |
| 595 | Primary haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! |
| 596 | Primary Ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque |
| 597 | Primary cum facerem natis, mugitus victima diros |
| 598 | Primary edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis |
| 599 | Primary exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. |
| 600 | Primary Exta quoque aegra notas veri monitusque deorum |
| 601 | Primary perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. |
| 602 | Primary Ante sacros vidi proiecta cadavera postes, |
| 603 | Primary ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. |
| 604 | Primary Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem |
| 605 | Primary morte fugant ultroque vocant venientia fata. |
| 606 | Primary Corpora missa neci nullis de more feruntur |
| 607 | Primary funeribus: neque enim capiebant funera portae. |
| 608 | Primary Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos |
| 609 | Primary indotata rogos. Et iam reverentia nulla est, |
| 610 | Primary deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. |
| 611 | Primary Qui lacriment, desunt; indefletaeque vagantur |
| 612 | Primary matrumque nuruumque animae iuvenumque senumque: |
| 613 | Primary nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. |
| 614 | Primary Attonitus tanto miserarum turbine rerum, |
| 615 | Primary “Iuppiter o!” dixi “si te non falsa loquuntur |
| 616 | Primary dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, |
| 617 | Primary nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, |
| 618 | Primary aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro.” |
| 619 | Primary Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. |
| 620 | Primary “Accipio, sintque ista, precor, felicia mentis |
| 621 | Primary signa tuae” dixi. “Quod das mihi, pigneror omen.” |
| 622 | Primary Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis |
| 623 | Primary sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo: |
| 624 | Primary hic nos frugilegas adspeximus agmine longo |
| 625 | Primary grande onus exiguo formicas ore gerentes |
| 626 | Primary rugosoque suum servantes cortice callem. |
| 627 | Primary Dum numerum miror, “totidem, pater optime” dixi, |
| 628 | Primary “tu mihi da cives et inania moenia supple.” |
| 629 | Primary Intremuit ramisque sonum sine flamine motis |
| 630 | Primary alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore |
| 631 | Primary horruerant, stabantque comae. Tamen oscula terrae |
| 632 | Primary roboribusque dedi; nec me sperare fatebar: |
| 633 | Primary sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. |
| 634 | Primary Nox subit, et curis exercita corpora somnus |
| 635 | Primary occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse |
| 636 | Primary et ramos totidem totidemque animalia ramis |
| 637 | Primary ferre suis visa est pariterque tremiscere motu |
| 638 | Primary graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; |
| 639 | Primary crescere quod subito et maius maiusque videri |
| 640 | Primary ac se tollere humo rectoque adsistere trunco |
| 641 | Primary et maciem numerumque pedum nigrumque colorem |
| 642 | Primary ponere et humanam membris inducere formam. |
| 643 | Primary Somnus abit: damno vigilans mea visa querorque |
| 644 | Primary in superis opis esse nihil. At in aedibus ingens |
| 645 | Primary murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar |
| 646 | Primary iam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni |
| 647 | Primary esse, venit Telamon properus, foribusque reclusis |
| 648 | Primary “speque fideque, pater” dixit, “maiora videbis: |
| 649 | Primary egredere!” Egredior, qualesque in imagine somni |
| 650 | Primary visus eram vidisse viros, ex ordine tales |
| 651 | Primary adspicio noscoque. Adeunt regemque salutant. |
| 652 | Primary Vota Iovi solvo populisque recentibus urbem |
| 653 | Primary partior et vacuos priscis cultoribus agros, |
| 654 | Primary Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo. |
| 655 | Primary Corpora vidisti; mores quos ante gerebant, |
| 656 | Primary nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum |
| 657 | Primary quaesitique tenax et quod quaesita reservet. |
| 658 | Primary Hi te ad bella pares annis animisque sequentur, |
| 659 | Primary cum primum qui te feliciter attulit, eurus” |
| 660 | Primary (eurus enim attulerat) “fuerit mutatus in austros.” |
| 661 | Primary Talibus atque aliis longum sermonibus illi |
| 662 | Primary implevere diem. Lucis pars ultima mensae |
| 663 | Primary est data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol |
| 664 | Primary (flabat adhuc eurus redituraqua vela tenebat): |
| 665 | Primary ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, |
| 666 | Primary ad regem Cephalus simul et Pallante creati |
| 667 | Primary conveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat. |
| 668 | Primary Excipit Aeacides illos in limine Phocus: |
| 669 | Primary nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. |
| 670 | Primary Phocus in interius spatium pulchrosque recessus |
| 671 | Primary Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. |
| 672 | Primary Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum |
| 673 | Primary ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. |
| 674 | Primary Pauca prius mediis sermonibus ille locutus |
| 675 | Primary “sum nemorum studiosus” ait “caedisque ferinae: |
| 676 | Primary qua tamen e silva teneas hastile recisum, |
| 677 | Primary iamdudum dubito. Certe si fraxinus esset, |
| 678 | Primary fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. |
| 679 | Primary Unde sit, ignoro. Sed non formosius isto |
| 680 | Primary viderunt oculi telum iaculabile nostri.” |
| 681 | Primary Excipit Actaeis e fratribus alter, et “usum |
| 682 | Primary maiorem specie mirabere” dixit “in isto. |
| 683 | Primary Consequitur quodcumque petit, fortunaque missum |
| 684 | Primary non regit, et revolat nullo referente cruentum.” |
| 685 | Primary Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, |
| 686 | Primary cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. |
| 687 | Primary Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est !), |
| 688 | Primary qua tulerit mercede silet; tactusque dolore |
| 689 | Primary coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: |
| 690 | Primary “Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum |
| 691 | Primary flere facit facietque diu, si vivere nobis |
| 692 | Primary fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara |
| 693 | Primary perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! |
| 694 | Primary Procris erat (si forte magis pervenit ad aures |
| 695 | Primary Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae), |
| 696 | Primary si faciem moresque velis conferre duarum, |
| 697 | Primary dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus, |
| 698 | Primary hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque. |
| 699 | Primary Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. |
| 700 | Primary Alter agebatur post sacra iugalia mensis, |
| 701 | Primary cum me cornigeris tendentem retia cervis |
| 702 | Primary vertice de summo semper florentis Hymetti |
| 703 | Primary lutea mane videt pulsis Aurora tenebris |
| 704 | Primary invitumque rapit. Liceat mihi vera referre |
| 705 | Primary pace deae. Quod sit roseo spectabilis ore, |
| 706 | Primary quod teneat lucis, teneat confinia noctis, |
| 707 | Primary nectareis quod alatur aquis, ego —Procrin amabam: |
| 708 | Primary pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. |
| 709 | Primary Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes |
| 710 | Primary primaque deserti referebam foedera lecti. |
| 711 | Primary Mota dea est et “siste tuas, ingrate, querellas: |
| 712 | Primary Procrin habe!” dixit. “Quodsi mea provida mens est, |
| 713 | Primary non habuisse voles.” Meque illi irata remisit. |
| 714 | Primary Dum redeo mecumque deae memorata retracto, |
| 715 | Primary esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx |
| 716 | Primary non bene servasset. Facies aetasque iubebat |
| 717 | Primary credere adulterium; prohibebant credere mores. |
| 718 | Primary Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam, |
| 719 | Primary criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. |
| 720 | Primary Quaerere quod doleam statuo donisque pudicam |
| 721 | Primary sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori |
| 722 | Primary inmutatque meam (videor sensisse) figuram. |
| 723 | Primary Palladias ineo non cognoscendus Athenas |
| 724 | Primary ingrediorque domum. Culpa domus ipsa carebat |
| 725 | Primary castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: |
| 726 | Primary vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus. |
| 727 | Primary Ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui |
| 728 | Primary temptamenta fide. Male me, quin vera faterer, |
| 729 | Primary continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem. |
| 730 | Primary Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa |
| 731 | Primary esse potest tristi) desiderioque calebat |
| 732 | Primary coniugis abrepti. Tu conlige, qualis in illa, |
| 733 | Primary Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat. |
| 734 | Primary Quid referam, quotiens temptamina nostra pudici |
| 735 | Primary reppulerint mores, quotiens “ego” dixerit “uni |
| 736 | Primary servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo!” |
| 737 | Primary Cui non ista fide satis experientia sano |
| 738 | Primary magna foret? Non sum contentus et in mea pugno |
| 739 | Primary vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo |
| 740 | Primary muneraque augendo tandem dubitare coegi. |
| 741 | Primary Exclamo: “Male (fictor adest !), male fictus adulter |
| 742 | Primary verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris!” |
| 743 | Primary Illa nihil. Tacito tantummodo victa pudore |
| 744 | Primary insidiosa malo cum coniuge limina fugit; |
| 745 | Primary offensaque mei genus omne perosa virorum |
| 746 | Primary montibus errabat, studiis operata Dianae. |
| 747 | Primary Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa |
| 748 | Primary pervenit. Orabam veniam et peccasse fatebar |
| 749 | Primary et potuisse datis simili succumbere culpae |
| 750 | Primary me quoque muneribus, si munera tanta darentur. |
| 751 | Primary Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, |
| 752 | Primary redditur et dulces concorditer exigit annos. |
| 753 | Primary Dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset |
| 754 | Primary dona, canem munus, quem cum sua traderet illi |
| 755 | Primary Cynthia, “currendo superabit” dixerat “omnes.” |
| 756 | Primary Dat simul et iaculum, manibus quod (cernis) habemus. |
| 757 | Primary Muneris alterius quae sit fortuna, requiris? |
| 758 | Primary Accipe mirandum: novitate movebere facti. |
| 759 | Primary Carmina Laiades non intellecta priorum |
| 760 | Primary solverat ingeniis, et praecipitata iacebat |
| 761 | Primary inmemor ambagum vates obscura suarum. |
| 762 | Primary scilicet alma Themis non talia liquit inulta. |
| 763 | Primary Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis |
| 764 | Primary pestis, et exitio multi pecorumque suoque |
| 765 | Primary rurigenae pavere feram. Vicina iuventus |
| 766 | Primary venimus et latos indagine cinximus agros. |
| 767 | Primary Illa levi velox superabat retia saltu |
| 768 | Primary summaque transibat positarum lina plagarum. |
| 769 | Primary Copula detrahitur canibus: quos illa sequentes |
| 770 | Primary effugit et celeri non segnior alite ludit. |
| 771 | Primary Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno |
| 772 | Primary (muneris hoc nomen). Iamdudum vincula pugnat |
| 773 | Primary exuere ipse sibi colloque morantia tendit. |
| 774 | Primary Vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset, |
| 775 | Primary scire. Pedum calidus vestigia pulvis habebat, |
| 776 | Primary ipse oculis ereptus erat. Non ocior illo |
| 777 | Primary hasta nec exutae contorto verbere glandes, |
| 778 | Primary nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. |
| 779 | Primary Collis apex medii subiectis inminet arvis: |
| 780 | Primary tollor eo capioque novi spectacula cursus, |
| 781 | Primary quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso |
| 782 | Primary vulnere visa fera est. Nec limite callida recto |
| 783 | Primary in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis |
| 784 | Primary et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti. |
| 785 | Primary Inminet hic sequiturque parem similisque tenenti |
| 786 | Primary non tenet et vanos exercet in aera morsus. |
| 787 | Primary Ad iaculi vertebar opem. Quod dextera librat |
| 788 | Primary dum mea, dum digitos amentis addere tempto, |
| 789 | Primary lumina deflexi. Revocataque rursus eodem |
| 790 | Primary rettuleram: in medio (mirum) duo marmora campo |
| 791 | Primary adspicio: fugere hoc, illud captare putares. |
| 792 | Primary Scilicet invictos ambo certamine cursus |
| 793 | Primary esse deus voluit, siquis deus adfuit illis.” |
| 794 | Primary Hactenus, et tacuit. “Iaculo quod crimen in ipso est?” |
| 795 | Primary Phocus ait. Iaculi sic crimina reddidit ille: |
| 796 | Primary “Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: |
| 797 | Primary illa prius referam. Iuvat o meminisse beati |
| 798 | Primary temporis, Aeacida, quo primos rite per annos |
| 799 | Primary coniuge eram felix, felix erat illa marito. |
| 800 | Primary Mutua cura duos et amor socialis habebat; |
| 801 | Primary nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, |
| 802 | Primary nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, |
| 803 | Primary ulla erat: aequales urebant pectora flammae. |
| 804 | Primary Sole fere radiis feriente cacumina primis |
| 805 | Primary venatum in silvas iuvenaliter ire solebam. |
| 806 | Primary Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres |
| 807 | Primary ire canes, nec lina sequi nodosa solebant: |
| 808 | Primary tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae |
| 809 | Primary dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras |
| 810 | Primary et quae de gelidis exibat vallibus aura. |
| 811 | Primary Aura petebatur medio mihi lenis in aestu, |
| 812 | Primary auram exspectabam, requies erat illa labori. |
| 813 | Primary “Aura” (recordor enim) “venias” cantare solebam, |
| 814 | Primary “meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, |
| 815 | Primary utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.” |
| 816 | Primary Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant) |
| 817 | Primary blanditias plures et “tu mihi magna voluptas,” |
| 818 | Primary dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque, |
| 819 | Primary tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque |
| 820 | Primary spiritus iste tuus semper captatur ab ore.” |
| 821 | Primary Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem |
| 822 | Primary nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum |
| 823 | Primary esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. |
| 824 | Primary Criminis extemplo ficti temerarius index |
| 825 | Primary Procrin adit linguaque refert audita susurra. |
| 826 | Primary Credula res amor est: subito conlapsa dolore, |
| 827 | Primary ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta |
| 828 | Primary tempore se miseram, se fati dixit iniqui, |
| 829 | Primary deque fide questa est; et crimine concita vano |
| 830 | Primary quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen |
| 831 | Primary et dolet infelix veluti de paelice vera. |
| 832 | Primary Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli |
| 833 | Primary indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, |
| 834 | Primary damnatura sui non est delicta mariti. |
| 835 | Primary Postera depulerant Aurorae lumina noctem: |
| 836 | Primary egredior silvamque peto, victorque per herbas |
| 837 | Primary “Aura veni” dixi, “nostroque medere labori.” |
| 838 | Primary Et subito gemitus inter mea verba videbar |
| 839 | Primary nescio quos audisse: “veni” tamen “optima!” dicens |
| 840 | Primary fronde levem rursus strepitum faciente caduca |
| 841 | Primary sum ratus esse feram telumque volatile misi. |
| 842 | Primary Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus |
| 843 | Primary “ei mihi” conclamat. Vox est ubi cognita fidae |
| 844 | Primary coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. |
| 845 | Primary Semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes |
| 846 | Primary et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem |
| 847 | Primary invenio, corpusque meo mihi carius ulnis |
| 848 | Primary mollibus attollo scissaque a pectore veste |
| 849 | Primary vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem, |
| 850 | Primary neu me morte sua sceleratum deserat, oro. |
| 851 | Primary Viribus illa carens et iam moribunda coegit |
| 852 | Primary haec se pauca loqui: “Per nostri foedera lecti |
| 853 | Primary perque deos supplex oro superosque meosque, |
| 854 | Primary per siquid merui de te bene perque manentem |
| 855 | Primary nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, amorem, |
| 856 | Primary ne thalamis Auram patiare innubere nostris.” |
| 857 | Primary Dixit, et errorem tum denique nominis esse |
| 858 | Primary et sensi et docui. Sed quid docuisse iuvabat? |
| 859 | Primary Labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires. |
| 860 | Primary Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me |
| 861 | Primary infelicem animam nostroque exhalat in ore; |
| 862 | Primary sed vultu meliore mori secura videtur.” |
| 863 | Primary Flentibus haec lacrimans heros memorabat: et ecce |
| 864 | Primary Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque |
| 865 | Primary milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis. |